Cursus philosophicus ad scholarum usum accomodatus. Authore Petro Lemonnier ... Tomus primus quintus

발행: 1750년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

MORALI s. 7exci anci sunt ad ejusmodi mi 1 oorum medelam : at juvenes moribus , gravistimis animi morbis laborant , nimirum estrae

natis cupiditatibus ς & plerumque ignorantia ; aliunde vero, sola praecepta moralia morbis illis mederi possunt, quandoquidem ipsa sola habere possunt gratiam Salvatoris nostri adjunctam. At, inquies, illi soli sunt ad artes invitandi , qui sunt maxime idonei ; ergo

cum juvenes moribus, lint omnium minime idonei, ad praecepta moralia capessenda , ad ea non sunt invitandi. Nego consequentiam. Disparitas est ,

quia non omnes homines tenentur esse,

verbi gratia , Geometrae, Architecti, &c. sed omnes tenentur & icare, & servare praecepta bene vivendi. Dico denique, juvenes aetate, qui senes sunt moribus, omnium esse maxime ido- neos Philosophiae Moralis auditores. Qui enim disciplinarum omnium sunt maximε capaces , nullisque retardantur impedimentis , sunt Philosophiae Moralis audi- rores omnium maxime idonei: atqui supradicti juvenes sic se habent. Memoria quippe flexibili pollent; negotiis civilibus non distratiuntur; in iis nulli supponuntur habitus ad malum ; & aliunde praecuta moralia, sunt captu facilia ; proindeque,

12쪽

2 tuplex sit Moralis.

Moralis duplex distinguitur , generalis& spectatis. Generalis , dicitur ea ,.q iae considerat actus humanos universm , traditque praecepta bene vivendi cuilibet virae statui communia. Specialis, est ea , qvie considerat actus humanos speciatim sumptos, S tradit praecepta cuique vitae statui propria. Moralis specialis subdistribuitur in monasticam , oeconomicam &politicam. Monastica , dirigit officia hominis erga se ipsum ; oeconomica , erga

familiam ; & politica, erga Rempublicam. Quaerunt hic Philosophi, quaenam ex his Moralis specialis partibus , sit utiliordi praestantior

Respondeo, I'. monasticam esse caeteris utiliorem : quia caeterarum est fundamentum , & unicuique privato absolute necessaria. Respondeo , Σ'. oeconomicam esse nobiliorem monastica : quia bonum familiae debet anteponi bono privato. Respondeo denique, politicam esse caeteris praestantiorem : quia bonum publicum praestantius est & exceIlentius , tum bono familiae , t sim bono privato, ut constare debet ex eo , quod bonum publicum procurandum sit cum dispendio , tum boni

13쪽

samiliae, tum boni privati , si non phssit

aliter procurari. Ubi notabis, h1c non agi de bono cum aeterna felicitate essentialiter connexo. SLenim bonum privatum necessariam habeat connexionem cum aeterna felicitate, nunquam a privatis postponi debet bono, sive familiar, sive publico ; unde hic agitur solummodb de bonis quibusdam creatis. Hoc ordine Philosophiam Moralem trademus. I Q. Moralem generalem praemi remus. 2Q. Monasticam, oeconomicam, Apoliticam subjungemuS... Moralis generalis. In hac parte solvemus quinque quaestiones generales, circa actus humanos universim ; & in his quaestionibus discutiendis , varia passim tradenrur praecepta, cuia libet vitae statui communi

Iulἀsint, se actus humani p

Achus humani, in rei veritate , sunt cognitiones & volitiones animae rationalis. Hinc varii motus, qui reperiuntur in corpore humano, proprie loquendo, non sunt actus humani ; de conssequenrer, nec meriti . nec demeriti sunt capaces , nisi quatenus habent connexionem cum cogit Av

14쪽

1o M o R Α 2 I s. tionibus, sive praecedentibus, si e cone . mitantibus. ' Existere humanos actus sic sumptos, penintimum sensui constat..

