장음표시 사용
31쪽
MORA tr s. ' 1ν teipsa non est finis ultimus. 2'. Peccat. quando suos actus ad finem ultimum o neratim sumptiun refert, vel contra rectae rationis dictamen , vel contra leges positivas : uno verbo , quando suos actus illia
Circa varia sinis species, duo hic inquiruntur a Plailosophis. Primum, quid sit agere propter gloriam Dei λ Secundum, uir im homo inter agendum, multos simul fines sibi proponere possit Ut solvatur prior quaestio ,
Nota, duplicem distingui Dei gloriam
internam & externam. Interna describitur
a Sanctis Patribus, clarissima cum laudoenotitia, quam habent tres Personae Divi nae , circa fias perfectiones ; externa vero describitur ab iisdem , clara cum laude notitia, quam habent spiritus creati de Deo, ejusque perfectionibus. Hoc no
Dico, spiritus creatos agere posse propter Dei gloriam : quia clara notitia Dei , perfectionumque Divinarum , est pars Deatitudinis spirituum creatorum 3 sicut ostendetur postea. Ut lvatur posterior quaestio , Nota, cerrum esse apud Christianos, unicum dari finem simplicitςr ultimum , nempὶ Deum : quia solus Deus non re
32쪽
fertur ad aliud ens quamobrem nemo potest mUltos simul fines ultimos veros sibi proponere. Certum pariter est , hominem multos fines ultimos apparentes succensve sibi proponere posse; nam, verbi graria , Pagani, modo divitias, modo voluptates, modo honores sibi proponebant,
tanqua fines ultimos apparentes. Superest igitur difficultas, an homo multos fines ultimos apparentes, simul possit sbi pro- Ponere λRespondeo , neminem multos simul fines ultimos apparentes , sibi proponere . pota. Eiusmodi namque fines essem ultimi simul. & non essent ultimi; essent ex hypothesi, non essent autem. Nam finis ultimus , vel apparens, dicitur ille, ad
quem omnia omnino judicantur esse referenda , ita ut ipse non referatur ulterius: at, hoc posito , fines qui dicerentur ultimi, non sic se haberent, nec enim ad se invicem referrentur; & consequenter ad quemque non omnia referrentur 3 proindeque, &c.
Dices. Pagani multos sibi proponebant
Deos, tanquam fines ultimos, saltem arparentes ἱ ergo, &c.
Nego antecedens. Illi namque Dii, quos admisi delusa Gentilitas , spectabantur solummodo tanquam fines partiales , sicut
33쪽
constare debet ex eo , quod singula singulis distribuerentur dominia. De beatitudine. Beatitudo describitur a Boetio, status
bonorum omnium aggregatione perfectus. Statum hunc appetunt omnes homines et . verum omnes fere caeci sunt, circa modum,
quo possit obtineri ; imb non constat apud 'omnes, quodnam sit objectum illud, cujus possessio nos reddere potest beatos. Duplex distinguenda est beatitudo , objectiva scilicet & formalis. Objectiva, est ens illud , quod nos reddere potest beatos ; formalis vero, est modus , quo reddimur, aut reddi possiimus beati. 'Quatuor h1c inquiremus. Primum , an sit seu existat beatitudo universim p Secundum , quodnam objectum nos beare possit, seu, ut alii loquuntur, in quo consistat objectiva hominis beatitudoὶ Tertium , in quo consistat beatitudo formalis 3 .Quartum , qualis fit beatitudo 3
Haec quaestio tres alias implicite cor tinet. Prima est, utrum in hac vita detur beatitudo Secunda , ex hypothesi , quod in hac vita nulla sit perfecta felicitas, quibusnam motivis imminui possit viri Cliti-
34쪽
3o MORALIS.stiani miseria Z Tertia, an lumine naturali suaderi possit, dari beatitudinem perfec- . tam in altera vita ξQuod attinet ad primam , dico felicitatem perfectam, in hia vita non existere ritim quia ad perfectam felicitatem requiuritur ejusdem status permanentia: at in ' praesenti vita reperiri non potest ejusdem
status permanentia. Cum enim entia creatanos circumstantia, vicissitudinibus innumeris sint obnoxia , non possunt esse cause occasionales similium impressionum : tum quia corpus nostrum variis morborum ge
