장음표시 사용
21쪽
crementitiae putredinem inchoatam indicat. Rheumatismus et arthritis a probatissimis medicis imminutae perspirationi adscribi in tur. Celeberrimus Van SWieten complura testimonia et observatione8 adducit, quibus, sententia illustrissimi Boerhaavii confirmatur, nempe, acrimoniam fluidorum riaeumatismum necessario praecedere.
XVII. Quomodo autem perspirationis suppressetio hunc statum fluidorum inducit, facillime intelligitur. In morbis acutis, ubi
omnis causa ad putredinem tendens majore Vi, quam in chronicis affectibus, agere Videtur, retentio hujus materiae noxiae multo majus periculum denunciat. Hinc, quamvis febres continitae a qUodam contagio exterius applicato, aut forsan in alimentis sumpto, originem trahere Videntur,
quod vi fermentationis fluida sibi assimilare
nititur, haud a vero abhorret, retentionem acrium et eXcrementitiarum particularum operationem ejus augere posse. In scor
buto, dysenteria, et omnibus morbis putridiss
22쪽
dis, similis retentio perspirationis suidorum dis lutionem promovere deprehenditur.
Multa exempla a Hallero adducuntur, ubi maximi et vehementisiuimi morbi a sup- prcssione hujus excretionis Orti sint. Febris, tetanu8, Paralysiis, gangraena, morS subitanea, instantem frigoris applicationem aut obstructionem pororum per Unguenta subsecuta sunt; constat sane, catarrhum et febrem intermittentem, per suppressionem perspirationis, se prodere solere. Denique, in omni fere morbo, perspiratio imminui tur, et in omni salubri statu aequabilis et constans invenitur. XIX. Perspiratio porro calorem corporis im- minitat, qUOdcta nqUe pro causa caloris animalis habeatur, sive a partiali aut generali evolutione phlogisti pendeat, sive per quandam chemicam aut electricam attractionem ignis ab aere in pulmonibus contento, Per
additionem phlogisti praecipitari censeatur, aut sanguine immistus per corpus distri
23쪽
buatur, quamdiu motus in corpore animali perseverat, tamdiu calorem generari certisse sime constat. Eae causae, quae ad attrahendum et retinendum ignem in corpore vivente conferunt, semper in actu sunt. Atmosphaera, cujusque temperatUrae capaX, corpora nostra perpetuo ambit. Effectus earum causarum qVae calorem generant, impedire et minuere opus erat, item actionem medii illius per quod corporibus nostris communicatur. In hunc finem natu ra facultatem adaequatam corpori indidit, et actiones ejus secundum caloris applicati gradum varium reddidit. XX, Celeberrimus Doctor Blach existimat e- vaporationem fluidorum ab absorptione cujusdam gradus caloris sensibilis latentu assumpti, pendere ' ; Cleghorn hanc absorptionem pro effectu non causa evaporationis
reputat '. Evaporatio, inquit hic vir acutissimus,
24쪽
tissimus, est effectus auctae attractionis et imminutae repulsionis partium ignis, quae necessario in corpore rarefacto inter particulas ignis locum habet Uterque consentit evaporationem necessario frigus gen rare. Vapor igitur a corpore humano exhalans, calorem eju8 minuere debet; cum que omne8 calisae quae caloris incrementum producunt, Perspirationem etiam augent ; ita solida et fluida, per hanc excretionem, aequabilem et salubrem temperi conservare necesse est.
Is caloris gradus qui in thermometro celebris Farentiet t. hydrargyrum ad 96tum aut 98vum gradum attollit, quotidianis humani corporis usibus maxime accommodatusuesse videtur In eo statu evaporatio lenis perficitur, et ignis superfluus a corpore exhalat. Nec dissicilius creditu censere debet, hunc caloris gradum in omnibus mundi regionibus, atque in omni salubri corporis statu, pro canone immutabi
' Vide Cullen. de Frigore, Anno I78o.
25쪽
li caloris animalis haberi, et ad expulsionem materiae perspirabilis aptissimo, quam 2 Iamum gradum, pro Ultimo aquae bulli entis calore, ubique et in omnibus quibus
Per hanc constantem et perpetuam eXCre tionem, quae in statu sanitatis aequabilis perstit, et per eXtensionem cutis, per quod emanat, corpU8 humanum Omni atmosphae--rii lationi se facillime accommodat; vasa enim perspiratoria, aestivo calore dilatata, majorem fluidorum quantitatem transmittunt, quae per frigus hibernum, et consequentem Vasorum contractionem, denuo imminuitur. Hac tempestate, aer sensibili calore minus impraegnatUr, et minorem ejus gradum aliis corporibus communicat. Corpus autem animale attrahit, evolVit, aut generat quantum sat est, sed nihil supersuum. Igitur evaporatio fluidorum minus ampla efficitur, Vasa perspiratoria contra huntur, perspirabilis materia quoque imminuitur. Ita, si non robur et vigor, sani- C tas
26쪽
tas saltem, aeque locum habet apud Zonae Torridae incolas, ac inter remotissimos regionum Polarium habitatores.
