Scientia eclipsium ex imperio, et commercio Sinarum illustrata, complectens Integras constructiones astronomicas p. Jacobi Philippi Simonelli Soc. Jesu, Observationes Sinicas p. Ignatii Kegler Soc. Jesu, Investigationes ordinis eclipsium p. Melchiori

발행: 1747년

분량: 257페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Advenas Cine longinquo , Men

t venientes

benigne excipere. Ieu.

2쪽

Admodum It R. in Christo Patribus

CETERIS QM E PEΚINENSIS ACADEMIAE SOCIIS,

ATQUE APOSTOLICAS MISSIONIS IN IMPERIO SINARUM OPERARIIS

MELCHIOR A BRIGA

EJUSDEM SOCIETATIS IESU SALUTEM SEMPITERNAM.

UM duos praeclarissimos li- ε I.

bros ab unico, & Vero Deo Observati in lucem editos praedicent nomie, stu.

passim Sapientes, Mundum :ua Ap videlicet, & quae Sacra BL

blia appellantur, alterum 224 '

Astronomi, ceterique Philosophi , alto erum Theologi , Divinique Verbi PraecΟ- gionem remnes sibi contemplandum proposuere. Ataque ita fere usuvenit; ut qui alterutrius

a Visitatorem renunciatum fuisse intelleximus post missam Epistolam. Titulus exinterni honoris , quem internos consuetudo religiosa deponit, non omittitur in Commentariis Academ. Imperialis Petropolitanae, Tom. I, pag. 438 , Edition. Bononiensis in quibus refertur observatio iacta ab Ignatio Misiler Tribunalis stronomise in Sinis Praeside. Errore tyPO graphico scribitur XoIre Tom. I , Noviis. Ephemer. D. E. H. in observationibus defectuum Lunae. Ipse certe id suis Latinis Literis ad nos datis subscribitur Kegler, A. Si. nensibus Tai appellatur. Disitigoo by Corale

3쪽

meditationi vacat, profundiorem alterius inspectionem aliis derelinquat. Vobis tamen, vel certe aliquibus Vestrum in Sinarum Imperio degentibus, & Animarum saluti incumbentibus, sedula utriusquo contemplatio necessaria visa est: non quia Christiana Religio Supremat Veritatis testimonio ut e certissimis ejus characteis rihus constat) innixa, levioribus naturalium studiorum adminiculis indigeat; sed

quia accuratior naturae investigatio culiatiores Centes ad suum deducit Auctorem,& impedimenta submovet, quae accedere prohibebant, & e SS. Patrum sen

tentia animos praeparat ad Fιdem accipIemdam , non quasi supernorum actuum semen , sed instar pluvia, quae Tellure quodammodo disponit optimis seminibus excipiendis: quo sensu dixit Tertullianus

Deum praemisisse Naturam Magistram .... quo facilius credas Prophetia discipulus natura; tantum abest, ut naturae contempla tio moras conversioni interponat, & applicationi ad salutem. Pluribus id confirmare non est opus, quando hoc argumentum prae caeteris illustravit doctissimus Prae

4쪽

RI melius Epistopus Abrincensis in Concordia Rationis, & Fidei: praesertim ubi demonstrat non modo huic ab illa nihil derogari λ, sed Rationem adesse Fidei, ut

pracursorem, ut stipatorem, ut pedissequum, omnamentι gratia, non dignitatu, instrumentum esse Fidei, non causam credendi. Quae vero

pars Naturae apud quorumcumque idiomatum populos Divinam Gloriam manufestius enarrat quam Coelum p Siquidem ut ipsis Ethnicis compertum si , esse pra

stantem aliquam, aeternamque naturam, seam suspiciendam, adorandamque hominum generi , pulchritudo Mundι, ordoque rerum Carinlestium cogit confiteri. Et vere ea est Divinae Clementiae Benignitas, ut non modo mortalium captui, sed etiam ingenio subinde se attemperet: unde novimus Maisgos quippe, qui Astronomiae dediti erant, ad natum Mundi Salvatorem adorandum stella duce perductos. Cum itaque Sinensium ingenia Astronomicis cognitionibus mirifice delectentur, sapienter facitis, dum tempus, quod a sacris studiis, & Institutionibus vacat, CoeIe-1tium motuum observationi, & Regali

