Tentamen physiologico-medicum, inaugurale, de perspirationis usu ...

발행: 1781년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE PER SPIRATIONE. 63

medicamenti diuretici status per distensionem, a mole fluidorum productam, plus quam compensatur. Praeterea, hic medicamenti diuretici status in quibusdam casibus hydropicis peculiariter indicatur; in quibus tamen frustrationem medicamenti diuretici defectui potentiae in stimulo attribuimus, quando a causa longe diversa provenit. LV. Nunc vero ad considerandum procedimus, qUatenus eXempla debite attestata, adprobandam utilitatem sudoris in hydrope excitandi, adduci possint. In hoc autem praestando, prolixis singularium casuum historiis enarrandis nihil opus est. Satis erit duo aut tria syntagmata medica allegare, in quibus sententia nostra plenissime probari videtur; videlicet, cel. Monroi disia sertationes de Hydrope, Baker casus medicos in secundo Observationum medicarum Londinensium volumine, et Richardi Collectiones, quae multos casus enarrant, tu quibus optimos enectus ab usu perspirationis in hydrope expertus est. Ab his auρ

52쪽

44 DE PER SPIRATIONE.

teni collectionibus liquet ut omnia ad

scopum nostrum facientia breviter comprehendamus) complures desperatissimos hujus morbi casus, hoc modo, brevi temporis spatio, sanatos fuisse.

Porro autem utilitas eXcretionis culaneae

in hydrope promovendae, a sequentibus positionibus, accurata observatione et CXPCrientia firmatis, quas mihi amicus meu3 acutissimus et eruditissimus Doctor Hami ton benigne impextitus, et adhuc melius illustrabitUr. I. In omne fere casu hydropico, itidor sine externi caloris augmento excitari potest. a. Sudor hoc modo excitatus sitim illam, quae tam universale hujus morbi inqdicium est, minime aUget. 3. Sudor autem talis, qi Iamdiu perdurat, multimodos dolores, quos aeger aliis temporibus experitur, magnopere imminuit. q. Durante sudore, eXcretio urinae mirifice augetur.

53쪽

DE PER SPIRATIONE. I

, 3. Methodus sudorifica, mediocriter ad hibita, minus debilitat quam cathartica, et in effectibus multo certior quam diuretica, inveniri solet.

6. Medicamentorum aliorum Usum, quaCad causam mali amovendam necessaria reputabitur, Parurn aut nihil interrumpit; econtra, lenis mercurialium cursus, quae in casibus hydropicis saepe multum valere in

venitur, Operationem medicamentorum diu

reticorum promoyere solet. - 7. Haec methodus sanationis aegrum ii felicem commodis illis, quae ab exercitatione sub dio, aut alimenti roborantis usu, proveniunt, minime fraudat. Horum autem effectus salubres aliquando imminuuntur, si non omnino impediuntur, per Praxin

usitatum,

8. Balneum tepidum, cum pulvere Do- veri subsequente, diluentis et interdum cardiaci potus haustus, pannyis laneus leviden sis superficie corporis applicatu8, ad eXcitandum sudorem, in hydrope remedia efficacissima inventa sunt. Tandem

54쪽

6 DE PER SPIRATIONE.

Tandem in decessu liceat, ut omnibus almae hujus Academiae Professoribus dignissimis, meis Praeceptoribus, gratias quam maximas Publice agam. Hanc occassionem etiam Perlubens arripiam, summis prosequendi Iaudibus viros spectatissimos et mihi amicissimos, qui in nos comio nostro medicinan insigni adeo cura et diligentia, tamque

fausto omine, eXcoluerunt, quique rem chirurgicam Perite aeque ac beate eXercuerunt. In campis vestris summo commodo militiam diu factus, et maximam comitatem atque benevolentiam eXPertus, Per tortum mei vitae decursum, vos carissimo8 et maxime honorandos habeam.

SEARCH

MENU NAVIGATION