Elementa iuris ciuitatis seu Politiae Iosephi Bertieri ..

발행: 1795년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Caput Ise De Sanitate. ., Pag. 77, Caput V. De Pauperibus b9. Caput VI. De Mientiis, atque Artibus liberalibus 95. Caput VII. De Artibus Mechanicis IGI.

Caput VIII. De Commercio . ... α IC6. Caput IX. De Annona, aliisque ad alendos Populos neceSSarli4 . . II 8.

Caput X. De Ossidiis quoad Vitam Ci

vilem I 27.

Coput XI. De Causis Civilibus . . α I3 I. caput XII. Quomodo Se . gerere debeant Politiae MiniStri . . . .. I39.

12쪽

CVm homines undequaque dispersi

senserint Se innumeris rebus carero

ad vitam sustinendam necessariiS, in Societatem coivere, rati se hoc modo quae deerant commoda sibi invicem comparaturos , itaut tranquillam felicemque vitam simul degere possent. Contrarium tamen fere obtigit. Etenim cum illis in Societatem congregatis maior i nesse ceperit errorum Copia, Rmor quo seipsum quisque prosequitur vehementius arderet, cupiditatesque gorius stimulos acuerent quam penes alios a Societate seiunctos, factum est ut unusquisque propriis magis quam communibus commodis, atque utilitatibus prospexerit. Ut tanto malo afferretur remedium institutae sunt Leges. Hae Sundi Motum yegulae deSumstae afectu itione , ωque aequitate naturali , quas viri boni sequuntur ultro, quibusquo mali, saltem Specie tenus, vi, aut metu Puendrum obt*inperaro coguntur. Earum

13쪽

st quaedam universum societatis honum re spiciunt, aliae vero uniuscuiusque priva

tam utilitatem. 1llae Ius Publicum , hae Ius Privatum constituunt. Ad vim metumque malis inserendum , Legibusque Populos regendos apud unum, aut plures socieras ipsa Ius suum deposuit; atque ita Orta sunt Imperia i Pegna , Principatu . Respublicae. Huiusmodi Iuris imperandi exercitium vocatur Regimen , cuius praecipuus finis est subditas gentes felices reddere,

singulorum proprietateS Servando, Curandoque ud virtutem , tranquillitatem, vitaeque commoditates tute assequantur. Formam Regiminis variam esse eX-

pedit pro varietate locorum, Climatum, ingeniorum ; habito etiam respectu ad populi extensionem, & quantitatem. Etiam familia plurium personarum numero Constans diversimode regenda est ab illa quae minori earumdem numero conficitur. Cuiuscumque tamen speciei sint Regimina animadvertendum est quod omnia postquam excreverint,& ad maiorem gloriam, magnitudinemque pervenerint sensim ob

Commune fatum rerum humanarum labuntur. aC Pereunt, quemadmodum inter moi

tales illi etiam qui optima fruuntur val

14쪽

tudine. Quam ob rem nihil sere omittendum esse monent Politici quod consentaneum videatur ad ea revocanda ad primordia super quibus Regimina illa constituta sunt,& unde vitam, atque augmentum duxerunt.

Bonum Regimen, quod in arte curandi ut Populus commodam , ac felicem assequatur vitam versatur, Politiae nomine venit. Itaque Leges eam respicientes variae esse debent, utpote aptae ingeniis, moribus, consuetudinibus populorum , Sclocis, aliisque rebus, quae matΠram exirgunt experientiam, quominus in gravissimos errores labamur. Cognoscenda sunt mala, mente concipienda remedia, . vigelandum quoque ut recte, & Oppossune adehibeantur, sine quo nullius essent utilitar is, Oportet praecepta persecte sibi invicem convenire quoad singulas illorum parties, atque ita concipi ut nulla exoriatur difficultas dum obsistere velimus cuicumaque etiam maximo in sortunia quod repente exoriatur, utque Serventur Lege*, plenamque Sortiantur eXecuxionem, quin uta damno fiat locu . .

Praeterea quemadmodum patri

cium est natos Suos alere, & Curare nou

15쪽

sitates, & commoda , sed insuper ut 'pie'tatem, ac bonos mores amplectantur, eosque obiurgitionibus, minis , verberationibu S Corrigere, ne a recta liuiusmodi semita dessestahi, ita qu regit Hopulum debet

eum quoad Divina, & humana ad virtu- hem impellere, a vitiis deterrere tum Legibus, tum praemiis, ac poenis illum dirigendo, atque etiam proSpicere ut salubriter, ut commode, ut tranquille vitam degere valeat; quae omnia nobis praestat

Politia, adeoque recte dici potest Educatio Publiea. INeque absque magna ratione apud Politicos Philosophos illa etiam Rei publicae nomine venit. Licet enim hiscq temporibus hoc nomine tantum designari soleat ea Regiminis Dina qua vel universi cives, vel eorum plures imperandi Ius sibi

adSci SCunt, tamen, ut ait Cicero IT, Re publicae idem est ac Res communis, hoci est universi Populi utilitatem respiciens. Tot passa est Europa vicissitudines, tantaque in ea fuit Morum immutatio, ut quae olἱm Sapienter Scita erant, nunc in opportuna prorsus facta sint; proindeque innutrieras habuit , atque habitura eSt va-

