Johannis Freind, ... Historia medicinæ a Galeni tempore usque ad initium sæculi decimi sexti. In qua ea praecipue notantur quae ad Praxin pertinent, anglice scripta ad Ricardum Mead, ... latine conversa a Johanne Wigan ... Tomus tertius quartus Johan

발행: 1758년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

UR turalem Philosophiam pertinentes propositae sunt r. omni aeternitate Mun- U 'φε &-, Rerum omnium Unica sit Causa , sive Principium . Uranius , licet horum Argumentorum omnino ignarus confidentia tamen praeceptam de se opinionem sustinuit : siquidem id ei profuit , ut in Gorgia inquit S Crates, is Quod, quanquam ipse parum sciret, ,, tamen ii quibuscum disputaret etiam ipso magis,, inscientes essent . se Eamque Empiricus iste is apud Choseoem gratiam iniit, ut huic eidem secum Rex mensae accubanti propinaverit, suumque. . illi , ut ex 'eo biberet , poculum porrexerit, quem honorem nemini morialium antea detule- . rat ' illud etiam adjiciens , quod ex omnibus Philosophis ) horum autem celeberrimum fere quemque viderat , cum in Persiam ex Graecia; Venire consuessent in subsilissimus esset omni ... busque numeris absolutissimus Uranius. Constat sane , Damascium patria Syrum ,

, Simplicium Cilicem , Diogenem Phaenicem , & Isidorum Gazensem , aliosque ex optimis doctissmisque ejus Saeculi Philosophis, paulo ante haec tempora in Persiam migravisse, eo quod a Religi

ne dominante abhorrerent, deque Regionis iturus Imperatore pariter ac populo multa praeclare di ce- rentur ' Principem scilicet aequitate ac justitia Bo. rere : lubditos in obsequio & morigeratione inuiolabili felicitatem suam ponere : expilationes illic & latrocinia nusquam exerceri , omnia agicum sinceritate ac fide . Ii - autem , quam- lPrimum eo pervenerant , cuncta memoratiN

172쪽

contraria repererunt: siquidem omnia per in ju-URA-stitiam ac vim administrari cernerent ;terque falsae se de Principe famae credidisse agnoverunt , ubi coram , hunc de Philosophia fastuole quidem , sed absque ulla hujus argumeninti notitia , disserentem audissent: & , quanquam

de eorum merito bene sentiret Chosroes, maximae tamen apud eum exissimationis Uranium esse perciperent. Cujus rei elara admodum narituraeque humanae congrua videtur esse ratio rquod unusquisque sit ad sui similes proclivis , seque ipso eminentiores aversetur . Ρost reditum ex peregrinatione humanissimas Uranius a Chusroe accepit litteras, in quibus ab eo frequenter nomine Magistri appellatus est. Ex illo nemini non intolerabilis factus est Uranius, cum ex amicitia Chosrois eo arrogantiae venisset ut omnes magna cum superbia despiceret. Nunquam enim eonvivio intersuit , quin beneficia ab eo Principe in se collata , sermonesque cum eodem habitos commemoraret: ita ut nihil secum ab exteris istis Regionibus nisi vanitatis & insolentiae , quibus vitiis ante discessum a patria satis

abundabat , incrementum reportasse videretur .

Elogia ab eo in Ρrincipem illum facta apud credulos homines eruditionis Regiae fidem pepererunt. Ιique qui novas ac miraculosas narrati nes curiose aucupabantur , cum neque de laudatore neque de laudato judicium ferre possent ab artificiosis Impostoris adumbrationibus saepius decepti sunt . Id utique satendum est omnes , quae ad summum Imperatorem estingendum re- Tinu. III. . M qu,