neribus identidem afficitur: tum denique, quia unusquisque per sensum intimum ethconscius , intellectum suum densissimis ignorantiae aenebris esse involutum , VO-luntatemque suam a cupiditatibus tam potenter sollicitari, ut iis plerumque serviae& obtemperet. Hinc I'. vita praesens merito dicta fuit miseriari- vallis, ct Eva filiorum exilium. Hinc Σ'. lugenda es sors Vete um qu rumdam Paganorum, sapientes Vocabant , quorum tanta fuit superbia, ut stram vitae gedus ab omnibus mi- se iis immune jactitarent. Quod attinet ad secundam: dico, mi- seriam veri Christiani , per totum vitae suae curriculum , non parum imminui, si ad sequentia frequenter attendat. . Pria
35쪽
mum, quosdam alios homines insgni pro . bitate praeditos , gravioribui subiacere calamitatibus. Sςcundum , praedestinatos ad gloriam , probandos esse hac in vita, velut
aurum in Arnace.Tertium V miserias, quas patimur, praeteritorum peccatorum esse
poenam , ipsasque patienter ferendo , per merita Salvatoris nostri, fieri satis justitiae Divinae. Quartum, Apostolos, quos imitari tenemur, gaudentes ivisse , ex eo , quod digni habiti fuerint, contumeliam . pati pro Christo. Quintum, ad exemplum Christi capitis nostri , oportere nos sic pati, & ita intrare in gloriam. Sextum denique , quidquid nouis accidit sine nostra culpa , sc ab immutabili Dei providentia fuisse praeordinatum , ut mala cedant in bonum iis , qui . Deum dili
Quod attinet ad tertiam : observand timest , nonnullos contendere beatitudinem perfectam, non tantum in hac vira, sed &. In altera prorsus impossibilem esse 1, imo vitam alteram & beatitudinem perfec-ram , tanquam praejudicat*9 opiniones , a. superstitione & politica inve has , rident. Verum praeterquam quod . probavimus in Metaphysica , dari vitam talteram', in qua Virtusi praemio donetur . . & virium puniatur, insana hyminumillonis opinio
36쪽
sequentibus convelli potest rationibus i Prima haec est. Existit substantia perfecti stima , summo bona , summὸ potens, ut demonstratum fuit in Metapli ysica. Jam vero , haec' substantiά potest age ephysice in animas rationales , quandoquidem eas jugiter conservat, dc conse- quenter omnes animae facultates explere
potest et quo in casu , anima dicenda esset . perfecte beata , si quidem objectum beans est immutabile ; si igitur possibilis sit ejusmodi status , nonnisi temerh negatur ejus existentia; ergo, &C. Secunda. Unanimis est δc constans na- .rionurn omnium consensus , dari vitam
a seram , in qua virtus praemio donetur , d vitium puniatur'; sicut legere est apud omnes Historicos: porro, consensus hic Una nimis , oriri non potest a superstitionere politica. Quaecumque enim oriuntur a superstitione & politica , valde diversa sunt apud diversos populos t, ergo generialis hic consensus nascitur ex impulsu cunctis hominibus , ab ipso Authore natu rae impressb ; ergo, &c. Tertia. Nullo laudabili motivo nituntur Adversarii, dum negant existentiam beatitudinis in altera vita , sicut constare debet ex eo , quod non in calamitatibus,
.sed in deliciis constituti, sic opinentur ,
37쪽
MORALIS. 3sunde dum sic judicant, rectam non sequuntur rationem i, proindeque , &c. Quaeres autem , quaenam sit melior vivendi ratio, ut alterius vitae beatitudinem consecivamur Respondeo , meliorem illam vivendi rationem esse, si frequenter meditemur veritares Christianas, & eas exerceamus virtutes, quae nostro vitae statui competere possunt. Nimirum cum per Adami peccatum , duo generatim invecta fuerint mala, scilicet caecitas mentis , & conc piscentia rationi rebellis : caecitati mentis medebimur, veritates christianas frequenter meditando ; & concupiscentiae rebelli resistemus, si virtutes statui nostro com
Tam stupenda fuit opinionum dive stas, circa objectivam hominis beatitudinem , ut Sanctus Augustinus plusquam
centum diversas hac de re sententias enuis meret. Generaliores tantum referemus Arefellemus : tum ostendetur in quo reipsa consistat.
Nonnulli voluerunt, divitias esse beatitudinem hominis objectivam. Sic autem
refelli potest haec opinio. Quidquid non est expetibile propter se , non est o B v
38쪽
34 MOR Λ LI s. jectiva hominis beatitudo : atqui divi. tiae non sunt expetibiles propter se, sed
tantum propter iustentandam vitam , sive propriam , sive alienam proindeque , dcc. Praeterea , divitiae molestiam & sollicitudinem pariunt, cum timore conservantur, & amittuntur cum dolore ; imbi
divitiis irritatur potius , quam satiatu appetitus hominis ; hinc juxta Scripturam
Sacram , Avarus non isnplibitur pecunia. mi areat divitias , fructum nou percipiet ex illis. Divites eguerunt si esurierum. Et eerte , quae sollicitudinem pariunt, cum timore conservantur, dc amitti possunt ,. non sunt vera hominis beatitudo objectiva: ar, &c. proindeque, &c. Quidam reponunt objectivam hominis. Matitudinem in voluptatibus corporeis& hujus opinionis duces agnoscunt Sardanapalos , Heliogabalos 5: impium Mahumetem. Sic 'autem refellitur haec opinio. Beatitudo hominis objectiva con-s stere debet in aliquo bono permanente quod praecipuas hominis facultates satiare possit at voluptates, quae mediante cor pore percipiuntur, nec sunt permanentes,. cuin vel igniculo febris evanescant, neα praecipuas hominis facultates , intellectuati scilicet & voluntatem explere pos ssint But per se Bater i. proindeq;ὶς ,
39쪽
- - sunt qui beatitudinem hominis objectuvam , in honoribus reponunt. , autem
refellitur haec opinio. Quod nec est stabile , nec a solis viris probis possidetur , . dici non potest obiectiva hominis beatitudo : atqui honores sic se habeari, ut experientia doeet λ. erg0 λ &c. H qn umiinstes tatem sic exprimit Pr*pheta Regius. 'di impium exaltatum sistra cedros
Liban transivi , ct ecce ning L. Solus Deus, est objectiva hominis beatitudo. Nam objectiva hominis beatitudo, debet esse bonum quoddam permanens quod sit finis simpliciter ultimus, quodque facultates hominis perfecth satiare: possit : atqui solus Deus sic se habet. Primo quidem solus Deus , est bonum quoddam Permanens M stabile ; cum ipse solus, proprie loquendo, sit immutabilis.
's finis simpliciter ultimus hominis ; cum enim ab ipso solo acceperimus, omnia, ad ipsum referre tenemur qua cumque possidemus. Solus Deus per secte satiare potest facultates, hominis . intellectum scilicet M voluntatem: Quis enim solus habet summam, veritate mlammamque bonitatem3, perfecte satiatas
40쪽
. M o R A L r s. potest sectiliates utriusque hujus objecti capaces : at se lus Deus summam habet veritatem , summamque bonitatem , ut constat ex dictis in Metaphysica; proinde
Et certe, ille solus, est objectiva hominis beatitudo , qui selus agere potest physicὸ in facultates humanas : atquesolus Deus sic se habet , quandoquillam ipse
solus agere potest a d extra. Hinc merit, se loquitur Sanctus Augustinus : irrequietum est eor nostrum, doneo in Deo conquiescat. Hinc etiam merito sic loquitur Sanctus Bonardus et angma rationaliis ad imaginem Dei creata, eaterii rebus occupari poti: Minxunquam satiari.
Objicies. '. Objectum beatitudinis humanae debet ab homine possideri posse atqui Deus non potest ab homine possideri. Possessio namque dominium importat in rem possessam: at evidens est, hominem habere non posse dominium in Deum ergo, &c. Distinguo majorem Debet ab homine possideri posse , possessione , ut aiunt , vitali , objectiva & physica , concedo.
Possessione civili &: iuridica , nego. POL sessio vitalis & 'riectiva, Gitur ea, qua