De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

- 22 statuero quidem conatus est. Xerxisne ille an Darei fuerit filius. Simili autem ratione loannes Chrysostomus in tertia ad populum Antiochenum homilia et Allianasius ij in sacrae scripturae SynOpsi, si quidem is liber ab eo est

conscriptus. Estherae coniugem vel regem Persarum vel Artaxerxem nominantes, in communi et pervulgata septuaginta virorum sententia perstiterunt. Eusebius vero Caesariensis ) relicta quidem opinione Iosephi. Graeci tamen interpretis sententiam ita amplexus est, ut Estherae maritum Artaxerxem esse vellet sed eum, qui . superato Cyro fratre minore, Iudaeis sese et maximorum praemiorum auctorem et in restituendo templo adiutorem praestitit. Iam vero Hieronymus δ), qui Eusebii Chronica tanti secit, ut ea in Latinum sermonem Converteret. eiusdem etiam auctoritate lacile eo adductus est, ut de altero A taxerxe Darei filio cum eo consentiret.

neglecta, in universum Estheram non multo ante fuisse

dicit quam Esdram, qui Artaxerxis Darei filii erat aequaliS. Postremo is, qui subtilem illum de promissionibus et praedictionibus dei librum νὶ scripsit, quamquam

Assuerum vulgari Artaxerxis nomine Vocavit. tamen

Io. Chrys. est. B. de Montiaueon it. p. 38. Athanas. Syn. s. seripi. s. v. Est h. edit. Mauri n. p. II. v. Ill. p. 168. s. 2ὶ Euseb. Caes. Chron. Malig. thes. tempp. p. 3 l. et 13 i. 33. et 134. Ch n. Arm. edit. Ang. Mai Med. 1818. II. p. 342.3ὶ Hieron. in ΕZeo. 4, 4. EA. edt. Vallars. V. p. 40. cf. in Dan. R. in raeli. i. eontra Pelag. o.

4ὶ August. de ei v. dei l8, 36 5ὶ De promiss. et praedicit. dei liber ineerti avetoris 2, M. in opp. Prosperi Aquitant Venet. 1744. II. p. 107.

42쪽

- 23 oum non Persarum sed Babyloniorum regem suisso iudicavit. II. Magnam scriptorum veterum dissensionem in crodibilis quac apud posteriores est sententiarum varietas superavit. Τanta enim inter hos opinionum discordia. tanta est coniecturarum discrepantia, vix ut quemquam ex omni Persarum Medorumque regum numero reP rias, quin sit pro Assuero habitus. Haud ita magnus enim est eorum numerus, qui aut cum Iosepho de Longimano aut cum Eusebio de Arta-x rxe Mnemone consenserint. In his prioribus quid cinorant Νicephorus. Suidas, Ioannes ZOnaras, Caietanus.

rus δ) Di enceus ) alii: illis autem in posterioribus Sulpitius Severus δὶ Isidorus Hispalensis ' Beda Venerabilis Τ)Sixtus Senensis, Melchior Canus . Dion3sius Carthusianus h). alii. Reliqui omnes alius alium sibi regem vel delegerunt

vel sumpserunt vel etiam sortiti sunt, quem Assuerum Mardochaei tat heraeque aequalem fingerent. Ac primum quidem . lustrato numero eorum qui praefuerunt Persis omnique eorum imperio peragrato. ad Medorum reges perventum est. Atque ex eis unum aliquem hunc esse Assuerum complures quidem Volu

runt sed alium alius: veluti Astyagem Georgius Synceli) Bella in . de verbo dei I, 7. 2 Petav. de doctr. tempp. 12, 28 et 13 ad a. Per. Iul. 425 3ὶ Ceillier hist. gen. des aut eurs saer et Gel. cha p. s. art. 2.4ὶ Di Venee la sacra hibbia edit. B. Catena. DissertaZioni vol. Ill

5 Sulp. Sever. h. e. 2, 17. M. M lsid. Hispal. Chron. ad a. m. 4833. et de ortu et obitu patrum G27 Beda presb. ven. de sex aetati. mundi ad a. in . 3588. 83 Dion. Carth. libri tath. expos. e. I.

