Johannis Freind, ... Historia medicinæ a Galeni tempore usque ad initium sæculi decimi sexti. In qua ea praecipue notantur quae ad Praxin pertinent, anglice scripta ad Ricardum Mead, ... latine conversa a Johanne Wigan ... Tomus tertius quartus Johan

발행: 1758년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

so . HISTORIA ALEA Ar fectibus curandis persequitur sicut ab eo nece Lιό factum est , & ab omnibus, qui Medici-

nae Systema conscribendum suscipiunt, fieri debet ) suo semper ordine suisque verbis utitur. In eo stylus est , ut summatim loquar, sincerus brevis, perspicuus , &, ut ipse'ait, ex communibus praecipue verbis compositus : ac licet ob vocum quarundam exterarum admistione nas quod ob multas ejus peregrinationes fortasse con is rigit) haud usquequaque elegans , valde tamen si in gnificans & comprehensibilis . Caeteri morbos adis modum perturbate collocant; hos ille consequenter a C adii te ad Pedes disponit. Igitur salus Graecorum est , qui ordine possit squanquam uterque suo modo utitur) cum Aretaeo contendere ς hique Auctores duo, quos ab Hippocrate praestantissimos judico , in altera quoque re conveniunt, ut de paucis tantummodo affectibus stribant, qui numero quinquaginta aut sexaginta non excedunt , quosque ea de causa frequentius ipsis in Medicina tractanda obversatos conjicio . Nam si ab aliis exscribere sategi sient, Oribasi atque Aetii Volumina mole verisimiliter aequare tentassent. Id unum miror, quod Alexander de nullo quo-- quam Mulierum assectu mentionem secerit. In explanandis morborum causis satis accuratus est,& in proponendis curationum stopis admodum sagax . In Diagnosticis autem magnopere

praecellit , quippe cum affectus illos qui magnam inter se similitudinem habent, exactissime discriminet sicut a Iecoris inflammatione Pleurit idem : a Calculo dolorem Collia

Cum r

142쪽

eum : Febres Hecticas a Quotidianis caeterisque ALEXAN-Febribus . Primo intuitu peripicere licet quantum in hac re desit cum Aetio Oribasius. Duorum casuum , & curationum a te institutarum Historias , unam in Febre Tertiana , alteram in Li nis Scirrho , tradit : quae , praeter illas ab Hi pocrate & Galeno memoratas , sola sunt ex omni Antiquitate hujusmodi scriptoris exempla . Idem est in Compositione Medicamentorum

enarranda , horumque exhibendorum modo ac

tempore praefiniendo , perquam diligens: inter quae, multa extant ab ipso inventa . Et, si vera fateamur , tam amplus horum in eo delectus est , ut nimis multa potius quam nimis pauca snt. Magnam videtur in omnium Medicamenis

torum suorum viribus fiduciam habere ; neque silentio praeteriti debet superstitiosa ista ac ridia cula fides quam in Amuletis & Incantationibus

ponit ; longe supra quam quod in homine exqui sito illo judicio abundante credi possit. Aliquas

harum rerum rationes adducere conatur , 3c Ga

leni aut horitate se tuetur. Quod Magiae staduerit, multa proserri possunt argumenta ; solusque sertasse Medicorum est, qui ex Osthane quaedam uno ex antiquissimis apud Persas Magis , deprom-

serit. Huic autem , sive ex temporum superstitione, sive ex hominis senectute originem duxerit , in Alexandro credulitati ignoscamus . Id solum animadvertam , hujusmodi ab eo re media , & nonnisi in Febribus Intermittentibus , Calculo, dolore Colico , ac Podagra commenda-

143쪽

ALEXAN-ri & per omnia sere insequentia , credo, tem-A λιά invaluit, ut Magicae istae applicatione, in iisdem praecipue Morbis obtinerent. Caeteris haudquaquam inferior est Homeri versus ,

Neque ideo minus aestimari debet, quod mini

mo constet.

