장음표시 사용
271쪽
nae celebrata est , quam Praxeos ipsius locupletatio , vel per Medicamenti vel per Operationis novae inventionem ; cumque Scripto iares Medici per tria vel quatuor Saecula post Galenum posteriori huic studio potissimum in cubuerint , ob id ipsum fortasse ita parvo in honore habiti sunt . Uerum ut Hypothesibus , quantum eae merentur , tribuam , s nam hix praecipue Sectae istae inclaruerunt, in iisque exia
colendis omnem operam curamque insumseiarunt ) mihi quidem videtur , recentis Medi.
eamenti inventionem , aut noVam medendi raia .
tionem , locum sibi posse pariter insignem in Medicinae Annalibus vendicare . Quaedam Exempla attuli , & his plura afferri possunt , quibus ostensum est , a Medicis supra memoratis morbos nonnullos quia superioribus praetermissi suissent , esse descriptos . Est ubi novam veteres tractandi viam explicant ; est , ubi nova Medicameniara , tam Simplicia quam Composita , proponunt ;est ubi magna in Chirurgiae Praxi augmenta
adjiciunt . Et si vera haec Artis nostrae inere. menta reputari debeant, confitendum est Mediisetnam progressus adhuc continuos fecisse usque ad A. D. DC. . Idem ei evidentius patebit , qui Morborum descriptioni attenderit per haec temporis spatia traditae. Clericus Catalogum nobis omnium Mor. borum 8e Affectuum ab Hippocrate nominatorum exhibuit; qui quidem multo numerosiores
sunt iis qui a Celso memorantur. Utinam idem
272쪽
M E DICI N AE. Igrquoque secisset in his qui apud Galenum occur.
runt ; nam ex eo animadvertere licuisset, Moris horum Tabulam haud tantum auctam esse, quanis
tum existimare quispiam posset qui molem duntaxat ejus operum respiceret . Verum si hoς consilio Aetii scripta pervolvamus, & ea cum Galeni scriptis comparemus, reperietur Morb Tum numerus, prout ab Aetio traduntur , tertia prope parte auctus. Longum ac fortasse infructuosum esset ad simgula descendere ; ideoque nullum aliud , nisi ab oculorum Affectibus. exemplum peram. Vitia hujus organi, sicut ab
Hippocrate & Celso memorantur, numerosum circiter Triginta, Galenus aliorum complurium. nomina prodit, quorum . tamen parva differentia
est , ideoque eorum deseriptionem omittit in Aetio, qui integrum in his tractandis Librum impendit , numerus duplo major ad minimum reperietur , & ab illo eorum Symplomata & curatio fuse explicantur. Horum Celsus Tredecim tantummodo describit: vix ullum Galenus , qui manum postulet ; at in Aetio Triginta diversi currunt oculorum Morbi, ad quos operationes Chirurgicas praecipit' atque in uno eorum vehementi nempe humorum Defluxione , fuse exponit tres diversas e Chirurgia petitas medendi rationes . Porro notandum est , in hoc Libro qui ex longissimis est , pauciores nominatos esse ab Aetio Auctores , quam is alibi facere consueverit ρ unde haud immerito conjici potest, de hoc illum argumento scripsisse , propria aliquaIenus fretum experieotia. Idque ita ab illo
273쪽
aga HISTORIA saepe fieri manifestum est I praecipui vero sunt
ab eo memorati Auctores , Severus & Demosthenes, intelligens uterque Scriptor, uti ex his ipsis fragmentis liquet. Ac Demosthenes quidem discipulus suit Alexandri Herophilet , Philale thes , perinde ac ejus Magister , dictus : tres autem Libros de Oculis composuit , quos Galenus suo tempore valde celebratos fuisse testatur ἀQuod ad Chirurgi ρm speciatim attinet, illud utique haudquaquam imminuta Antiquiorum laude dixerim , quicunque diligenter Aetium Paulumque evolverit, facile perspecturum multa hanc Medicinae partem incrementa cepisse , quae
nec a Galeno nec ab alio quoquam tradantur iaΙdque summatim animadverti potest, Scriptores a me memoratos per hoc spatium temporis usiaque ad initium Septimi Saeculi , & eos etiam quorum relliquiae in horum Libris conservantur , haud ejusmodi Collectores fuisse qui . f uti plerumque evenit J levem argumenti a se tractati cognitione haberent , sed unumquemque eorum fuisse singulari experientia usuque instructum. Quod si posteriores his Graeci Scriptores haudita excelsi fuerint ingenii , parvosque in Arte quam professi sunt profectus ostenderint, haud
sane res adeo mira est: cum per multas exinde aetates ignorantia universalis totum prorsus
orbem occupaverit ; minimeque ideo sperari posset aliquis in Medicina progressus, cum aliae omnes Scientiae 3c omnia disciplinarum prope extincta essent genera: ac lare ut haec Ars sola communium istius temporis calamitatum expers
274쪽