173쪽

URA- quiruntur , Chosmi obtigisse virtutes ; cujus IV - sortitudinem , neque aetate neque belli labori-A ' ssi bus fractam , jure miremur e doctrinam vero ejusmodi fuisse , qualem ab Uranio quispiam Magistro haurire debuit, credibile est. Ex hac Agathiae descriptione veram & Chos. rois 3c Uranii imaginem efformare possumus . Liberque, De Sapientia Indorum similem prope nobis ejusde in Principis speciem repraesenta iabit, qui, uti docebimus, alterum quoque Medicum , nomine Pegroem unice dilexit. 'ς' Blondus , Sabellicus, & Tiraque lius Proco- A. D. 16o. plum , insignem illum Historicum , qui Iustiniani tempore floruit, Medicum fuisse existimant, licet opinionis suae nulla argumenta proferant: unde alii id eos somniasse credunt. Tamen si locos quosdam in ejus scriptis consideremus , hujus

rei aliqua inde conjectura duci potest ; siquidem

in nonnullis ad Medicinam pertinentibus , multa caeteris quibuscunque Historicis, etiam praedicatore ejus vehementi & imitatore Agathia , magisi minute ac singulatim narrat; qui quidem , ut pote in Foro educatus , plurimas de ' Legibus observationes Historiae .interserit, Prosessioni suae

non incongruas . Pauca e Procopio exempla proinferam . Ab Aqua Padi Militum Stomachos adeo debilitatos fuisse & imminutam concoctionem scribit, ut periculosissimae eos inde Diarrhoeae ac Dysenteriae exceperint . In describenda φ Fa

a Lib. 2. Berytus & Alexxndria. Lib. 4. Tribunal. cuinae fuit Anastasio. b Bel. Goth. Lib. a. c Ibid.

174쪽

me illa horribilis , qua per id tempus aemilia o-PR mnis laborabat, naturalem ait Stomachi calorem ἴ

penitus fuisse' extinctum ς ita ut nisi puerorum more paulatim alerentur, etiam eo , difficulter reperiebant, quem cibo obruti perirent: Bilemque, quae in eorum Temperamentis dominare. tur , corpus universum flavo colore infecisse . Animadvertit etiam , Regionem omnem , quo cunque Vesuvii φ Sulphur pertingit, admodum feracem esse ; & ob eandem caulam per mutitas aetates Rerem hunc a Medicis pro Tab

dorum curatione commendatum existimat. NGque nimias me, ut spero , argutias persequi putabis , si id Tibi in memoriam revocavero, luamlibet ab eo occasonem arripi solere , ut Pro-essioni nostrae honorem tribuat. Illo enim res reme, Theodoricus morti jam vicinus Elpidio Archiatro suo sententiam aperuit, seque injustitiae apud illum in perimendo Symmacho &Boethio accusavit. Cumque Legati , per obsidionem Edessae , . ad η Choseoem missi essent, Stephanus nobilis Medicus ex eo loco oriundus , lilius olim Regis Praeceptor, quique Patri ejus Cavadi sanitatem reddiderat, non modo in eorum numerum delect , sed etiam Orator prae caeteris apud Principem designatus est . Paulo post idem Chosroes , de pace cum Iustiniano agens ne inducias quidem cum eo facere voluit, nisi ea conditione, ut Tribunus , cujus ope in Medicina indigeret , & quocum familiaritatem habuisset , ad eum mitteretur : quod ubi fa-

175쪽

PR0ςQ- ctum est , in quinquennium, sicuti narrat Hi-2D b, , factae suiu induciae . Alio loco plura de

eodem Medico commemorat, scilicet in Palaestina natum ac popularem suum fuisse : item Aristis suae peritia eminuisse prudentem quoque, temperatum, ac pium extitisse. Is antea Chos-mem morbo aliquo laborantem curaverae; unde magna munerum vi cumulatus in Patriam rediit. Post induetas supra memoratas , apud Choia em annum integrum permansit , cui Rex, i quicquid postulare vellet , concessit ' verum is pecuniae loco illud tantum poposcit, ut Romanis quibusdam: illic in captivitate detentis libertas redderetur. Rogatu elus, non modo Uiros ab illo nominatos . sed alios etiam ad tria millia remisit Chosroes unde per universum Im- perii ambitum Tribuni nomen inclaruit. In eo saltem mecum convenies, quod Procopius Medicis speciem ae dignitatem minime contemnen dam tribuat ' ex cultu autem & honore his ab omni hominum ordine tributo existimandum est , plerosque tunc temporis in ea opinione fuisse , ut in diversis Illos Scientiae partibus , ac praese tim in omnibus ad Artem suam pertinentibus , probe versatos esse censerent. Aliqua idem Auctor . in describendis Vulneribus habet, quae ad rem propius accedunt; nam de ea plaga loquens qua periit ArtabaZes , casum adeo minute explicat , ut Arteriam in collo praecisam esse dicat, unde factum est ut sanguis supprimi non potuerit. Suinpra dextrum Oculum juxta os nasi ictus est