43쪽

Ius ij et eum qui secuti sunt alii *ὶ, Dareum Medum Cedrenus. Assuerum nescio quem Cyaxaris filium eumdemque Astyagis fratrem Harduinus δ), Cyaxarem pri rem D Vignoleus ε) et Ialaonius δ), Cyaxarem alterum Marshamius . . Deinde vero cum ne facto quidem illo ad Medos progressu, Profici quidquam Posset, una ratio visa est, ad id quod Persarum regni erat reliquum redire. Itaque ex ceteris Persarum regibus suum quisque sibi sumpsit, et primum quidem Cambysem Genebrardus Τ), alii, Dareum deinde Hystaspis filium Nicolaus Lyranus, Corri lius a Lapide, Vsserus h), Lancellottius, Νatalis Alexandor ') Calmetius istin, tum Xerxem Iosephus Scaligerus ii), Calvisius, Si kardius et praeter eos alii, Artaxerxem d nique Ochum Seraris atque Gordon usi λ). Quidam etiam hanc rem omnino in medio reliquerunt, ut ritius in, ut Du-Pinius i*J, Bossuetius i'. III. Quemadmodum qui in mari navigant, tempestate

coorta vel iniquissimo loco ancoras iacere quam navis

44쪽

- 25 detrimentum sacere malunt: sic qui nostra memoria seripserunt, cum Estherae historiam discordiarum fluctibus iactari viderent, unam aliquam sententiam arripere quam librum ipsum prodere secius Putarent. Quare cum quidam existeret et is non pereruditus, qui novis haud ita firmis rationibus sententiam veterem defenderet, Pt risque ut temere ad eam accederent persuasit. Quod hoc facilius persecit, quo vehementius institerunt ei. qui Estherae historiam in sabulas proiici vellent. Erat autem ille quidem L. I. C. Iustius ij qui tutorem sese sententia eorum praestitit . qui Xerxem Assuerum iudicaverant. Tot autem huius ea in re erant assectatores, quot historicae auctoritatis defensores: ex catholicis quidem Iahnius Achermannius Schol Eius Hanebergius δ), ex Lutheri di-

Sed rationes quibus tot tantisque virig de Xerxo illud est Persuasum, vel proserre iuvat vel diiudicare.

s. 5. De eorum sententia, qui Assuerum Xerxem Persarum regem

esse voluerunt, quid sit iudieandum p

Primum ille quidem Iustius, singulorum Persarum

regum contentione cum Assuem lacta, rem eo Perducerei Iusti Versueti ueber den Κoenig Ahasverus im Bueli Esther.

Vehhom Repertorium ib. p. l gs. et lusti Vermiselite Abhandiungen. 2 Ial in Linteitung 2, p. 300. M. - Aehermanu Introd. p. 207. - Sehol E. tanteitung 2. p. 5l8. ss. - Haneherg Geschielite der bibl. Ostinbarung edit. II. p. 454. Hune virum O. S. B. Abbatem de libris saeris bene meritum honoris causa nomino.

45쪽

- 26 conatur. ut ita statuat: aut Xerxem Assuerunt fuisse

aut ex Persarum regibus omnino nullum.

Deinde vero ex illo discrimine . in quod lotam rem adduxit . eripere eam sese his rationibus posse putat. l. Eamdem fuisse in Assuero, quae in Xerxe . lia bidinum cupiditatem, eamdem utrobique luxuriam. eamdemque ferociam atque stultitiam. Vtriusque igitur

ingenium si vectemus, rationem pilae. mores. animi

denique perturbationes; nihil esse, cur negemus duobus nominibus illis et diuersis unum si scari hominem

atque eumdem. At vero mihi quidem videntur esse multa, cur conclusam hanc rem praepostere esse dicamus. Primum enim reges Asiae sere omnes intemperantes. Iuxuriosos, inhumanos fuisse constat. Nam quae eis erat omnium rerum ad voluptates explendas abundantia. quanta non temperata regis sed affrenala lyranni licentia, in his aeque erat difficile neque opibus abuti nequo polentia efferri. Quare si veterem vel Assyriorum vel

Persarum regum memoriam repetere volueris: eamdem in eis omnibus impuritalem, eamdem essusionem saevitiamque fuisse intelliges, vix ut praeter Cyrum reperias. qui vituperationibus illis iuste possit liberari. Quotus enim quisque suil, qui, Asiae amplissimo imperio occupato, vel a voluptatibus fruendis vel a perpetrandis alr

cibus criminibus sese abstineretp Νonne haec depravali nis pestis tantum processit. ut et Iudaeorum reges deo consecratos et Macedonum imperatorem ad humanitatem Graecorum institutum pariter inficeret Τ 0uum igitur turpitudines illae quidem non sint unius propriae sed ad Asiae reges omnes aequabiliter pertineant : nescio an vera argumenta ex illis et illustria sumere quis possit. Etenim nominibus duobus hominem subesse unum. Ut recte possit demonstrari, non ea quaerere debemuS. quae omni hus communia, sed quae Propria cuiusque