i Vides, Vir Amicissime, haud nimis eare a me aestimari inferiorem hanc Scriptorum clas.sem ; neque tamen operae me piget in eorum Iectione insumtae. Quanquam enim vindemiolaeis hinc collectae haud magni sint momenti, sunt tamen ejusmodi quae haud prorsus contemni debeant . Hos certe , & eo magis Viros illos aetate 8c scientia superiores, animo obversans, magna ex Antecessorum nostrorum operibus adjumeninta sumi posse percipio : mihique persuasissimum
est , Medicinae studiosos ad Artem hanc exerincendam nulla alia via melius erudiri posse ae fingi quam ' per Meuratam Scriptorum , ao praecipue Veterum, Medicorum notitiam . Quod si hoc vehementius quam par est iis videar assirmare , qui nullam nisi in suo judicio suaque experientia fiduciam habent , illud saltem attendatur , rariores aliquando casus incidere quod si fiat, audacter pronuntio , , haud ita mirabiles ei futuros , cui familiare cum illustribus in Medi ei na Auctoribus commercium Interceta rit; immo fore , ut is affectus ejus.
modi promptius dignoscae clariusque percipiat alio. quovis , qui quantolibet ingenio praeditus
haec auxilia contempserit. la Licuerit sane cuique, ut aequum est, a pr
pria Experientia observationes ducere ; hae tamen & accuratiores suturae sunt & sanioriemn judicio instituentur , ubi lecta quisque a se eum visis contulerit. Neque Artificis intellectui quicquam derogo , neque ingenium intra limites angustos coerceo , mentem ejus in dis
275쪽
auirendis pensitandisque Antiquiorum sententiis
c cum emolumento δc cum profectu occia pari posse affirmans; praesertim cum nemo quisquam
prohibeatur quo minus libere de singulis rebus iudicet , nec in ullius opiniones jurare cogatur; nisi quatenus has rationi congruere & in usum duci posse compererit . Igitur nihil Causae est, cur ingenium suum qui iam ne lectici
ne turbetur, vel in errorem trahatur, metuat .
Neque enim in omni Praxeos varietate Sesrequentia major.& uberior ingenii judiciique excolendi aperitur campus , quam siquis in diuersorum Auctorum examinatione , vel etiam in variis ejusdem Auctoris pastibus locisque perpendendis sese exercuerit. Mihi quidem ii valde arrogantes videntur, qui, Experientia utcunque longa steti , nihil novum aut animadversione dignum in praeteritorum temporum Scriptoribus inveniri existimant. Ac vehementer miror t quanam ratione Vir aliquis probus futili ea Scientia contentus esse possit , quae nonnisi ex R centibus quibusdam Systematis colligitur : aut idoneum se vitae mortisque judicem arbitrari's nam ita plane res se habet in ex eo quod
duas tresve Pharmacopaeas consuluerit , aut
aliquot in Pharmacopolarum officinis Form Ias excusserit , aut etiam s quod tamen paulo magis ad rem pertinet j menses aliquos in No comici traduxerit . Nostrae aetati gentique peculiare vitium est , ut clarissimi doctissimique Scriptores a quibusdam ejus Artis Profes
276쪽
dicina quam in Theologia obfuit extra limiis res suos evagata popularis illa libere , uti aiunt , cogitandi cupido . Uerum esse fateor , a nemine caecum debere ullius verbis assensum praestari , ea solum de causa quod magnae sievel antiquitatis vel magni nominis ; sed illud
etiam aeque verum est , longam ac probe stabilitam Antiquorum famam ad hoc sufficere , ut ante condemnationem ii audiri atque ex minari debeant . Et si in hanc rem non praejudicata fiat inquisitio , haud sine fundameniato Hippocratem & Galenum & eorum Succes.seres , Medicinae semper parentes atque Prin cipes habitos , tantamque ab universis per non
interruptam plurimarum aetatum seriem eorundem auctoritati fidem tributam esse evidenter creis
do. constabit . Per quod temporis spatium homines extitisse verismile est neque depressiori ingenio praeditos, neque minori usu instructos iis , quos aevum praesens , utcunque celebre , produxit . Nunquam hoc prudentiae specimen insigne habitum est , cum quis ita se sapie tem putarit, ut doctrinae nullius indigeat; tamen in hoc versarentur , qui Experientia sua unice nixi, a nullo nisi a se ipsis doceri volunt. Haud intelligo cur operam suam Medicus quivis malus se collocare arbitretur in conseis xendis Morbis ac Symplomatis , ratiociniis .ae Remediis , prout haec in Antiquorum ac . R centium scriptis lexplicantur ; cum, hac comm Paratione saAa , ubi eorum consensum vel dissirium animadverterit , quibusque in rebus hi
277쪽
uel illi aut scopum attigerint aut ab eo aberoraverint , multo aequius Recentes possit Vel
ribus anteponoe iiquidem anteponi debeant j quam idem judicium ferre , si. illorum tanta.