Cur sint actus humani r

Non agitur hic de principiis cognitionis iactuum humanorum : cum enim perrsensum intimum innotescant , nihil eae ipsis notius. Non agitur etiam hic de prinmcipiis ipsorum componentibus ; haec enim, principia perpendentur alibi se agendo scilicet de bonitate & malitia horum actuum. Hic igitur quaestio tantum est de principiis: eorum productionis, scilicet de caulis finali, exemplari, de efiiciente Nota porro, principia productionis monassignara , vocari externa ex eo , quot stat extra nos posita hinc alia sunt, quae dici possunt interna , quales sunt facultates & habitus: quamobrem agemus I'. de externis actuum hultianorum principiis De eorumdem principiis internis.

De prinoipiis externis actuum huma

norum

Principia: externa humanornm actuum irinumera simi , sed revocari solent ad , finalem, exemplarem etate

15쪽

MORALIS. IItem , modo tamen nomine causae exemplaris, intelligamus aliquid extra nos positum, quod inter agendum nos morali ter dirigat ; exemplar enim internum , seu idea , numerandum est inter actuum humanorum principia interna.

De causa finali actuum humanorum.

Causa finalis actuum humanorum , est bonum quoddam , sive verum , sive apparens, propter quod agit homo. Jam vero,

id omne propter quod agimus, est vel bonum simpliciter , vel finis , vel beat, ludo , de quibus singulis est dicendum. De bono. Bonum multiplex distingui solet Primo. Namque, aliud est absolutum, aliud rei tivum. Absolutum dicitur illud, quod e sentialiter est perfectum , seu quod habet

omnes partes suas essentiales : quo sensu, quodlibet ens, est bonum. Relativum dicitur , quod vel est, vel saltem judicatui alterius perfectivum. Secundo. Bonum sumitur , vel materi liter, vel formaliter. Materialiter, quando sumitur pro ipso ente , quod judicatur b Num. Formaliter autem , dum agitur de ipsa bonitate. Tertio. Bonum , est vel physicum, vel

16쪽

morale. Phylicum , dicitur illud, quod

alicui corpori convenit, qualia sunt sanitas & robur , respectu corporis humani. Morale vero , quod animam perficit in ordine ad mores, quales sunt virtutes , respectu hominis. Quarto. Bonum , est aut Verum, aut apparens. Verum, illud est, quod reipsa. perficit, ut virtus, respectu hominis ; apparens autem , quod judicatur quidem conveniens, sed reipsa non convenit ut

furtum.

Quinto. Bonum est, vel per essentiam, vel per participationem. Bonum per esseniatiam dicitur illud , cujus bonitas ab alio non pendet in esse suo. Per participationem autem , cujus bonitas ab alio ente fuit produeha : sic solus Deus est bonus per ementiam, & entia creata sunt bona , per participationem. Sexto denique. Bonum est, ves uti se vel jucundum, vey honestum. Bonum utile dicitur ,, quod eatenus tantum expetitur , quatenus confert ad alterius boni consecu- tionem, ut Plaarmacum, respectu sanitatis. 'Bonum jucundum, vocatur illud, quod delectat, seu cujus occasione , grata sensatio excitatur in anima, ut concentus m

scus. Bonum honestum , est illud , quod secundum regulas morum, appetere possi

17쪽

MORALIS.

mus , qualis est virtus. Ubi notabis , idem, objectum esta posse simul utile , jucundum& honestuna: nam , verbi gratia, virtuti&actus, est bonum utile, ad felicitatem ob tinendam ; est etiam bonum cuilibet viro probo jucundum ; & tandem est bonum honestum, ut per se pater. Nullum bonum in rei veritate, dici debet, aut utile, aut jucundum, nisi sibhonestum , ut ipse Cicero probat, officio-Itam libro tertio. Hinc generale sit hoc praeceptum. Nullum objectum judicari de betia vel utile, .veL jucundum , nisi sit ho

nestum.