176쪽

Trajanus, in quo Sagittae Cuspis serrea, ut-PRoc cunque ampla ac longa , ita alte desedit , conspectum effugerit : ac sententiam suam de hac re liquido declarat , parum sibi constare quem in locum illa penetrarit , id autem minime dubium esse, quin alicubi intus haeserit, nullum dolorem excitans et nam post quinque annos mucro in ejus facie apparuit : id etiam Auctor iste adjicit quo tempore ista scriptitaret , telum per tres jam annos viam sibi pera petim fecisse, ac spem subesse aliquam fore ut

brevi s ne cruciatu integrum exiret, cum homo adhuc omni molestia vacaret . Similiter ejus vulneris, quod in facie acceperat Arses, nam rationem plenam exponit: illud etiam comm morans, quemadmodum Chirurgi telum extrah re cupientes in eo valde haererent, quod & de oculo magna desperatio esset, metusque ne in ipsa Operatione convulnerarentur Nervi ac Membranae , per quod aeger in subitum atque ingens discrimen adduceretur. Ex iis unus , nbmine Theoctistus, vulnerati cervicem manu premens , eum interrogavit , an dolorem vehementem persentisceis ret: cumque respondisset Arses, Vehementem,

Sanaberis igitur , inquit ille , neque Oculum amittes; idque eo constantius affirmavit; quod ex hac re teli mucronem haud alte intra cutim desedisse iudicaret; tum lignea teli parte, quae

foris appareret , abscissa , Musculorum carnem eo loco aperuit quo dolor maxime urgebat:& reliquam ligni partem una cum Ferro in tres M . cu*i-

R Beli. Goth. a. b Ibid.

177쪽

86 HISTORIA

oco cuspides diviso sine difficultate exemit, vulnus-ADAs, nulla relicta cicatrice , ad sanita- tem perduxit . SU cum cadem esset operatio in Cutila tentata , ubi majore vi opus esset ad sagittam evellendam, is in animae defectionem incidit, & inflammatis Cerebri Membranis Phreniticus obiit . Bucas magnam Sanguinis copiam amisit , parumque abfuit quin animam statim expiraret: quod ideo obtigisse Medici praedicabant, quod Musculi essent non re cta linea, sed transversa pet cussi ; .veruntamen, tribus postea diebus mors insecuta est.

Ηaeet eo Valere existimo, ut Procopium Medicinae studuisse credamus: id saltem, cum juvenis necdum rerum civilium tractatione imis'

plicatus esset , Scientia ista aliquatenus imbuis eum suisse, evincunt. Nam in supra expositorum casuum descriptione notandum est , Phra i ses ipsas vocesque Medicis Scriptoribus familiares atque proprias ab eo adhiberi . Sed argumento huic, Utrum Medicus fuerit necne, haud amplius immorabor : illud autem affirmare au-sm , certum quendam ab eo morbum haud minori cum artificio & accuratione depictum esse, nec stylo minus Medico expressum, quam si ex professo Artem nostram exercuisset. LO.

quor de Peste , quae Constantinopoli , A. D. DXLIII , grassata est . Quoniam vero ejus Historia & exquisite delineata est, & utiles mul-ras Observationes continet ad Morbum ipsum spectantes, eam Howeli verbis, pauca insupπanimadvertens, proponam .

.' ,, Pestia

178쪽

MEDICINAE. 87

o Pestis haec genus humanum sere absumst, PROC , . cujus nullam aliam fuisse causam putat Proco. ι,, pius , nisi Dei voluntatem . Neque enim unam ' ' SA duntaxat orbis partem invasit, neque una a-

, . liqua Anni tempestate desaeviit : quod si is fecisset, a subtilibus ingeniis id, ut ille ait, , , causis quibusdam artificiose praetextis ascribi s,, poterat. Universum autem Terrarum Orbem se perculit , & omnia hominum genera corrio,, puit, utcunque diversae naturae & differentisse essent habitus , neque aetati ulli neque tem - , , peramento parcens. Hominum varietas, quoad ,, eorum vel habitandi locos , vel rationem, , victus, Vel corporis constitutionem, vel ani- , , mi studia , vel aliam quamvis rem , nihil , , quicquam contra morbum hunc valebat. Quos- , , dam aestate , alios Hieme, alios aliis te mis, , pestatibus oppressit . Pelusii carpit in aegy-

pto, dein ab una parte Alexandriam tota mis, , que aegyptum pervasit, ab altera vero Palaesti. nae partes aegypto conterminas occupavit.