16쪽

Ρlura sunt eius fundamenta, atque praecepta, Cum multiplicia ea sint quibus prospicere debet, de quibus singillatim sermo instituetur. Attamen qui etiam omnia servaverit in errores labi quandoque poterit, is cum in nullo penitus pec-ri care Divinitatis magis Sit quam mor- .is talitatis I). Actus enim humani sunt varii, parum sibi ConStantes, atque, ut ita dicam ἡinnumeris elementis Compositi, ita ut Contineri nequeant Sub uno quodam universali principio, quin aliqua a mente eis uat specialis ratio, cuius Caussa quod recte faciendum videbatur, iam omitti satius esse dignosceretur il). Plerumque nabentur ob oculos quae frequenter contingunt nori autem illa quae ad praecipuas quasdam humanorum actuum Conditiones referuntur. Absit me adeo teinere animo elaturi

esse ut Principes ipsos in hac materia auserim instruere. Tyronibus tantum, qui postquam literarum, scientiarumque prinucipiis vacaverint ad tramites cupiunt convolaxe, quibus ad publica munera obeunda facilius perduci posse confidunt, TrR

17쪽

ctatio haec non inutiliter, ut puto, proponitur. Nil enim tam parum usitatum esse videtur quam Politiae studium , licet nullum aliud in vita civili magis sit necesse rium.

Etenim in magnis Civitatibus constitui solent rum superiores, tum inferiores Politiae Ministri in ea versatissimi, tantaque fulgentes virtute, arque Scientia, ut illis Princeps habenas Regiminis tute fidere valeat . in aliis vero Regionibus vel unus tantum , Vel pauci admodum tum Criminali, tum Civili Iurisprudentiae, tum denique Politiae non raro praeponi solent. Et ramen in huiusmodi locis non modo eadem contra Ius fiunt quae in Civitati-hus, sed immo magis. & crebrius ut plurimum Politiae praeceptis obsistitur, Cum frequentiora inibi esse soleant iurgia , a bitria , tumultus, sectiones. seditiones, ac intorum iniustitiae, quae a rudi pravaque morum institutione . atque otio sumere videntur originem.

verum licet Politiae rudimenta Adolescentibus . atque asis quibus nondum innotuerunt tradere Maluerim , illa tamen altius aliquantulum repetenda mSe ceraui. Bes enim non modo indecora, verum etiam periculi plana esset illos Praeclaram

18쪽

virtutis, & gloriae semitam, qua pergunt Principes , felicitatem subditis gentibus

Comparando non ratione ductos, sed tan tum more, atque eXemplo sequi debere.

Exponam tantum principia Theoretica,& Practicae universalis, particularem omittens, quae ex publicis Hetruriae Legibus, privatisque instructionibus eruitur, Cum illas universorum civium ossicium sit Scire , atque ita iuvet praesumere quod

revera contingat, harum vero, quae publice revelanda non sunt, iniuriosum sit

eos qui Politiae praesunt ignaros putare. Insuper cum Praxis in hoc genere, ut dictum est, multis, ac frequentibus immutationibus subiiciatur relinquendum existimavi Optimo Principi, qui in Hetruria,& pro Hetruria natus ad constituendam Suarum Gentium incolumitatem , ac pro speritatem toto pectore incumbit, curas in sinu Pacis ad rem istam permagni sano

momenti convertere, ac videre utrum satius sit Leges iam super ea vigentes, ac prope extinctas excitare, ut iterum revi viscant, aut iisdem novas substituere ιMalim ego gosculos carpere, quam totam materiam exhaurire ; petraro enim abundantia verborum ab oscitantia lcgentis seiungitur. Praeterea omnibus absoIutum

19쪽

numeris opus in lucem proferre impossiis bile est mihi, quem plurimae ossicii causissa occupationes nullo non tempore distinent. Vereor insuper ne mihi vitio veristatur a me ea dici quae ab aliis iamdiu dicta sunt. Sed ,quomodo ab hoc abstinen dum postquam rem istam tot pertractaverint docti Viri, ex quo in Europa ad summum prope persectionis apicem Politia est perducta 3 Tamen cur silentio praeteream veritates potius quam ingenue fatear ab aliis illas fuisse traditas 3 Debet ne Ius istud perverti ut nova in vulgus esserantur 3 Forsitan mihi laus erit tribuenda in exiguam molem collegisse Principia in quibus expiscandis plura essent pervol- vcnda volumina. Videor etiam mihi audire aliquem dicentem, me exigua nimis . atque, ut aiunt, Lippis, & Tonsoribus nota posuisse Principia. Eum tamen o secro ut Appium Claudium audiat ita apud Livium i) respondentem: is Parva Sunt haec, Sed parva ista non contemnendo is maiores noszri maximam. Rempublicam j, fererunt. DLubens hune laborem suscepi , ratus me ita optimo Principi, ac Patriae, prEeter i Historiar. Libis s.

20쪽

ter Ministerium quod iam octodecim amnos totis viribus obeo, nonnihil additurum, atque humano generi, quod insito

quodam mihi a natura amore Semper pro-SequutuS Sum, aliquam adlaturum utilitatem ; quae Si contigerint me cum Craeso

certare de felicitate paratum fore non din hiis aQuaedam ex nistoria Politiae deprompta. HEbraei, primi inter Populos terrae ι primi etiam omnium Politiae regu las dignoverunt. Aperiantur Moysis Liabri, perspieiemus Leges vetantes Idolorum cultum , blasphemiam , libidinem , luxum, intemperantiam; Iussa de Festis diebus, de ossiciis parentum, atque filiorum, Dominorum, iisque inservientium ;Decreta sumptuaria ad modestiam,& frugalitatem excitandam; uno verbo Iuris Collectionem, quae apud Ecclesiasticos, Civiles , & Militares status Ordinem Servaret , Religionis , Morumque puritatem

sarctam tectam teneret, essiceret ut florerent Artes, & Commercium, ut Populo Sanitas, ac Securitas comperaretur, Eon- Servarentur aedificia, alerentur Pauperes ,

SEARCH

MENU NAVIGATION