. Existere bonum , tum absolutum , itim relativum, sive in ordine physico, sive in ord ne morali, constare debet ex eo solo , quod ens quodlibet sit in se perfectum, quodque multiplex ens si alterius perfectivum in utroque illo ordine rnam , Verbi gratia, sanitas nos perficit in ordine physico , & virtus nos perficit in

ordine morali.

Ex supradictis boni distributionibus Mdefinitionibus facile intelligitur , quOIuplex sit malum. Quaeri hic potest , an dari possit substantia, quae sit summum quoddam malam, & malorum omnium causa effectrix , ut opinabantur Manichaei 1

18쪽

Respondeo , talem substantiam esse in possibilem : tum quia substantia est ens se adedque in se perfecta , imb substantiae ut substantiae , nulla repugnat perfectio , ut constat ex iactis in Metaphynca: tum quia Manichaei supponebant malitiam indigere

causa essiciente : at ostendetur postea , malitiam esse meram entis absentiam , Aconsequenter non requirere causam effec-- uicem.

cisi sit bonum.

Boni generatim sumpti, nulla est causa proprie dicta ; alioqui daretur causa boni Increati: quod repugnat. Superest igitur ,

ut inquirantur causae bonorum creatorum.

Causa finalis proxima boni creati, ferε rota plex est, quotuplex bonum creatum Vat solus Deus, est causa finalis boni cujusvis creati ; quandoquidem in ejus gloriam

cedunt omnia bona creata. Variae idem, sunt causae exemplares bonorum creatorum : quia causas activas in operationibus suis dirigunci Deus est causa essiciens prima boni cu-jussibet creati; quatenus vel solus producit bona creata, vel immediate concurrit eum causis creatis ; substantiae verb crearae,ogendi capaces , sunt causae essicientes secundae bonorum quorumdam creatorum.

19쪽

ctuale sit bonum

Aristoteles & Peripatetici hanc afferund3o ni proprietatem, nempe quod sit ab omnibus appetibile et hoc autem intelligendum est, non eo sensu, qudd ens quodlibet bonum quodvis appetat; sed eo sensu , quod nihil sit alteri conveniens, quod non possit ab ipso appeti , si si appetitus

capax :. duplicem autem distingunt appetitum , naturalem & elicitum : per appe ritum naturalem,' intelligunt entis est entiam , quatenus expetit recipere quidquid est sibi. conveniens haec definitio non est accurata , quia non admittendus est appetitus in entibus , cognitione destitutis x

accuratius igitur definiri debet desiderium boni generalis , ad quod physce gener liter impellimur. . Appetitum elicitum definiunt actum complacentiae, a voluntate productum , & ex praevia cognitione nas. centem , clarius definiri debet, actus elec

tivus.

Quaerunt hic Peripatetici , an bonum ita sit appetibile , ut odio haberi non possisit, do ex opposito utrum malum ita sit odibile,. ut amari non possit. Ne autem inducatur confusio , de solo malo disseremus ; & proportione serVata ,

idem ferendum erit judicium de bono.

20쪽

MORALI s Certum autem est, voluntatem creatam

amare posse malum, sub aliqua boni specie cognitum , sicut intellectus ascensum praebere potest falso , dum veri speciem praese fert. Dissicultas igitur superest, utrum

voluntas creata possit amare malum cognitum , ut sibi malum , seu quatenus nullam

habet speciem boni, sive utilis, sive j cundi , sive honesti

Voluntas non potest amare malum cognitum , ut sibi malum. Voluntas enim amare non potest, quod nullatenus est amabile: atqui, &c. Amabilitas enim fluic a bonitate , sive vera , sive apparente : ad per hypothesim malum , quatenus malum,. nullam habet bonitatem , sive veram , si v apparentem , ergo , &c.,

Objentiones. Objicies. 1'. Sanctus Augustinus fate in tur , se aliquando furatum fuisse poma

quia malum erat furari ; ergo tunc amavit malum qita malum. Distinguo antecedens. Quia malum erat

furari, hoc est , quia hoc erat illicitum& inhonestum , concedo. Id est , quiaboc erat ipsi injucundum , nego. Scilicet

SEARCH

MENU NAVIGATION