46쪽

- 27 sunt ot peculiaria. Hoc praecepto neglecto. omnis huius rei vacillat demonstratio. Quid enim p Assuerum si in- conlinentem, si luxuriosum . si crudelem suisse damus: Xerxem eum dicemus Darei filium. an Persarum regum aliquem, an Chaldaeorum, an Medorum p Neque tamen illud ullo modo dari potest. Assuerus enim, etsi eius causa nondum neque penitus perspecta neque accurate exPlicata est, tamen sore puto, ut iusto iudicio ab illorum vitiorum crimine liberatus discedat. Primum enim tantum abest, ut totum sese voluptatibus dederit. ut . iusta habita et temporis et Ioci ratione, vel lem P

rantiae laudo affici possit haud immerito. Νam quod

mulieres Plures earumque et domum et custodes habuit rin eo certe a communi Asiaticorum regum consuetudine non deflexit. Iam vero quod virgines congregare instituit , non fecit id quidem ipse . sed ab eis fieri passus

est . qui verebantur . ne Astim reginam in matrimonium restitueret. Praeterea ex anno tertio ab Asti disiunctus ante septimum non elegit. quam uxorem duceret. Acc

dit eo. quod Esthera ipsa per triginta dies ad rogem

sese vocatam negat. Deinde vero in luxuriae ituperationem Ob eam causam Assuerus adductus est, quod praetoribus militibusque festorum seriarumque dies centum et octoginta concessisset. Quod quoniam cur ita factum esset ad nos delatum non est: iustam reprehensionem explicandi ratio eorum non effugiet, qui inhon stam eius rei causam suisse suspicati sunt. Et profecto qui non erat nescius claras victorias omnes ab antiquis esse Per dierum multorum otium celebratas . neque a Nabuchodonosore, Phraorte superato et Occiso, laetitiae

epulisque tributos menses quatuor ij ignorabat: eum in

i ludith. l. l6. cf. Iibellum, quem seripsimus de libro Iudithae

47쪽

- 28 eam sententiam incidere oportehat. ut . rebus anno primo ei altero ab Assuero feliciter gestis, tertii anni pa tem dimidiam ducibus ad convivia. militibus ad qui lem datam esse putaret. Crudelitatis denique Assuerus duabus potissimum de causis accusatus est, et quod Amani Iudaeos et quod Iudaeis Amanem sociosque eius occidendos prodidisset. Quorum iniustum specie quidem utrumque, revera neutrum iudicari debet. Νam quod Iudaeos interficiendos permisit, hoc quidem alterum aut ab Amane socii deceptus. quod iniustos eos suisque imperatis non audientes existimavit. aut . id quod proba-hilius est. ab eo coactus. quod sese eos ab hostium saevitia conservare posse desperavit. Alteram vero Am nis illam sociorumque occisionem si quis defendere ex iuro quod dicunt lationis voluerit, non impediam; quamquam Amanis cognita cum Assuero vel ratione vel simul late fore puto. ut Omnes hanc rem sese fallaci vidisse iudicio confiteantur. Sed de Assueri moribus haudationum est audire Hieronymum, qui in Commentariis in Zachariam l. 8. s. ita: Tertios et quartos varias et albos Medos significari putant et Persas. quorum alii clementes fuerunt. ut Cyrus et Dareus silius Hystaspis

et Assuerus, quem Graeci Artaxerxem Mocant sub quo Es her impletur historia, alii crudeles, ut Cambyses et celeri. Postquam Assuerum neque impurum suisse neque luxuriosum neque crudelem a nobis essectum est. si assumitur id quod Graecorum testimoniis constat, turpitudinibus illis quam maximer assectum fuisse Xerxem: non poterimus, quin Assuerum eumdem ac Xerxem fuisse

negemus.

Iam vero ut de quarto illo quidem vilio paucis dicamus , stultitia 0 idcirco in Assuerum cadere visa est.

