장음표시 사용
161쪽
ALSxAN- autem notare debeo, quod Alexandrum Rhaba AD ι, mentionem secisse minime advertat Salma. sius : Paulum vero testem adducat, qui de ea re ne verbum dixerit, & generatim tantum Rhadescripserit . Garcias ab Horto , Pror is Hispani Medicus, ait se in India didicisse , Rhabarbarum omne quod eo atque in Persiam apportaretur , in China nasci : vecturam autem, &terra & mari fieri solere; terra vero per Tarintariam ad Orminum commodius vehi, quoniam in mari esset putrefactioni opportuna. . In Dysenteria , quam Rheumaticam voricat, Sanguinem ad duas Heminas detrahit. Neiaque injuria temerariam ac fine ratione ab aliquibus usurpatam consuetudinem improbat, qui . statim optata ingerunt , haec enim in tempus quidem humores cohibent, verum & caput afficiunt ; & vires infirmant, & postea fluxum iniscitant ; quamobrem eorum usum, nisi urgente necessitate , prohibet, notatque in vera Dysenterivia, ubi exulceratio adest, id uepe Mucum via deri quod revera Pus est οῦ & ego contrarium
quoque huic errorem haud raro evenire arbitror, ut Mucus videatur esse Pus.
In Lienis . Seirrho , multa de Ferri virtutibus eommemorat. Id autem, & liquori infusum , M per se datum , commendat; quod cum ab illo primum , quod sciamus, adhibitum sit, ad eos refutandos valet, qui Medicinales hujus Metalli facultates Chymicis fuisse operationibus repertas Pro dicant . ProseM in Hippocrate nulla ejus mentio est sa 8, 3. b 8, II.
162쪽
est, licet is pleraque ex his, quibus nunc uti. ALEx LM mur, Medicamenta Simplicia enumeret. Plinius; ὁ in reserendis omnibus ad Medicinam aptis Fe ri virtutibus , unum duntaxat id intus adhibendi modum proponit; scilicet ubi in Aqua candens extinguitur & Eropinatur contra Dylenteriam eidemque in vino facit ad eundem morbum Diori scorides. In Aqua similiter a Celso extinguitur ad Limem coercendum . Ferrum quidem , ita proprie dictum , scilicet σομωμα Ferri, ab Aetio& oribasio memoratur: sed ut extrinsecus tam
tum , in Mailignis Ulceribus , aptum . Ita si
insequentium temporum Auctores consulamus, metallum hoc nonnisi rarius usurpatum videbitimus : idque , sive interne sive externe . vix sub alio quam sub Astringentis nomine. Immo
Avicenna ita vehementer noxam ab eo metuit . in Substantia dato, ut ad praecavendum malum
omne , Magnetis aliquid postea assumi praecipiat: quanquam , Arabs itidem, Rhazes, hunc ejus dandi modum is pius laudet, diversasque id agendi sormulas enarret . Post Rhaetem haud scio an quisquam de vi ejus Deobstruente intassumti loquatur , ante M ardem, qui Anatomia jam tum reflorescente scripsit: quae ut clariorem nobis certioremque in eruendis Morborum Causis lucem suppeditavit . ita quoque essicaciores quasdam ad horum depulsionem vias adinvenit Neque ex ulla re masis , quam ex ea de qua nune agimus , evinci potest, quantam opem conserat ad Medicinae usum ammia . Quanam enim alia ratiocinatione
163쪽
quis adductus Ferrum in Iecoris aut Lienis Scirrho adhibuerit, nisi oculata demonstratione , in Dissectionibus , causam ab obstructione oris tam cognosset , ex quo facile colligi potuit, quicquid ad obstrumonem submovendam maxime valens esset, id aptissimum in curando fore auxilium . Hujusmodi remedium est Ferrum , quod praeterquam quod attenuandi facultate praeditum sit, majorem quoque in hoc casu ex Particularum Gravitate vim obtinet. Nam cum Uegetabile quodvis i pondere Specifico septies excedat, sortiori, secundum hanc proportionem, impulsu agit , atque inde Deobstruens validius evadit. Quisquis aut Recentiorum scripta pervolverit , aut in Praxi fuerit unquam ipse versatus , facile cognoscet, nobiles' multas, in variis Affectibus Diuturnis , non modo Aquarum sed & Medicamentorum Chalybeatorum ope , curationes posse praestari . Iique qui persuadere nobis volunt , nullam huic Metallo Alterativam inesse virtutem , aeque parum ex aliorum , ac ei sua ipsorum Experientia proseis
Uente sectio, in Paroxysmo Calculi, a nullo alio aeque vehementer, ac ab Alexandro , requi ritur . Id certe optimo judicio : praesertim si , uti vulgo fieri consuevit , Urinae quoque difficultas urgeat. Nam Experientia docet, obstinatum hunc Affectum, ubi caetera omnia auxilia nihil prosint, Sanguinis detractione, sine aliuscujusvis Medicinae. ope, interdum tolli.