In caeteris rebus , quantumlibet Antiquorum sit amator , tamen in sententia sua proferenda , atque adeo cum illis , dissentiendo , libertate omni utitur . ac speciatim cum φ Galeno saepissime discordat, modo se mirari dicens , quanam ratione doctrinam is ita perturbatam atque ita parum di stinctam tradiderit: modo di versam ab eo meden is di φ viam , non, uti profitetur , contradicendi, sed veritatis indicandae studio, proponens. Utque summatim loquar , haud solum in unoquoque morbo 'totum curandi modum distinctissime explicat , sed plerumque etiam quae s vitanda sint Lectorem commonet: quod exemplum si alii omnes Aucto res essent eadem accuratione imitati, haud minorem inde utilitatem , quam a traditis in quaque occasione agendi' praeceptis , haurire licuisset. Alia quoque res Alexandri scriptionem a supra memoratis Auctoribus discernit , quod morborum signis & curationum modis e plicandis unice incumbat : in Materia Medica s

144쪽

diea, in Re Anatomica , & Chirurgica, contra ac alii secerant , nihil prorsus attingens; quanquam Librum scripserit, aut certe scribere instituerit, de ε Fracturis , & aliquid etiam de . h oculorum morbis contexuerit. In tractanda Ρodagra , de qua nihil quicquam prodidit Galenus, Librum Alexander integrum ponit; unde fortasse morbum hunc hujus temispore magis invaluisse jure quis crediderit. Quem praecipue Purgantium ope is le Uare nititur : & in plerisque hujusmodi ab eo ordia malis compositionibus Hermodactyli quas quidem . ille vix an Oribasio Aetioque memoratas quantivis facit in maximam partem gerunt. Viodes quam parum recens inventio sit, sicut vanea quibusdam putatur , Podagrae per Purgantia mederi velle : quod malum fortasse omnino Non curari magis expedit , 'quam siquis in eo eximias istas Formulas ab Alexandro praescriptas adhibuerit ; licet hae virtute haudquaquam ce dant iis, quae hodierni passim Medi eastri ve

ditant

Fui in hac re paulo fusior, ut ex ipso ejus opere Scriptorem hunc potius, quam Exscriptorem , dici debere ostenderem . Trallibus natus est , Civitate illa Lydiae celeberrima , cujus incolae sermonem Graecum purissime loquebantur , ob Ionicarum uria um vicinitatem . Ipse autem .non modo sub φ Stephano Parente suo , eodem que Medico , institutus est , verum etiam in hac Arte Magistrum habuit Cosmae Patrem ; cui

145쪽

ALEXAN- quidem Cosmae , partim ipsius rogatu , 'partim A o ι, beneficiorum gratiam aliquam Patri ejus peria lueret, Volumina sua scripsit & dicavit. Ipse in Medicina suit exercitatissimus, Experientiae longissimae , famaque multum cognitus , non modo Romae , sed etiam quocunque peregre proficisceretur, sive per Galliam, sive per Hispaniam , sive per alias regiones: unde, tanquam caeteris praecellens , Alexander Medicus voca batur . Ideooue in parte Therapeutica Medicis 'superioribus frequenter plenior est & accuratior , quod ea praesertim remedia concinnaverit, quae ex repetitis observationibus maxime efficacia

compererat: quod alibi saepe , sed disertius narrat , in Praestitione ad Librum duodecimum 'ubi primo Febres generatim , ac deinde singulae harum species pertractantur . Et hunc quides Librum quisquis versaverit, illum caeteris

undecim praeponi debere perspiciet; sed & alioqui isse Alexander, in postrema parte undecimi , opus illic se conclusurum esse pronuntiat. Hactenus quibusdam , quae Auctorem nostrum Eruditorum lectioni saltem commendent, summatim expositis, id amplius exequar, ut nonnulla ab eo maxime notabilia obiter decerpam et quae quanquam Braxi magnopere inserviant, tamen ab aliis vel omissa vel parum explicata invenio . Volo autem in hac re ipsius ordinem sequi.

