De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Quod velle te tum significasti , me id nunc Potuisse sacere vehementer laetor. Νam de otio tuo, quid est, quod iustam mihi ullam amplius asserre dubitationem possit' Quoniam enim consuetudinis tuae esse cognovimus, animum ex quotidianis illis occupationibus ad litterarum studia revocare; pro veteri et eximia tua vel benignitate in nos Vel comitate sperare possumus, ubi Primum quid otii nactus sis, id te ad legenda nostra, quantulacumque sint, collaturum. Quodsi autem quum tibi hoc investigationum genus, tum Vero etiam Pio IX. Pontifici optimo Maximo probatum esse intellexero: illud me praemium consecutum arbitrabor, quod pro susceptis laboribus unum liciatum est ab hominibus exspectare. Ita animo assectus, summa cum reverentia ac Pietate sacrae purpurae tuae oram osculor. Diqitirso by Cooste

12쪽

0uum saepius ex incepto depellerer scribendi cursu atque aliis obrui ossiciis laboribusque viderer: non sine divino consilio factum esse arbitror, ut Portum repente selicem et beatum et sanctum eumdem ac quietis et tranquillitatis plenissimum conspicari possem. Itaque confestim ad id, quo iamdiu lelenderam, vela dedi, ut inportum illum et meipsum ex huius lemporis nuctibus

et studia mea ex perturbationum varietate conferrem.

Νam Praeter DEvu hanc summam Ahhali s. Pauli de Urbe Monachisque gratiam habeo. quod ei tam benigno in me tamque excelso animo suerunt, ut eorum alter et suum me et Mati Benedicti silium reciperc. alteri perpetuum totius vitae socium germanumque intueri vcllent. Quo tanto beneficio quae et quam insperata sim vel religionis pietatisque praesidia vel litterarum Omnium generum adiumenta consecutus, ne significari quidem paucis verbis potest. Quid enim ei, qui plurimum studiis tenetur theologicis, nec philologicis medioeriter

delectatur. aut tam gratum esse poteSt, quam Roman rum posse antiquitali operam dare Romae, quae una in omnibus terris diligentissima semper suit velerum mO- numentorum custos praeses ac conservatrix p aut lam iu-

13쪽

cundum . quam litteris sucris librisque patrum sese abdere in ea urbe, ubi incredibilis quaedam ost quum optimorum codicum lum antiquissimorum abundantia γ aut lam expetendum vel ad virtutum vel ad litterarum inflammandum amorem, quam hominum sanctorum in animum reVocare memoriam . et quorum legimus scripta, obire Vestigia, videre sepulcra, reliquias colere aut venerari aut osculari 2 Quid iam porro suave. lam salutare, tam exoptandum . quam duorum Apostolorum non solum precationum communione frui. verum etiam

vicinitate et . prope dicam, samiliaritate gaudere. atque unius . quem DOMINvs ducem fidei totiusque ecclesiae principem creavit, aedem frequentare splendidam illam atque amplissimam: alterius, quem idem ille doctorem genitum et doctrinae sacrae inspiratum magistrum esse voluit. Ossa pulveresque sortiter religiose ac pia cum veneratione custodire ' Quid autem lantopere vel ad incitandam industriam vel ad assiduitatem confirmandam valet, quam in oculis versari Summi Pontificis . admoneri ab eis )qui sunt supremi in ecclesia consilii participes. ah eruditissimis denique homini hus . quorum numquam frequentia non est maxima, commoveri stimulari impolli pQuid vero de ordine sancti patris nostri Benedicti loquar pQui unus in turbulentis illis temporibus, quum omnia et liberalissima humanitatis et sanctissima divinarum litterarum studia e vita societateque hominum Omnino es- sugere viderentur, primo ea benigno et honorifico ho-

Si a nobis eis, ei, clei pro iis ii dii et eiusniodi alia seripua

videris, cave ea ut a vulgari aequalium nostrorum, Sir a vem veterum scribendi modo abhorrere credas.