5쪽

Scientiae impenditis Id enim consonat Hieroglyphico Beatorum Spirituum apud Ecechielem se , cui per speciem animalium ostensi sunt habere super capita similitudinem Firmamenti. Et ne longius exeminpla petam, antequam lento igne consum

ptus in Iaponia illustre Chriltianae Fidei

testimonium redderet - P. Carolus Spinuistis, Lunae defectum die 8. NoVembr. an.

MDCXΙΙ Neophytis suis Nangas achi ostendit: quo tempore Macat in Sinarum Limine P. Iulius de Aenis, aliique Peki

ni, Nankini, Coae, non minus quam Ιngol stadii P. Christophorus Scheinerus, viri e nostra Societate Clarissimi, eamdem Lunarem Eclipsim observarunt. Hac indole Gentis, & cognoscendorum sideruntas studio usus est P. Matthaeus Riccius ad ostenis dendum illis siderum Conditorem 0, I in Regia Pekinensi veram Religionem primus ineunte Saeculo XVII stabilivit. Publica tamen permanendi facultas non obtenta fuit ab imperatoribus, nisi posto uam PP. yacobus Rho , & Adamus Schali, reformato Sinensi Calendario, Tabulisque Astronomicis, ostenderunt ultimo praecedentis

6쪽

Dynastiae Regi Luminarium Eclipses in Coelo, quales Nirum calculus, o figura

promittebant; non vero eo tempore, quo

Ethnicorum Mathematici praenunciabant. Hac facultate velut aereo Clypeo novimus fracta non semel in Sinenti Imperio persecutornm tela adversus Evangelicae Fidei, Divinaeque Legis praecones intoria, quos nimisum Volebant extorreS, exilioque multatos. Ipsa aetate nostra Na-Ves , quae huic rudenti post spem in Deo tanquam in immota Columna obfirmatam, cujus Providentia suaviter disponit

Omnia, neque tenetur nova patrare miracula, ut solebat in Apostolorum praedicatione) alligabantur, substiterunt, privilegio gaudentibus etiam iis, quae sub earum umbra qualicumque ex fine) itationem habebant, dum novissima procella, quae sub defuncto Imperatore Vong-Teing e X- citata, & sub vivente Κien tun renovata plurimas alias dissipavit, atque disjecit. Eam ipsam libertatem pradicandι Jesum Christum, quam habuimus regnante Kam-Hi ut loquitur P. Antonius Iliomas n, non

7쪽

facile obtinuissemus sine Apronomia Quae

Omnia confirmant memorandam Celeberi

M. Dom. Casini sententiam, scilicet w

stronomiam aditum apud totius Orientis Prin

cipes , F Sapientes Missionariis aperire, ac

proinde apertum conservare.

s. v. ' Et in sacris quidem studiis nostra misώἡὸ.. 'et ye Vos non admodum indigere perspexi. ..H..et' ' e Catalogis operum Sinice editorum a Societatis, quae magna ex parte aum is Fidem, moresque pertinent, facem c ei,. ' teris praeferente S. Francisco Xaveris, qui ingressum meditans in istud Imperium, primus Europaeorum Smicis characteribus, vitam Christi Domini scripserat; sed momte praeventus, in Sanciano Insula, hoc est in Sinarum Portis occubuit. An P. Melis ior Nunnius aliquid scriptum reliquerit, non memini: Scio an. 13 3 Ni Cantoniam