In Causo , sive Morbo qui ab illo Febris Ardens Spuria dicitur , ubi redundat Bilis , & materia Evacuationi sese offert , &

146쪽

Febris haud intensa est , Purgationem Venae se ALEXAN moni praefert: cum alii Sanguinis missioni maxime nitantur. Observationem hanc adjicit pera. cutam & perutilem : Memini me , inquit,

, , etiam acuta laborantem Febri purgasse ve- rum haec res non modo multam & exquisitam

is animadversonem ac judicium , sed & Medicum, , quoque desiderat fidenti praesentique animo. ,, , , Ii qui Experientiae rationem adjungunt, hujusce observationis facile Vim perspicient; neque viam hanc negabunt in quibusdam casibus , siquis

huic prudenter institerit, mira cum se licitate tenistari . Hic enim frequenter aut sequendae aut adjuvandae Naturae modus est aptissimus. Caput apud Oribasium est ex Archigene ad hanc rem spectans; idque recte animadvertit Galenus , oia rhoeam ex naturalibus iis auxiliis esse unam , per . quae Morbus iste ad Crism perducitur. Porro neutiquam violenta Trallianus , sed lenia tantum , in Febre Tertiana & Quotidiana, exhibet Purgantia: quae Ees animadversionem seriam meretur, Virum' que illum , non modo acri cum judicio , sed cau. te ac fideliter, Artem suam exercuisse comprobat. In eodem Morbo , Causo scilicet , si Syn- icope ab humoribus crudis ac redundantibus incidat , Venae sectionem praeeipit : idque eo magis animadverto quod in hac re nullum ducem habuerit , excepto φ Aretaeo , qui idem in eodem casu auxilium adhiberi jubet. Sane quoad Syncopen generatim , , Scripto-

147쪽

A re, Practici, etiam inter Recentiores, uno sere

consensu de missione Sanguinis prorsus silent: iique pauci ; qui ejus mentionem faciunt, eam improbant οῦ ita ut Vix quisquam sit , praeter

Sennertum , ejusque exscriptorem Riverium , qui id remedii ullo modo admittat : deque eo Ri- verius strictim duntaxat loquitur , neque illud administrari debere , praeterquam in duobus ea-sibus , Plenitudinis nempe ac Terroris, existimat. Minus fortasse cautionem hanc ingentem adism abimur , si ea quae de hoc argumento pronuntiaverint Antiquorum nonnulli, nobiscum repuistemus . Id Aetius 3c b Oribasus , etiam in Plenitudine, metuunt Caelius autem Aureliarinus haec verba pro universa lege statuit, ,, Phle- , botomiam nihil jugulatione differre ratio testa- tur φ . se Aliam vero de hac re sententiam inveniet, quisquis ad ipsos Medicinae fontes aciscesserit. Hippocrates enim, aut aliquis ex discipulis ejus, in Acutorum Morborum explicatione

diserte tradit , squis subito obmutuerit , id a

Venarum obstructione , sive interceptione , proficisci ην υγuασον. τόδε-ανευ -οφάm , si id

in valetudine integra , absque evidenti causa, . obtigerit; quare missionem Sanguinis e brachio necessariam esse judicat. Galenus, qui Hippocratis sensum intellexit optime , vocem ψωνον ita interpretatur , ut ea non modo Apoplexiam , sed

Syncopen etiam , significari putet; & in utroque

casu Venae sectionem adeo vehementer commenindat s

148쪽

dat , ut multos divetia curatione interfectos esse affrmet. In Aphorismo hoc, squi a nullo quo. quam Interpretum , quasi huc pertineret, diligenter examinatus est) sedulo perpensa ac significanter expressa condiris ponitur, is Si in valetudine integra ς absque evidenti causa , obtigerit: isse hoc enim praefinito , vix fieri potest , ut, Wiatur Syncope , nisi ab aliquo Sanguinis vitio , ut e major in ejus transitu per Cor Resistentia effcitur, quae nulla ope aeque cito , ac per Uenae sectionem, tollitur . Hanc Syncopen , a Pl nitudine ortam , Germanis , quippe qui vulgo corporis admodum obesi sint, valde familiarem euis notat Riolanus; horumque negligentiam incusat, quod in ea curanda Sanguinis detractionem omittant. In Praxi certe animadvertimus , soliti cujusvis fluxus suppressioni , ut ex Naribus aut ex Haemorrhoidibus, Syncc'en frequenter succede re . Solus inter Recentiores casum hunc penitius examinavit Petrus Salius , verum haud cum exceptionibus ab Hippocrate positis : de eundem a Practicis Scriptoribus temper omitti recte ab eo animadversum est. Duo vel tria huius

