장음표시 사용
6쪽
AD SCHOLARUM USUM ACCOMMODATUS.
Philosophia Professore Emerito, in Unise sitate Studii Parisiensis, in Collegis HaΥ-
LUDo v I CUM GEM N p U, sub signo Sancti petri. Aeo BUM Rox LIN, Filium , sub signo Sancti Athanasii, ad ripam Augustinianorum.
8쪽
constare ex duabus substantiis valde diversis , spiritu scilicet
dc corpore. Probavimus pariter, potentias , tum activas, tum passivas , in
ea substantia spirituali , quae dicta fuit
anima rationalis , esse numero infinitas ;ita tamen ut facultates activae revocari
pollent ad duas generales , intellectiam scilicet δί voluntatem. In Logica tradi a sunt praecepta , quibus dirigat: r intelli e tus in omnibus suis functionibus , ratic a Cformae spectatis. In Metaphysica eli 'fuit de entibus insensilibus, proin tobjecta functionum intellectualium . nPEyssica , naturam , causas, propite tace S, Si varias objectorum sensilium affectiones perscrutasi sumus ;.imb partes corporis Humani principes , Sc earum usus detegere conati sumus; unde functiones intellectuales in Metaphysica & Physica, directae fuerunt per ordinem ad objecta. Verum haec omnia satis inutilia forent Tome VI. A
9쪽
venes moribus ; nec senes aetate , sempersunt senes moribus. Hoc Dotato, Dico , I'. juvenes moribus , absolute
loquendo , esse Philosophiae Moralis auditores idoneos. Ratio est , quia pollent
facultate cognoscendi praecepta moralia , suntque liberi circa ea-, ad praxim redi genda. Quamvis enim in eis sit vehemens ad malum propensio, possunt tamen Ecdebent ad meliorem frugem sese recipere ;ut constare debet ex eo , quod culpandi
sint, si suam vivendi rationem non mutent. Unum tamen obiter hic est notandum , vix aliquid boni sperandum esse , tum a juvenibus aetate, quia as insunt vitia senilia ; tum a senibus aetate , quibus, insunt vitia juvenilia. At, inquies, non magis juVenes .moribus idonei sunt Philosophiae Mortilia auditores ; quam homo podagra laborans . idoneus est , artis saltatoriae discipuIus. Nego paritatem : nam homo podagra laborans, liber non est circa ipsam excutiendam : at juvenes moribus liberi sunt, ad resistendum pravis suis cupiditatibus,
juxta haec Scripturae Sacrae verba. Sub te erit apstetitus tuus, ct tu dominaberis illius. Dico , 2'. juvenes moribus minimbidoneos esse Philosophiae. Moralis auditores, sive sint insuper aetate juvene , siv
10쪽
sint insuper aetate senes. Ratio prioris pa tis est , quia juvenes moribus simul re aetate, ab objeci is sensilibus & a passionibus aestuantibus ita distrahuntur, tu attentionem vix dent ad praecepta moralia ; A consequenter ad praxim ea vix redigant. Ratio posterioris partis est , quia in juvenibus ratione morum , & senibus ratione aetatis, habitus ad malum ita sunt intensi, ut oppositis habitibus vix deleantur. Dices contra prior cm responsionis partem. Juvenes moribus simul & aetate , sunt maxime sagaces & ingeniosi ; ergo, &c. Distinguo antecedens. Sunt maxime sagaces & ingeniosi circa ea , quae passionibus explendis inserviunt, concedo. Circa ea , quae sunt moraliter honesta , & circae partem inferiorem domandam, nego. Horatius eleganter describit ea objecta , circa quae sagaces sunt juvenes aetate. Imberbis iuvensi, tandem eustide remoto. Gaudet equis, &c.
Ubi notabis , quae dicuntur de juvenei Pagano , dici non debere de juvene, Christi sanguine redempto. Dico, 3'. juvenes moribus, modis omnibus invitandos esse, ad legenda & a dieiua praecepta moralia. Qui enim gravissimis animi morbis laborant, potenter