Dum autem momentum perspirationis ad conservandum Perpetuum caloris animalis tenorem persequi enitimur, alterius causae, quae eodem tendit, haudquaquam obliti sumus. Cum calor sensibilis perpetuo ad aequilibrium tendit, necesse est, corpora calefacta, et aeri aperto eXposita, - - quendam caloris gradum undequaque diffundere, prout temperies illorum ambientis medii calorem superat.
In his regionibus, tale atmosphaerae tem perie plerumque fruimur, quae Variis tempestatibus varie sentitur. Calor Vero animalis est semper aequabilis, et sibi constans. Temperies igitur inter triginta et quadraginta gradus plus ignis e corpore hUmano quovis dato tempore, eliciet, quam simile medium inter sexaginta aut septuaginta gradus attrahere potest. Ita decrementum c . loris
27쪽
laris in hieme major est quam in aestate ;sed perspiratio, alter caloris superflui mea tus, simul minus ampla efficitur. Hi effectus semper reciproci sunt et se mutuo compensant.
Si hae observationes aequabilem et constantem caloris animalis tenorem satis eX-plicare videntur, minus necessarium est, nostra sententia, ad tonicas frigoris potentias Feum sere, Per quas vasa in superficie corporis coarctantur, et sanguis, magis ad pulmones determinatus, majorem ignis portionem absorbere censetur. Hoc certe aliquando locum habere potest, et major frequentia pulsus continuo supervenire; sed, si haec pro perpetua lege reputanda est, nobis videtur, quod, sicut incrementum caloris auctam actionem vasorum semper comitatur, calor animalis hiberno tempore super consueram temperiem certo assurgeret, CUJUS contrarium est. verum. Hic objicietur, quod in aestate talis excessus caloris, qui ab aucta cordis actione Oritur,
28쪽
ritur, in aerem ambientem cito dissipatur; sed jam ostendere tentavimus, perspiratio nem, hoc tempore, ad illam caloris dissu-sionem, quae inter corpora diversae temperiei locum obtinet, rationem inversam habere ; itaque effectus ejus quodammodo an nihilantur, et major caloris dissipatio, per decrementum CVaporationis, ex adverso impeditur. Calor corporis in synocha, et quavis inflammatione locali, certe augetur ; sed, sicut communicatio caloris inter corpora contigua, ad differentiam temperiei cujus que directam rationem habet, cur hic calor accumulatUS non citius in hieme, quam aestate, dismipatur ξ Sed tamen pro concesso habetur, calorem quae inflammationem comitatur, in hieme minus molestum et diuturnum esse, qUam tempore aestivo.
Attamen, quaecunque sit caloris animalis causa, incrementum caloris in morbis inflammatoriis ab aucta cordis et arteriarurn actione pendere, apud omnes in confesso est; quod autem evaporatio calorem imminuit,
29쪽
nuit, nemo etiam est qui negat. Si igitur per observationem constat, quod in syno cha, et omnibus affectionibus inflammatoriis, perspiratio semper minuitur, cur non illam morbidam caloris accumulationem, debilitati ejus potentiae, qua in statu sanitatis, id quod superfluum est egeritur, ascribimus, qUam aUctae earum causarum actioni quibus calor generatur t In morbis inflammatoriis, primum indicium est perspirationis obstructio. Calor, qui per illam evacuationem excernendus erat, intus retinetur ;cumque hic calor ad vasa sanguifera stimuli vice fungitur, ea vasa ad frequentiorem et vehementiorem actionem eXcitantur, Perquam nOVOS caloris gradus subinde evolvi et accumulari necessse est.
Experimenta illa, quibus cel. Fordyce et alii in conclavibus calefactis semet eXposuerunt, essectum perspirationi8 iupra memoratum aeque illustrant. Horum aUtem eXPerimentorum eventum eruditissimus Cleg- horn compluribus argumentis commode explicavit.
30쪽
explicavit . In illis conclavibus, ignis co Poribu8 humanis communicatus est per lamentum quod, quia rarefactum, egressum ejus dissicilius admittebat. Si autem, in ali-crius corporis compagem, cujus partes sibi mutuo cohaerent, eXtranea quaeVi8 ma teria, ad quod corpus illud attractionem habet, intromittatur, observationi obvium est, attractionem cohaesionis imminui debere, prout altera attractio augetur; attractio autem ignis ubique regnat. Ignis igitur in quovis corpore ita accumulari potest, ut cohaesionem ejus solVat, partes rarefaciat, et a se invicem separet; cumque ignis illis partibus adhaeret, nequaquam separari possunt, nisi ignis particulae etiam separentur, et vis mutuae repulsionis defectatur. Sed, cum ignis in corporibu8 accumulatur in directa ratione potentiae attractivae, et inversa repulsionis particularum ignis, necessario sequitur, ut qUanto magi S corpus aliquod eXpanditur, tanto tenacius ignis illi