rei, Experientia sibi nota , exempla prosere lectu

dignissima : idque subjicis , hoc Syncopes genus

Per diem unum aut alterum praesentiri solere, ' vel ex Suffocationis cuiusdam invasione , vel ex Pulsi iotermittente; seque accessiones morisbi Uenae sectione praevertisse , quam una cum Frictionibus contra eundem commendat, quod Alexandri praeceptis plane convenit . Praeter. haec s

149쪽

38 HISTORIA

ALERAN- haec , Salius multis periculum sese praedixisse

narrat, qui spretis ejus monitis morte 1 ubita inis

terierint: quibus dissectis , sanguinem eorum ita concretum repperit, ut hunc, perinde ac si solidus esset, de venis eduxerit . Hoc in casu, Sanguinis detractio sine dubio apprime necessa ria est ac facile existimare licet , si frustra suerit hoc remedium , omnia aeque alia nihil profutura . Hujusmodi erat, ab Alexandro instituta curandi ratio' ea vero ex quibus hanc deducit, Diagnostica , admodum perspicua sunt ac, distincta : uti, facies solito tumidior pallidiorque, habitus corporis inflatus, pulsus exiguus , piger , quique longa ictuum intervalla habeat. Haec certe istiusmodi medelae indicationes evidentissimas praebent.. In Febribus Tertianis, & eo magis in Qua tan is , Vomitum ante accessionem supra caetera omnia remedia laudat: idemque duartanas etiam inveteratissimas solo hoc auxilio depulit . Quae

quidem curatio ab Antiquis caeteris memorata , , nunquam vero in consuetudinem adducta est 'quanquam naturae certe prorsus conveniat, multumque emolumenti non modo in hoc , sed 3c inplerisque aliis affectibus diuturnis praestet. An tidotum quidem hic descriptum , & ab eo Mirabile appellata , nimiam cum Circulatoris Formulas militudinem habet: estque Catholicon quoddam Mithridatio non absimile, quod & huic & aliis sere triginta ab eo enumeratis morbis medeatur. Illud etiam Senex adjicit, hominem qui id ei Medicamentum dono dedisset sanctissime asseveran

150쪽

MEDICINAE.

se , nullum aliud illi ob eximias virtutes esse ALEXAN- conferendum . Has omnes Alexander virtutes Compositionemque ipsam fuse narrat : quam , ut sibi communicatam , ita sine laco quoque omnibus impertit ; quae sane hominis probitas alibi etiam saepenumero apparet . Haud raro Veterum virtutem admiratus sum , qui utcunque sine ratione interdum ii si, quae Specifica vocabant, mirificam inesse vim putaverint, &ea supra modum sustulerint, tamen pro Secreritis neutiquam celarent. In eo scilicet elabor bant ut Artem suam probe callerent , utpote communis emolumenti ab ea redundantis magnitudinem intelligentes: ideoque longissime a privato lucro abhorrentes, ac professionis dignitatem tuentes, quicquid aut per Experientiam suam advenire , aut ab aliorum Observationibus excerpere valuerunt , quod morbos posset humano generi insidiantes depellere , id omne generose ac libere in vulgus edebant. Hic anti quorum mos .erat , perpetuumque iis Medicis exemplar esse debet, qui illos vel scientia vel virtute imitari exoptant. Ρhrenitis ab eo accuratissime describitur : &rationes optimae adducuntur, quamobrem hauda Diaphragmatis, ut a plerisque creditum est, sed ab ipsius Cerebri affectu oriatur. Cumque in brachio vena sese incisioni subtrahebat, hanc quae in Fronte est aperire consueverat , quod post eum a Rhaete quoque commendatum est . Licet in obstinata Phrenitide Diacodium aliquan-

SEARCH

MENU NAVIGATION