xat causam coguOverit . . , . . . .
- Vulgo dicitur crediturque, Materiam Medi. cam non modo non ampliorem nunc sed etiam intra angustiores terminos redactam esse quam pristinis fuerit temporibus Quod utrum ad amussim ex omni . parte verum sit, ambigi pos.set ' sed non est huic nunc disputationi locus. Atqui verum id sit necne, nihil ad hanc de .quo agimus Scientiam . pertinet, nisi probetur nume. Tum quoque ac vim morborum esse imminuis tam , quod quidem aliter se habere arbitror . Tamen si juxta brevem studiorum rationem a quibusdam Medicis usurpatam institui velim. mus , repudiata Hippocratis , Viri plane divini , auctoritate , rejiceremus aut potius in contrariam' partem traheremus primum ejus Aphorismumi; , qui si fuerit Medicinae status , non video eur non omnes Empirici cujusvis , Arcanum quodlibet venditantis , ductum sequi debeamus Nam quid ita magnopere interest, si . scientiam spectes , utrum opiniones nostras
omnes ad 'unum aliquem Auctorem accommo. demus : an ea quae praescribimus omnia in tra unum aliquod Medicamentum consistant ZExperientia. certe plurimum ad Scientiae aequiastionem confert ' neque homo quisquam intelligens Hug: ad menta non permagni aestimat οῦ
278쪽
M E. D I C I N AE . et 8 tamen haud negari potest , vocem ipsam saepe
praetendi , ubi effectus non ita clare patent . Fieri quidem facile potest , ut aevum omne aliquis in Praxi consumat , neque ullam tacmeri ex usu hoc scientiam consequatur , nisi idoneis observationibus mentem suam instruxerit.
Quibus materiam usus iste suppe litat ; atqui haud multum verisimile est , ut is qui in eadem semper orbita insistit ; neque aliud unquam , nisi suas ipsius cogitationes angustis quidem . eas limitibus circumscriptas, in animo hahet .
magna quicquam cum accuratione , observet .
Contra , qui Auctores perscrutatur , tam sua ipsius quam aliorum Experientia abundat , ex quarum conjunctione omnis alicujus momenti progressus in Scientia expectari debet . Quod nisi ita esset , vetustissimus quisque Practico optime semper mederetur : & , quoad scientiam , Vix quicquam inter vetulam quamvis aegrorum Curatricem , & gravissimum Medi. cinae Prosessorem interesset. μSed ut argumentum hoc absolvam, minime sum in ea opinione, ut Scientiam Medico ne cessariam a lectione omnium Librorum quae ad hanc Artem pertinent posse obtineri putem , nisi Observationes idoneae sanumque ac cesserit Iudicium . Multa lectio, ut ab Auctore celeberrimo dicitur, multae comestioni similis est ; utraque officit , ubi digestio abest . Neque contendo , studium in veteribus evolvendis positum per se ad inchoandam Praxitalassicere, sed pro eo duntaxat pugno, ut Pro fes
279쪽
nevolentiam sim expertus , quo tempore Vitae meae periculum intentari ereditum est . Noe utique summa cum voluptate nunquam non memineroς idque ut, quam maxime solenniter