14쪽

spitio ac cepit. neque postea umquam per tredecim me cula non acerrime id egit. ut et sedem eis amplam ac domicilia praeberet illustria. et cultum adhiberet ut dignum se sic debitum illis. et sortem sese eorum praestaret ubique vel praeconem vel tutorem vel defensorem. Qui homines tum omni Ornatos decore virtutis tum mira doctrinarum praeditos copia tot extulit tamque innum rabiles. ut ad quodcumque vel Optimarum artium genus vel sacrarum litterarum studium animum convertoris. dissicile sit eligere, cuius potissimum similis esse velis. Et studium meum profecto ad has investigationes non magis hac tantorum virorum recordatione quam magna illa ac singulari auctoritate urbis concitatum est, quod etsi minus hae investigationes ipsae testantur. verius tamen Possum ego confiteri. Sed dicendum est de instituto meo breviter. Dumniam igitur vel infirmatam valde canonici lihri Estherae fidem historicam, vel demptam ac sublatam viderem Omnino ab eis, quorum partim in historia scribenda partim in explicandis libris sacris haud parva sane apud homines nostros existimatio est: illud primum munus suscepi. ut praeclarissimo huic libro illam in historia auctoritatem , quoad Possem. Plenam integram ac Persectam restituerem. Quod quidem perfici a me non aliter posse intellexi . nisi longioribus quibusdam interiectis disputationibus, quae et ipsae per se cognitione haud indignae

esse videantur, et sunt ad argumentationem nostram necessariae. Secundo libro deinde et tertio ex veteri testamento vaticinia deprompsimus et psalmos. quae ad victoriam Mardochaicam nobis pertinere visa sunt. Sed ilaea illustranda putavimus, non ut exili quadam et ex- Diqili os by Coos

15쪽

sangui explicatione verborum son lentiarum vis ac robur exhauriretur. sed ut illud tantummodo appareret . ea a nobis haud immerito esse ad rem Estherianam relata. Iam Vero, quoniam omnis disputatio de libro Esth rae sutura est. primum est huius libri simpliciter et dilucide explicandum argumentum. Deinde, quum hist rica sit tota nostra disserendi ratio, necesse videtur de eius in historia fide et de Estherae tempore quid scriptores alii senserint, exponere. tam tum sententiam. quae permultos nostra aetate est defensores adepta, vel examinari oportet vel etiam consulari. Νam, remotis erroribus, veritatis lacilis est apertusque aditus. Romae in monasterio s. Pauli ad viam Ostiensem

sesto die s. Andreae Scytharum Apostoli MDCCCLV.

16쪽

INDEX

S. I. De Mardochael somnio, de aeus et de Esthel

n. II. DE HISTORICA L Bal ΕsTHEBAE AUCTORITATE. S. 3. De eis qui hane ei aut detrahere auetoritatem

aut restituere eonati sunt. . . . . I

9. 4. De Estherae tempore uuid statuerint alli 7 . DX. 5. De eorum sententia. uul Assuerum Xerxem Persarum reaem esse voluerunt, uuid sit ludicandum Τ .... 25 S. G. Estherae tempus qua sit ratione quaerendum 7 . 35S. 7. Quo tempore Assueras Medisne fuerit an Perissis in Asia regnantibus 7 . 379. 8. Assueras Medorum Persarumve rex uuis

S. s. Mardochaeus Estherae patruus quis et quo tempore suerit 7 5 S. 10. Hostes Iudaeorem et ceterae nationes quibus rebus potuerint inter se discerni . . . saS. ll. Quaenam fuerit Gagaeorum gens Iudaeis illa quidem inimica 3 . 68Disisti Corale