Inde ad ultimos Orbis fines, quasi statis iti-

, , neribus, pervenit , omnia destruens , omnes,, Insulas, Antra, Montes, quacunque homines,, versarentur, populans; nam si regionem ali- quam praeteriisset, revertebatur illico, parique ac caeteras strage affligebat. In ora semper ma- , , ritima incipiens, ad interiores penetrabat re- ,, gionum partes. Anno ab ejus ortu secundo , ,, Constantinopoli, ubi tum Procopio esse contigit j, , circa Uer medium apparuit .'Mortuorum Simu

179쪽

plurimi videbant, & ab iis in aliqua corporis

parte sese percussos putabant, nam statim ac Simulacrum ejusmodi conspexissent , morbo tentabantur. Cum in ea primum incidebant. Divina quaedam proferebant nomina , & in Templa sese proripiebant: neque tamen ita magis tuti ab eo erant. Postea , amicorum compellationem veriti, intra cubicula se , auribus obturatis , concludebant . Quidam in somniis monstra his similia conspicere, quidam vocem audire visi sunt, quae nuntiaret eos innumero esse morti destinatorum . Plerosque vero sine ulla praemonitione Febris continuo invasit neque tamen ulla vel coloris immutatio , vel ardoris sensus aderat: nam usque ad vesperam adeo tenuis inhaerebat Febricula , ut neque seper, neque ex Pulsu Mediiscus, quicquam discriminis vereretur. duibusdam Uero eodem die , alios crastino , alios multo post , Bubo occupavit, aut , in Inguine , aut in Alis, aut pone Aurem , aut in alia parte. Haec pariter omnibus Symplomata contigerunt, quicunque Morbo tentati sunt.& alia quoque in diversiis diversa accesin; id an e corporum varietate , an ex Dei Voluntate evenerit , Auctor noster assirmare metuit. Quosdam somnolentia & in stuporem propensio oppressit: alii mente graviter emoti sunt. Qui in soporem ferebantur, eos Omnium rerum cepit oblivio : quorum siqui curarentur,

ii cibos sumebant, alii a suis neglecti fame interierunt. Qui mentis alienatione laborarunt, is Su

serunt

180쪽

is Simulacris infestabantur, perpetuoque clamit PR. . ,, bant homines adesse qui necem iis intentarent , si atque ideo fugam capessere moliebantur: eas V. ,, vero molestias curatoribus suis praebebant, ut , , hi non minus quam aegri ipsi misericordiam, , moverent. E tactu vel decumbentium vel mor- ,, tuorum , neque Medicus, neque alius quisquam ,, contagionem suscepit; multi enim mirandum ,, in modum ea immunes restabant, licet aegris si jugiter assiderent defunctosque sepelirem ris multique , qua ratione nescientes , ea correptiis ac subito peremti sunt. Plurimi in Aquam, ,, plurimi in mare desiliebant , utcunque sui, , nulla vexati . Quibusdam , sine sopore autis mentis alienatione, Bubo in Gangraenam abiit, si hique saevissimo cum cruciatu animam exspiraisse bant : quem etiam Phreniticis non abfuisse se credibile est , quanquam , utpote mente capti, is nulla proderent ejus indicia. Propterea Me-- dici quidam Venenum Fontemque Morbi in si Pestilentibus his Ulceribus delitescere suspiri cantes , Cadavera mortuorum aperuerunt , se atque ipsa Ulcera perscrutantes, magnum re ,, pererunt intus Carbunculum. Quicunque comis pus Pullulis nigris, magnitudine Lenticulae, is distinctum haberent, ii intra primum diem ,, fato cedebant . Multi, Sanguine per Vomi- is tum effuse , peribant. Quidam , ab optimis ,, Medicis deplorati inopinato convaluerunt ' alii, ,, de quorum salute non dubitaretur, subita mo ,, te sublati sunt . Nullam huius morbi cau-

,, iam Ratione quisquam assequi potuit. Aliis

SEARCH

MENU NAVIGATION