164쪽
Quid de Podagra senserit, antea exposui: il. ALEXAN- lud autem ex eo adjiciam , morbum hunc temporibus insanabilem esse judicatum; a quar ipse opinione differt, modo idoneae curandi viae insi statur. Quaeque ab eo praescripta est, rationi profecto optime convenit: Victusque ac Medi
camentorum usus magna cum accuratione ac dein
lectu traditur . Ac siquis his patienter obtemperare velit, nulla ab alia re felicem aeque suciscessum speraverit. Praeter duodecim istos Alexandri Libros , extat Epistola ejusdem ad Theodorum, pro Filio hujus , de Lumbricis , conscripta , sere ad similitudinem ejus quae ad Cecilianum a Galeno mi Lia est . Commodeque ab illo notatum video, quanta cum difficultate consilium praeberi possie in eo casu , qui generatim tantum ab alio homi ne resertur; ideoque , cum ipsum aegrum facultate visendi careat, ac particulari singularum rerum cognitione destituatur, multo plura , quam . quae fortasse ad rem pertineant, litteris complecti necessarium existimat. Igitur a descriptione Lumbricorum orditur , qui in tria genera dividuntur; unum, tenue, R exiguum est: Ascarides
vocantur' alterum , Teres est : tertium, Latum,
sive Taenia dicitur . Huius postremi generis unum Alexander vidit pedum sere sedecim longitudine. De singulis generibus agit, tam cum ι est Febris , quam cum abest ; ac Medicamenta in his casibus utilia, & Antiquorum tempori. buS usitata, enarrat: quae cum his quibus nun utimur, prope eadem sunt, exceptis Mercurialibus,
165쪽
ALT N- Ignosxes mihi credo, quod tam diu sim hule Auctori ammoratus : siquidem inter Antiquos 'Scriptores Practicos hune multum eminere judico , & eum esse qui a Reeentiore quovis diligenter legi mereatur. Ex formulis quibusdam in fine Libri undecimi comprehensis sorte quis conjecerit , Christianum fuisse ; aut Iudaeum.
Paganum enim tantam in rebus nonnullis e Sacra Scriptura ductis , quantam is iacit , fidem posuisse haud putandum est. Scio Ethnicos Incantationes adhibere solitos , quae verbis de Scriptura exceptis constarent; verum id praecipue , si non unice ; in Daemoniacis, ac vix in alio quovis Morbo . factum arbitror . Consuetudo haec videtur a Christianis primum inducta , sicut in Aetio antea animadverti: idque clarius apparebit , si Marcellum Empiricum adeamus . rui hujusmodi Incantationibus abundat P ac sine ubio Christianus exstitit. Fabricius Sectam Alexandri reperisse se existimans , Methodicum suisse autumat ; idemque miratur unde factum sit, ut Prosper Alpinus. qui Methodicorum doctrinam plene ac minute exposuit , Auctorem hunc omiserit. Conject
xam in eo sundat Fabricius, quod Alexander de Methodo in Arte Medica loquatur . Id utique verum est; sed ejusmodi Methodum neutiquam fgnificat qualis a Methodicorum Secta instituta est , sed eam designat quam secutus est Hippocrates , ut ab eo ipso alibi explanatum est. Porro sorma hujus Scriptoris a Methodico
plane .iscrepat ζ erius is in animus , ut E-
166쪽
videntes tantum causas examinet: & quid com-AL Ammune inter se alia res cum alia abeat, & utrumvLR- a Contractione an a Relaxatioue morbus ori ''tur : abditis causis, symptomatis , aegri aetate,
regione, ac temperamento, .a cogitatione reisin