17쪽

S. 12. De Idumaeorum Amalecitarumque origine Pag.

S. 13. Quae de Idumaeorum rebus gestis Moyses tradiderit 3 S. id. De Idumaeorum Amalecitarumque rebus gestis la Moysis morte ad Saulum Israelitarum regem l uS. 15. De Amalecitarum rehus gestis sin Iudaea regnante Saulo J . S. 16. Quos seriptores sacri latrunculos dicere solent, eos quidem esse Amalecit RS. . . uS. 17. Qui ex barbarorum exercitu Saulum regem vulnerarunt, quique omnino dicuntur viri sagittarii, fuerintne es quoque Amalecitae 3 is S. 18. De Idumaeorum rebus gestis Davide in ludaea, Ragone in Armenia regnantibus . . S. 19. De Amalecitarum rebus iΤaheremone et M. nadade regibus j v S. 20. Qui nb Hebraeis Sacim, nb interpretibus Gradicis Troglodytae .vocantur, eos suisSe Ama

lecitas vel Iduma S. . . . . . .

S. 21. De Idumaeorum Amaleeitarumque rebus gestis i Hazaele, Benadade altero et Basine regibus S. 22. Amalecitas Idumaeosque Assyriorum in Iudaieis bellis suisse socios

cap. IV. I Duu AEos A GR AEC S VOCATOS ESSE SCYTHAS. S. 23. .

S. 24. De Mytharum nominibus f Sagittarii, Saeae,

S. 25. De Mytharum sedibus i in Arabia, in Armenia , in Scythia in . S. 26. De Scytharum urbe s Bethsamys, Bethsan, Basan, Mythopolis, Nysa j π

18쪽

- XV

S. 29. De vitae genere moribusque Scytharum. pag. 169S. 30. De ludis Martialibus apud Mythas de aliisque ceremoniis ne religionibus. . . . . 17SS. al. De sepulturis Scytharum ut 8SS. 32. De gentibus Scytharum v. . 194S. 33. De Scytharum lingua u.205S. 34. De veterum testimoniis, ex quibus Gagae Scythas rese apparet . 223Cap. V. DE CAEDE SCYTHAnvM CYAXARE REGNANTE FACTA CONMENTARIUM ESSE OBRUM EST IEBAR.

S. 35. De caede Seytharum . 227S. 36. De Amadatha eiusque filio Amane. . . . 238S. 37. De Zara Amanis uxore . 244S. 38. De die sortium deque ludis Sacaeis . . . 250 cursus. DE CHANANAEORUM SCYTHAR MOVE DEIS. I. De plurium deorum cultu in universum . . 262 I De sule in deurum numeta relatu . . . . 276

IV. De Iove et Opi vel de coelo et terra, solis et lunae parentibus . 322V. De Dite et Proserpina . 337VI. De igne vel Vesta lovis matre atque 'ereris . . 34i VII. De Marte et Neptuno . 344

20쪽

LIBER PRIMUS

CAPUT PRIMUM

DE ESTHERAE LIBRI A GUNENTO.

I. Assuerus, cum in Asia centum viginti septem provinciis tertium annum regnaret, Omnibus et prael ribus et militibus serias publicas semestres indixit. Quos menses cum festos agi vellet, Susis lautissima convivia ornat ad eaque et Medorum Persarumque nobiles et ex aliis gentibus qui sibi vel familiares vel satrapae erant convocat. Feriis ita sere peractis, per dies septem omnes qui Susa urbem incolebant invitat epulumque eis adparat cibis suavissimis conquisitissimisque vinis amplissimum. Ouibus rebus Astis regina commota. cum essent in horti vestibulo cum rege cives, menam Parari in domo regia ad eamque seminas convenire iussit. Septimo autem die Assuerus multo vino ac nimia quadam hilaritate eo adductus est, ut, rerum omnium copia in adspectum lucemque prolata, suam etiam coniugem, qua nulla esset pulchrior, nobilibus civibusque ostentare Velialet. Itaque per spadones praecepit, ut vestitu regiisque insignibus ornata ad convivium proveniret. Illa Vero quum id sibi nullo pacto faciendum putaret . mariti Disiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION