장음표시 사용
111쪽
DRIsA- sucum iacit, ut Oribasium haec impulsu Ptole-ID,ιb Euζrgeris ' , scripsisse ponat: cum hi duo Viis' ri non modo non eodem tempore extiterint, sed eorum aetatibus sexcentorum annorum interponatur distantia. Id utique in eo etiam magis absu dum est , quod modo sacrae scripturae modo Tm rentii ac Virgilii lectionem in certis casibus ut iis Iem esse proponat, quodque Hemistichium hoc ex ' φ Ovidio sumat Timor addidit alas., Ex his veris. se mile est Commentarios istos, quales quales sint,& Latine scriptos suisse , & ab homine Christiano.. Oribasii , quoad Morbos , Theoriam nuper
exposuit Barchusen : verum operae sine uli' deis, trimento pepercisset , cum de hac re Scriptori iste Graecus ne verbum quidem proserat, quod lnon sit a Galeno mutuatus. Eadem illi, quam de Aetio loquens affert, etiam hic tacenti cauta isa valuisset ς & eo magis, quod non modo juxta Galeni , sed L aliorum complurium ab ori-
basio praetermitarum lententiam Aetius de moriaborum causis prolixius disseruit . Saepe mirari mihi subiit Recentis hujus Auctoris consilium ac judicium , qui sub diversis duabus formis , in elegantibus primo , uti hos credit , Dialogis , nuper autem in Dissertationibus seriis , longum de Medicinae Historia opus conscribere aggressiis , in explicanda uniuscujusque Medici Theoria sibimet ipsi satisfecerit : quasi minoris momenti sit eorundem in Arte Medica & Chi rurgica Praxin contemplari , & hanc curandi modis tam per antecedentia quam insequentiaiscula adhibitis conserre. Dixi
112쪽
Dixi quaedam antea de AETio ; nunc illud am. AETIus plius animadvertam , quod in iis quae ad Chiruta A P I .giam spectant multa sint notatu dignissima : varias enim quarundam operationum vias docet, quari rum & ipse non paucas suo tempore praestitas vi dit : & ab experientia sua , non modo in Capite de Castratione, sed etiam alibi saepe loquitur. Multa in eo certe de Re Chirurgica continentur, de quibus tacent Celsus & Galenus : & administrationes quae manum exigunt, ab Aetio in
hujusmodi ea si bul descriptae bis totidem ad mi-
.pimum sunt quot in illorum utroque reperiuntur ;imo ab ipso quoque Paulo praetermisi. . Unum aut alterum Exemplum proferam: ex Asclepiade accuratissime tradit , quemadmodum ΗΡdrops Anas arca curari debeat id fit interiorem crurum partem incidendo quatuor digitorum a talis intervallo , ea altitudine qua in missione Sanguinis vulgo fieri solet . Ita exiguus primo Sanguis profluit ' dein , sine inflammatione , conistinuus aquae cursus est , ita ut soramen usque pateat , dum humor omnis sit exhaustus , locunque detumuerit: morbus autem per hanc quasi sentinam effunditur , nullo medicamento intus
adhibito. Leonides Alexandrinus, qui post Asclepiadem , Galeno propior floruit , is cujus
fragmenta ab Aetio potissimum conservata sunt, illud insuper addit, si per crurum incisiones humor non satis copiose emittit ut , alias in aliis corporis partibus plagas esse faciendas , in se moribus nempe, aut in brachiis, aut etiam Jn Scroto, si id tumet , per quas ingens aquae vis educi - R I. I. b 3, a, go. H 3 a poss
113쪽
ARTI s. possit. Archigenes autem affirmat per has sca- A D. S... , non modo crurum & brachiorum , sed nonnunquam ventris etiam I umores subse-i disse. Proculdubio, ubi Anas arca Asciti conjungitur, id auxilium opis alicujus esse possit: li- cet in Ascite simplici nihil conserre valeat. Ipsa. Operatio ab Hippocrate memoratur, & ab ejus . temporibus usque ad hunc diem multo tape cum successu adhibita est. Aliam, Puncturae scilicet per Acum, viam proponit Sytrius de te Boe, hanc a se primo excogitatam glorians ς quanquam evidens sit ea omnia ex hac descriptione desumta esse, atque totidem verbis ab Avicenna expres. D. Verum haud sola haec inventio recens dici- tur, quam Antiqui nobis Medicinae Scriptores diserte tradiderint. Id autem omnibus in Chirurgia vel minimum versatis constat , Lanceolam longe praeserendam esse cuivis acui, in aperient dis iis , quae Anasarcam comitantur , Tu moribus.
E plurimis auctoris hujus locis cognos ritur, quanto istis saeculis in usu fuerit Cauterium tam Actuale, quam Potentiale ; ac speciatim in Paralysi , ex Archigene , Escharam utrovis. modo sine ulla cunctatione fieri jubet , idque s in variis partibus: in Nucha , 'qua Medulla Spinalis ortum habet, unam ς duas utrinque ς tres vel quatuor in vertice Capitis , unam in ip ejuS medio, circaque hanc tres alias . Adjicit etiam , si per Ulcera diutius humor profluat , magnam spem esse de redintegranda hominis sanitate . Multi Fontanellorum inventionem rein
114쪽
centem, nec ullatenus Veteribus cognitam exi-AL u .stimant: verum is qui descriptionem hanc animo perpenderit, rem omnem , perinde ac nobis hodie, illis quoque olim innotuisse dispiciet. Neque in Aetio id unicum hujus rei exemplum est. Nam de hoc auxilio subtilius etiam disserit
in eo loco ubi id/ contra Asthma inveteratum praecipit , postquam alia omnia remedia parum profecerint. Ulcus unum utrinque , prope m diam Claviculae articulationem fieri vult , cum eo tamen ne Aspera Arteria convulneretur, duo deinde alia exigua prope Arterias Carotidas sub maxilla, utrinque unum , ita ut Cauterium haud ultra cutim pervadat: alia duo sub mammis inister tertiam quartamque costam: duo rursus alia in dorso juxta collam quintam atque sextam zaliud itidem in medio thorace prope ortum Carintilaginis ensiformis , supra os ventriculi: similiter unum utrinque inter octavam nonamque costam: tria demum in dorso, in medio scilicet ejus unum, ac paulo infra reliqua duo ex Vertebrarum parte utraque. Quae infra collum sunt, satis ampla esse debent, neque superficiem tantum radentia , neque nimis alta ; omnia vero diutius servanda . Eandem operationem in Empyemate ac Phthisi imperat: & in utroque casa Escharam circuli forma 'faciendam esse admonet, quae res ulcera diutius a sanescendo prohibet: atoque hoc modo Fontanelli Caustico hodieque inuruntur . Ea quae de Asthmate dicta sunt fere ad verbum exscripsit Paulus ' δc idem consilium prae
115쪽
AEUvs. bet in eurando Empyemate , hoc solum adjiciensis P 1 - quod radix Aristolochiae oleo madens actuali Cauterio accendi debeat. In eodem morbo ex Leo-.nide refert quemadmodum per Pleuram serraia mentum acutum igne candens demittatur, ad pus, educendum ex Thorace. Vulgarem quoque Paracentesis faciendae, viam commemorat; cumi eo tamen ut operationem hanc vel a subita moria
te excipi notet, vel . a Fistula Insanabili. Id ex Paulo sumit Albucasius. Nequaquam tamen perpetuum est, ut in hoc casu exitium ita immineat ' atque in re tam ancipiti bene de eo agi
putandum est, cui prioris mali loco Fistula taniatum relinquitur , Aetius & in aliis locis , &speciatim in curatione Ischiadis, varias Cauteis riorum Potentialium , tam in cruribus quam alibi, essiciendi vias describit; docet etiam quemadmodum Ulcera servari possint ut ex iis humor diu profluat; nee ab eo in hac re unquam diis scedit Paulus . Haec quae ex Aetio hausi , ut mihi quidem videtur, diserte probant, Font nellorum effectus ab Antiquis probe fuisse cognitos ; simul etiam operationem ab his Causticorum ope fieri consuesse , quae plerumque comis modissima istos emciendi via est . Porro in iis ipsis Morbis, adversus quos ab Aetio maxime predicantur, etiamnum insigniter prosunt. Notari potest tria Capita, de Paralysi , Empyemate ,& ΙΩchiade , ex Archigene sumi; ideoque operationis huius vetustas Dornitiani saltem tempora attingit. Cauterii modum utrumque nominat Caelius Au
116쪽
MEDICINAE . etsrelianus in Dolore Capitis & Ischiade , licet A vi
in priore casu remedium illud improbet. Eo tamen referente, id in Phthisi commendat, Cel. se antiquior, Themison. Hunc Cauterii usum Hippocrati notum fuisse liquido constat ; idque diserte a Celso collaudatur, Actuale semper in Hydrope , b Epilepsia , φ Ischiade, ac Phthis ' atque ut melius sciamus quam sane Vir ille
judicaverit de materiae per vulnus profluentis utilitate , legem hanc perpetuam tradit in omnibus hisce casibus: , , Ut Ulcera aliquis sanesce- ,, re vetet, & humorem fluere sinat, donec is,, Omnis exhauriatur , & levetur morbus. Ita in rabiosi Canis morsu , aperta servari Aetius per quadraginta aut sexaginta dies, & si coierint , rursus aperiri jubet . Fuit hic rei hujus apud Veteres usus, modo nunc dierum usitato idem sine dubio valens. Quidam inter Veterum Cauteria & Recentiorum Fontanellos distinguunt ' sed ex iis quae de auxilio isto breviter dr-xi facile apparebit, inter res istas nullam momenti cujusvis esse discrepantiam. Recentiores in eo quidem experimentum in melius deflexerunt, quod Rhasem ' secuti Fontanellos plerumque in carnosa' aliqua corporis parte , vel potius in Musculorum
interstitiis fieri praecipiant ' cum Antiqui illos aliquando juxta os aperuerint, sicut in Sterno , Nucha, Claviculis, &c. quibus locis si qua res Ulceri inditur , quo diutius servetur , Perios eo presso ingentem dolorem moveat necesse est , prae-
117쪽
terquam quod humor , in cujus exitu curati ' cardo vertitur , nequeat ex istiusmodi loco ita copiose exire . Haec sola Ueterum erat, ne pe Cauteriorum ope, Fontanellos emciendi ratio ' horum enim per Scalpellum incisio rece tius est inventum . Multi Cauterium Actuale Potentiali anteponunt, quia citius Eschara secedit sed quoniam prior modus crudelior videtur , po steriori frequentius utimur, ut aegrorum mollitiei indulgeamus : tamen ob hanc ipsam rem , Cominmodissime hoc modo major fit ulceris profunditas . Glandorpius autem , qui argumentum hoc accuratissime tract avit, Achuale Cauterium adeo pro bat, ut sex hoc modo iactos subire, quam Matero unum malit: neque in quatuordecim annorum usu Potentiale plusquam bis adhibuit. In hoc loco non ineptum erit aliqua de ceriato quodam genere Fontanellorum adjicere , quae Selacea vocantur e a ' Lanseanco quadringentis
abhinc annis planissime descripta . Ac si Medi
cos Lanseanco priores consulamus , reperietur usus eorum etiamnum illo antiquior . Rotandus, qui maturius decimo tertio saeculo vixit, non modo rem sed di vocem ipsam exprimit rac docet etiam quemadmodum acus cum filo traiici debeat. Camanus ali, qui Baldachi , isive Bagiadi , Medicinam exercuit , vixitque , si non multo antea , saltem priusquam Civitas ista a Tartaris capta est A. D. ΜCCLvIU, quique, de oculorum morbis scribens, omnia de
eadem re ab Arabibus , Chaldaeis , Iudaeis ,
118쪽
Indis , dicta exposuit , Selacet bis mentionem AzτIus. habet: primo , in ' Cataractae curatione , deinde in affectu qui ab eo h Lunella dieitur, estque
suppuratio inter Tunicam Corneam atque Uveam.
Videtur etiam Operatio haec ab Albuea si claris. si me descripta in eo loco ubi agit de Cauterioaxillae applicando, quo curetur humeri luxatio, quando scilicet ab humorum nimio fluxu orta
est; & eiusmodi Cauterio utitur quod duas vel
tres cuspides tenues admodum atque acutas habeat , quodque ab una cutis parte inserta, alia 'tera φ exeat. Idem facit in Lienis 4 Tu mori-hus, & ulcus diutius servandum esse praecipit. Franciscus Pede montanus, Roberti Siciliae Regis A. D. M CCCX Medicus , verba Albucasi exscribit, de luxatione ejusdem partis v loquens . His testimoniis jam ut illis temporibus innotuisse Selaceum evincitur; quin & Rhaetis aetate id frequenti in usu suisse , ex hujus sermone de Cauteriis constat . Is enim , locos diverses indicat, quibus id fieri convenit, cervicem Nempe , costarum intervalla , in ventre , dc aliis locis, nec non & contra quos morbos idem proficiat. A Traductore Sectorium appellatur; Ulcera vero aperta servari jubet , , cum tentis& petiis : ,, ita ut Selaceum luculentius , quam per haec verba depingi nequeat . Contra dolololes aurium , oculorum atque dentium , id in Auris vel media vel molli parte factum magnopere commendat, fluxumque quam diutissime promoveri hortatur. Illud utique eo magis
119쪽
AETHis . animadvertere lubet, quod mihi haud improba A-P bile videtur , auxilium hoc , sicut multa quoque' . alia , primo institutum fuisse ad similitudinem operationis inter Medicos Veterinarios multum celebratae. Quam Columella , qui Claudii temporibus floruit, sequentibus verbis sese & eleganter exponit. Praesens etiam remedium co- ,, gnovimus radiculae, quam pastores consiligiu, , nem Vocant. Ea in Marsis montibus plurimari nascitur, omnique pecori maxime est salutaris. se Laeva manu effoditur ante solis ortum , sicis enim lecta majorem vim creditur habere . Usus se ejus traditur talis; aenea subula pars auricular, , latissima circumscribitur, ita ut manante sanis, , guine tanquam O literat ductus appareat orbi- . cuius . Hoc & intrinsecus , & ex superiore,, parte auriculae cum factum est, media parsis descripti orbiculi eadem subula transuitur, Seis iacto soramini praedicta radicula inseritur: M quam eum recens plaga comprehendit, ita con se tinet, ut elabi non possit: in eam deinde auri- ,, culam omnis vis morbi, pestilensque virus eliis, , citur, donec pars, quae subula circumscriptari est, demortua excidat, & minimae partis j ctura caput conservatur. Ratio haec inter At mentarios etiamum obtinet: a Columella vero contra Boum Pestilentiam vel Epidemicam contagionem proponitur, Igitur idem in eodem morin bo remedium , sub Fontanellorum specie, humano corpori postea adhibitum videmus a Iohanne Primum Arculano , qui Saeculo decimo quinto viri
120쪽
guir; euius exemplum proximo Saeeulo Medi. ATTius ei complures secuti praesidium hoc ad eavendam Pestem efficacissimum concelebrarunt. Quod ad Selaceum ipsum pertinet, id Alb casis tempore, & per annos postea quadringentos , video ope Cauterii semper fieri consuesse . Hollerius , vel primus, vel certe inter primos , rem hanc , uti nunc vulgo fit, Acu non canis dente praestitit ; unde mirari subit, Hildanum
ita multo post viam hanc, tanquam a se reperintam , venditasse. uanquam incisio Selacet sine Cauterio fortasse sit antiquior ' nam Critica Se- , veri ni observatio aliquo fundamento nititur , cum per Vocem Sectorium , in versione Rhaetis positam , declarari existimet non adhibitam suisse Ustionem. Constat, certe, duos operationis hujus administrandae modos, quorum alter inclindendo , alter urendo fit sinterdum autem una ambo juguntur j a Rhaete distinsui. Porro in eo loco ubi Selaceum inter Umbilicum & Clχvieulam , adversus Asthma , Ρhthisin, ac Pleuritidem , incidi jubet , illud adjicit , ob easdem
causas in eadem parte non alienum esse uti Cauterio. Id in argumento hoc amplius animadvertam , quod quicunque breve illud Rhatis c pitulum perlegerit , consideraritque quibus in morbis varia haec Fontanellorum genera sint praetcripta, facile sibi persuadebit, haud minus ab Antiquis quam a Recentiorum quolibet vim eorum omnem esse perspectam . Dispu. tationem hanc cum Severint observatione insequentia Rhaetis verbaι finiam : Nota hoc