8쪽

ingressum cum Centis Sacerdote coram, . indigenarum multitudine de Religione disputasse. Supersunt tamen adhuc aliorum Patrum opera eodem saeculo elaborata, ut Divina Legis relatio, auctore P. Michaele Rogeris, qui anno MDLXXXI sedem fixerat in provincia Cantoniae, post quem plurima alia sacri argumenti prodiere. Ex adverso tam ex descriptione Speculae Astronomicae , quae ad Orientales Pekini muros jamdudum a Sinarum Imperatoriis bus nostrorum curae commendatur sa nuente Alex. VII, Sum. Pontifice in suo Brevi) tum ex variis relationibus intellexi laborem vestrum in alio ferendo on re non parum allevari posse supellectile, sive instrumentorum , sive librorum Mathematicorum: multarum enim scientiarum famulitio, & plurimarum rerum subsidio Regalis Facultas opus habet. Inter instrumenta gratulor integram ad vos perinvenisse duplicem Chrystallum, quarum altera focum habet quinquaginta palmorum objectivum Telescopii vitrum vocant), alteram vero, ideli ocularem lentem ita Romae construendam a praestantissimo Artifice Bulterio, jussi, ut focus quidem sex esset unciarum de more; a

9쪽

Ex libris Α-stronomicis duo Codiees P. Simoueui in Europam missi, cur PO

vationibus.

cus vero circumserentia non Σ3 grad ut olim solebat, sed Σου numeraret, juxta movi rem Nephi Campani. Ex libris, qui ad Astronomiae sub Omdinatas facultates spectant, duos in suum

usum jamdudum elucubraverat vester iterum Visitator P. yacobus Simonelli, quem pro veteri nostra necessitudine rogavi, ut eorum exemplum ad nos transmitteret, tum ne perirent labores, praesertim circa

Scioterica horologia in Italia suscepti, &in Sinicis latebris absoluti, tum, ut hic impressi nam ductus linearum multipli

ces perplexi, ac delicati expertam Europaei Celatoris manum desiderant in pluribus prodessent, praesertim Sociis, qui ad vobiscum allaborandum isthuc de ii mantur. Annuit, nec semel transmisit, sed primum Apographum adhuc imperfectum , in Germaniam delatum ubi delitescat

ignoratur. Secunda Exscriptio naufragio periit, submersa navi, qua ferebatur ann. I 36 e regione Cocincinae. Tandem temtia vice ipsum suum exemplar autographum ad nos direxit, munus opibus barbaricis pretiosius. Quare nostrarum partium est curare, ut feliciter in lucem prodeant, quo siet, ut dum Religioni, ac bonis Αr

tibus Diuitigod by Coral

10쪽

tibus inservire studemus, hoc simuI conservatae verae amicitiae pignus frarat nunc

avis in Terris) & Sinici in Astronomicis

studiis commercii fructum aliquem exhibeamus. Neque enim injustum alienos partus fovere, quos Sacrae Vestrae Missionis usibus aptiores ducimus: nec indecorum, quando Socrates Pluris facere consuevit, se non paucis studiorum nutritium fuisse, quam quod ab Oraculo ob novam morum dilciplinam sapientissimus haberetur ; nec ab aetate nostra alienum, quae vidit Cl. Eustachium Manfriai Astronomucas Ill. Praesulis Frametsi Blanchini observationes ordinantem, iisdemque, ut ista lucem prodirent, obstetricantem. In primo ex Tractatibus ad nos missis laudatus

Auctor tradit Veterem, ac Novam Horologiorum Solarium, Lunarium , ac Sidereorum

descriptionem, multiplici problematum praxi, ac Theorematum demonstratione ea methodo expositam , ut Mathematicus Tiro sine magistro, aliove apparatu Persese ad sublimiorem totius Gnomonices apicem possit pervenire. Ad calcem additur brevis instructio, quasi ' prioris Tractatus appendix, de Novo Usu, formaque commodiori Malendarii Gregoriani, ut Neo-

SEARCH

MENU NAVIGATION