ctis. Quin & scribendi modus, quem Alexander tenuit, ab horum norma toto caelo differt ;idque in omni sere pagina videri potest. Et prae-.terquam quod magnam illam , de qua supra dixi , a Methodicis positam , Morborum distinctionem haud unquam nominet ; neque uspiam de Resumptivo aut Metasyncritico Cyclo aut de Di trito cogitare videatur L quae omnia Methodici semper in ore habent: perinuus Purgantium usus ab eo in plerisque Morbis, ac praeterrim in Arthritico, traditus, horiarn, praeeeptis ac rationibus omnino repugnat. Deque Sectis id is universum dico, nulla harum vestigia post Galeni aetatem reperiri ; ne Alexandriae quidem, quae per aliqua insequentia Saecula maxime celebris Medicinae Schola extitit: nisi fortasse exeipi deinbeant Vindicianus . ac Theodorus Priscianus, qui duo Methodici circa Valentiniani Secundi tempora flaruerunt, quique omnia ex Antiqui tibus eiusdem Sectae Scriptoribus videntur exscripsisse. A Galeno quidem ita stabilita est Secta Rationalis, sive Dogmatica , ut postea semper
invalescens caeteras omnes extinxerit quanquam , si magis proprie loquamur , haec non Secta quaedam peculiaris esset i pla , singulari-hus quibusdam Sententiis innixa , sed optim rum potius doctrinarum delectus, quas unicui-
167쪽
conveniunt, ac praecipue in curandi ratione . Alexander Medicos complures nominat, quorum aliqui circa ipsius aetatem viguerint: prae insertim vero Iacobum Pi chrestum insignitet collaudat , qui & in Medicina & in Philosophia magnopere excelluit, praeceptore usus Hesychio , qui scientiae adipiscendae gratia plurimas
regiones peragraverat . Iacobus a Leone Magno , sive Thrace , Comes , & Archiater factus est , adeoque ab Imperatore ac populo di lectus , ut ei Senatus in Zeuxippi Thermis, a ' Severo structis , statuam posuerit. Isidorus Gazensis,.
ab aliis Pelusiora dictus,, qui Iustiniani temporibus floruit alteram ei Athenis positam VLdit . demque auctor est, Psychrinum Alexan- . dria oriundum fuisse, quanquam gens ejus ortis 'ginem ex Damasco traheret'; suisse autem in Medicina exercitatissimum multasque curationes eximias praestitisse: Enemata ac Suppositoria frequenter admodum praecepisse : in Chirurgia raro adhibuisse ferrum aut ignem . Omni bus Recentioribus Medicis praelatus est a discipulo suo Asclepiodoto , qui vob renovatum Hellebori Albi usum inclaruit : nam is Helle horus eo tempore in desuetudinem. abierat, ita, ut ne Psychresto i quidem innotesceret . Fufior etiam . in Iacobo hoc laudando Suidas est, quem persectam in Theoria: &. Praxi Mediis ea scientiam consecutum esse praedicat : Coae
168쪽
taneis autem omnibus praecelluisse, & cum Anti-ALEx AN- quorum quolibet potuisse conserri, ae plerisque superiorem extitisse : ab aegris item cultum ac ' 'dilectum , ut quem divinitus inspiratum crederent, in eoque fidem inconcussam haberent, quoniam in Prognosticis nunquam hunc errasse compertia sent . Eo studio ad Artem suam pro ovendam ferebatur, ut aesculapii animam in illum transis
fusa m arbitrarentur. Κusterus verum ei nomen
Malela reddidisse ait, cum in prioriribus Editionibus impressum esset 'tamen in Traductione Aetii legitur Psychristus. - Utramque ego Lectionem saliam esse judico;& si Alexandrum consulamus, facile perspiciemus legi debere aut Inam utrovis modo recte dicituri, similiter ac, compositum : is enim diserte ait, hoe illi nomen inditum fuisse , οτι πραινεσν , τροφήνεκεχρητο. Alexander illum Θεοφιλε - ον appellat,