3ὶ lustius hane quidem rem verbis potius quam argumentis prO

48쪽

quod numquam in solio regali non fuerit, neque cuiquam aditum ad se patere voluerit, quodque dimiserit Astim

uxorem temere. Illud quidem, ut priorem mulierem repelleret, tum vino incensus secit, tum aliorum hortati nibus commotus. Quare ubi primum animi sui tranquillitatem adeptus est, eum vehementer illius rei poenituit. Quod autem in domum et lamquam in maiestatem quamdam regiam sese recepit, morem in eo consuetudinemque Secutus est a maioribus acceptam. Ouae cum ita sint, horum argumentorum neutrum est ad probandam

stultiliam idoneum. Xerxes igitur, si quidem homo erat stultus, atque Assuerus, in quo stultitiae notam nullam calliditatis vero compluria et aperta indicia videmus, unus suisse et idem nullo modo potest.2. Alterum argumentorum genus est, quae Iustius ex temporis ratione sumpsit. Assuerum enim anno tertio inpitasse ad conpipium omnes magistratus ait Xerxem eodem ipso anno tertio Omnes et duces et nobiles con-pocasse, ut de bello Graecis inferendo deliberaret confialiumque caperet. Praeterea Assuerum Susis cum Esthera matrimonium contraxisse . idque fecisse anno septimo h. e. eo ipso in quem incideret Xerxis ex Graecia r dilus. Certissima haec argumenta Iustio ceterisque Omnibus visa esse miror. Eis enim ipsis mirum est quantopere confirmetur id quod ante demonstravimus Assuerum non suisse Xerxem. Νam ut de priore hoc argumento dicamus, Primum quidem Assuerus principes ad convivium, Xerxes ad

concilium convocat; hic eo consilio ut gesto de bello una cum militibus gauderet, ille ut deliberaret de bello

gerendo.

hare videtur. Verba haee sunt quae adhibet: Der Thor Ahasverus, Der Menistiche Thor des Buehes Esther, Der MaiesιaeusM.

49쪽

- 30 Deinde vero alter ad conventum utrosque et Medos et Persas, alter illos unos adhibet t). Nola autem res est et testata, cum imperium in Asia reges Obtinerent Pomsarum , Medos tum publici consilii haudquaquam fuisse participes. Tum autem hic per menses sex, posterior ille perpaucos dies principes ad se convenire iussit. Denique, id quod hac quidem in re maximi est m menti . Assuerus convivium tertio, Xerxes concilium iam anno altero instituit. Nam qui Xerxem illud secisse anno tertio putarunt. his quidem Herodoti verbis in orrorem inducti sunt. Cum autem constituerat Xerxes bellum inferre Graeciae. tum altero anno post mortem Darei primum t. e. prius expeditionem contra eos fecis qui defecerant ). Haec verba si recte intellexi, Xerxes Gra cos ulciscendi consilium cepit duobus post annis. quam Dareus mortuus est. Prius aulem cum sit contra rebelles Aegyptios prosectus, ea prosectio in annum Primum incidat necesse est. Herodotum haec ita plane intelligi voluisse, ex alio eius loco Palet. Inde Aegypto caριa

Xerxes quatuor per annos integros parapit exercitum et quae exercitui erant necessaria, quinto autem anno exeunte ad bellum profectus est magna cum manu mu

ratum esse bellum per annos quatuor. Eorum autem

50쪽

ultimum fuisse quintum: sequitur. ut incipiente anno altero bellum parari coeptum sit. Quae cum ita sint: eodem anno secundo incipiente Principum concilium deliborandi causa convocatum esse intelligitur. Convivium

igitur ab Assuero et concilium institulum a Xerxe, cum et aliis rationibus et tempore inter se disserant, congruere et unum omnino esse nullo modo Possunt. Praeterea Xerxes si per plenos annos quatuor exe citum coegit quaeque ab hellum erant usui comparavit, illud certe sacere non potuit, ut quod iam Opus Suse Perat, anno tertio convivii causa Per menses sex omnino intermitteret. IIis ita explicatis. maturum etiam de altero argumento iudicium esse potest. Sexto enim anno Xerxes

Exercitum hiemandi causa Sardibus retinuit et primovere in Graeciam transduxit. Incipiente autem anno S Plimo susus superatusque in Asiam rediit Sardibusque diu commoratus est ij. Eodem igitur tempore Susis adesse et Assueri partes suscipere non Potuit. Examinalis igitur duobus illis ex tempore argumentis, contra atque eorum inventores vel cogitarunt vel voluerunt, Xerxem et Assuerum homines duos suisse et plane diversos efficitur.3. Tertium argumentorum genus est: quod quamvis leve quoddam et parvi momenti esse videatur, lamen omnino Praetermittendum non duxi. Primum igitur Iustius quoddam quasi argumentum sumpsit ex m. quod Xerxem et exhaustum magniF-centia expedisionis in Graeciam incredibili illa scriberet . et ad exigenda ampliora tributa permotum: quod idem fecisse Assuerum ex libro Estherae disceremus.

SEARCH

MENU NAVIGATION