ac post hunc Suidas , e quare in P tio error est, ubi de illo ac Patre ejus dicitur, ἀσεμε ἀδην: dc quisquis ea quae sequuntur in Photio attenderit, εἰ βει legi debere facile percipiet. Coaetaneus Alexandro suit Uranius quidam , qui Constantinopoli Medicinam exer i ius. cuit . Quoniam Homo esset animo ita δε- A.D.sόo. gulari ac memorabili , ut imaginem ejus Agathias Historiae suae inserere voluerit , bre--Vem ego quoque ex Auctore eo Viri istius descriptionem huic operi meo interponere non alienum putavi . Fuit is natione Syrus,
169쪽
URA, professione Medicus; ac licet vel Aristotelica, . ti' quapiam vetere Philosophia , ne leviter quidem imbutus esset, ingentem eruditionis suae
opinionem conceperat: cum in verborum cursu quodam & audaci Paradoxorum defensione virtus ejus omnis consisteret . Uersabatur autem ple.. rumque aut in Bibliopolis, aut in Foris Aulet adjacentibus ς ibique cum hominibus morum aeque ac doctrinae expertibus disputationes insti. tuebat : levia multa super quaestionibus arduis Speculationibusque humanae mentis captum pror. sus excedentibus, uti sunt Attributa & essentia Dei, argumenta, coram Auditoribus aeque impiis, magna cum temeritate effutiens . Post diem commessationibus absumptum , vesperi plerumque conveniebant nobiles hi Sodales : ac profano more res sublimes ac perplexas eo modo discutie. 'i . bant , ut nemo vel alium convinceret vel ab
' alio convictus digrederetur ; sed in ea quisqui: opinione, quam cum praejudicio attulisset, ob. stinate persisteret : & , lusorum more , disce
ptationes suas haud raro cum altercatione &Verborum aculeis concluderent. Isque erat argu mentorum finis , ut animis mutuo plerumque odio . exulceratis discederent. Hos inter princeps emb. ' nebat Uranius , Thersitis instar apud Homerum, turbas movens . Verum , ut sanae cujuscunque disciplinae expers erat, argumenta modo
atque ordine legitimo dispertiri nesciebat ; ita
ut interdum rebus dubitatis, antequam eae pro ferrentur, respondere vellet, interdum, respon dendi loco, rationem quare eae propositae essent
170쪽
exquireret. Omnes denique, quae in eollocutio. URA-nibus rite ordinatis obtinent, & ad veritatis indagationem necessariae habentur , Leges assidue invertebat . In omni re Scepticorum opiniones affectans , responsa omnia ad Ρyrrhonis Sexti- , que Empirici normam ethngebat. Ab hac sua sententia , qua nihil certo sciri prisse credebat, persectam animi tranquillitatem , & integrum a cruciatu omni & angore liberationem sperabat . Cum indolis esset adeo angustae , neminem , praeter se tuos admodum atque credulos, decipere valebat ; utque omnibus literis destia tutus , ita erat etiam communis hujus ac civilis scientiae, quae in excolenda Politiorum virorum familiaritate versatur , plane rudis . Nobilium domos frequentabat, ubi cibo vinoque ultra m dum satur, caetui pro ludibrio erat: cumque omnem sibi verborum licentiam permitteret, modo risummovebat, modo injurias ac verbera in se trahebat 'ita epulis plerumque . pro Scurra , intersuit. Talis cum esset Uranius , una cum Arebindo
in Persiam Legato prosectus est; ubi Impostoris ,
partes accurati ssime egit, vitia sua obtegens, &facta omnia Virtutis specie quadam adumbram.
Habitum vestitumque Philosophi induit; & quo
tempore primum in conspectum Chos rois venit, vultum prae se tulit adeo gravem & severum , ut existimationem de se haud incommodam Regi huic impresserit , aditusque ad eum non difficiles sibimet aperuit . Magos stgrim , ut
cum eo sermones haberent , convocavit ChoLroes ; inter quos Quaestiones plurimae ad Na-
