Johannis Freind, ... Historia medicinæ a Galeni tempore usque ad initium sæculi decimi sexti. In qua ea praecipue notantur quae ad Praxin pertinent, anglice scripta ad Ricardum Mead, ... latine conversa a Johanne Wigan ... Tomus tertius quartus Johan

발행: 1758년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

. ACTUA' Distillatione dictum reperiet, cum Rosae in Aqua coqui disertissime jubeantur quemadmodum a Graecis fieri , solebat in compositione Rhodostacti & Hydrorosati . Ac verissimum esse credo, quod de antiquis Arabibus ait Gesnerus : ubicunque Aqua Herbae cujusvis in eorum scri

tis nominetur , ibi nihil aliud nisi Decoctum ejus significari. Resque certissima est , Johanis nem Damascenum , Mesum dictum , s qui juxta finem Saeculi duodecimi , sub Frederico Earbarossa floruit) primum esse , qui processum

Aquae Rosarum Chymico more conficiendae deis scripserit . .

. Ac nihilominus credibile est, Aquam Rota. rum Distillatam in usu fuisse apud Graecos ante haec tempora. Locus est in ea Historia , quam scripsit Anna Comnena , ad hanc rem appositus. Cum Imperator animo diliquisset, paulum hujusce liquoris ori ejus infusum est unde ad se rediit; ipsa verba sint, τὸ ' , , , Vox haec opinor salva sermonis proprietate, nullo modo ad notandum vel Syrupun , vel Decoctum , vel

Succum Rosarum expressiim adhiberi potest : &cum per hanc Liquor Herbae cujusvis significe- tur, fit in eo tantum casu , ubi post incisionemis Liquor ex illa guttatim defluit, quemadmodum e vegetabilibus , unde distillat Gummi vel Balsamum. Huc accedit, quod haud facile sibi qui ipiam persuaserit, Succum Rosaxum simisplicem suisse in re adeo desperata pro Carin

diaco datum Imperator hic, nomine Alexius, . A. D. a Lib. is, fiae.

262쪽

t A. D. ΜCxviri obiit ; quare si Aquam Rosais A VA 'i rum Distillatam hic significari ponamus , li4 V 'ν quet hanc ' Graecis innotuisse paulo post tem: pora Avicennae.

i Obiter notari potest, Principem illam , quae, Historiam han conlcripsit, uti multis Scientiis as Artibusque eruditam fuisse accepimus i ita quoque videri medicinae cognitionem aliquam h huisse . Nam in exploranda Patris pulsu eam valde occupatam , ex eoque de viribus ejus judicantem videmus ' Morbum ipsum minutis iame delcribit, ac veritatem prognostici a Nicolao Callicle , insigni tunc temporis Medico facti agnoscit. Is enim, cum materia Podagriaca , sese Imperatoris humero infixisset , caeterique Purgationi adversarentur , praedixit ' siquiisdem illa extremitates corporis reliquisset , nisi hac via expelleretur, cito nobiliores partes cupaturam . Quod ita accidit; nam brevi superis venit Asthma , neque ita multo. post ipsa mors. Praeter haec , in eadem Historia longam atque elaboratam habemus Nos comit splendidissimi descriptionem , in usum Egrorum ab Alexio

structi. Utque hoc AEdificium videtur inter prima fursse quae apud Graecos Reditibus dotata sit, ideo locum sibi in Medicinae Historia potest j γ-re quodam vendicare . Neque brevem ejus enam rationem tradens longe me a proposito aberrainturum puto. Novam Alexius Civitatem, proinpe Euxini Maris hostium, serma quadrata conindidit ς ubi humanae infirmitatis , misericordia Commotus. Nos omia quoque fundavit in alimen

263쪽

ACTUA- mentum ac iubsidium eorum , qui vel mutili ensent vel morbis laboraren . Caecos Claudosque illic videres, sicut olim in Salomonis Porticu , quae cujusque generis aegrotantibus abundabat . aedificium ipsum duplex erat, duo Tabulata altum . . Ita late patebat , ut vix toto unius diei is - tio bene perlustrari posset . Licet hujus Civitatis incolae atque No comit habitatores ne isque Terras neque Possessiones haberent , a Jobi paupertatem aequarent , ex munifice illi aetamen hujus Principis nihil unquam illis defuit, quod ad eos sustinendos sublevandosque requisitum videretur. Et id quod magis minandum est, nihil ipsi, posssidentes , Dispensatores atque Oeconomos suos habebant: ita ut principes viri in administrandis eorum negotiis secum invicem

certarent. Hinc magnae emptiones factae , magna munera in operis adeo benefici extructionem

collata ; idque Historiae Auctor sup tempore abis solutum vidit . Verum illud Alexius primum fundavit & constituit, Reditus ei tam ex Teris ra quam ex Mari assignavit, ejusque curam unie primis R ni Administris, in perpetuum deis legavit. Quanquam hic Milites saucii atque invalidis, ae Senes laboribus in idonei sustentaren-

tur , tamen appellabatur Orphanorum Nosaco-mium e quia major in eo plerumque talium nu--merus quam . Caeterorum aleretur Erant Litterae

Patentes Aureae Bulla signatae , , quibus statui ac stabiliri posset Agrorum: possessio atque annuus ejusdem proventus . Dispensatores autem rati nes exastissime reserre tenebanturi, ut liquia

264쪽

do perspici posset pecuniam Pauperibus assigna. ACTvA- tam ab his haud in proprios usus esse conver-8 ι iam . Procopius quidem ait, Iustinianum plurima hujusmodi No comia instituisse, de iis vero nihil speciatim narrat, quanquam alia ab. itinio Imperatore AEdificia constructa descripserit . Ac dum Vetei em vel Graeciae vel aliarum Regionum Historiam excutimus, mirari licet ita pauca dici de hujus generis Fundationibus. Sed ut ad Actuarium redeam , & ea absolvam quae supersunt dicenda de Libris ejus , ubi Methodus Medendi traditur. Auctor hic & in delectu & in descriptione Medicamentorum viis detur admodum curiolus ς atque hoc opus , pro Medicinae Systemate Practico haud contemnenis

do , jure haberi potest. Duo Libri de Spiritus more Physiologico

conscripti sunt; omnisque ejus ratiocinatio in eo e Tractatu Principiis inniti videtur a Galeno , Aristotele, aliisque super eodem alumento tradi. . tis . Quare, cum vix ullius adjumenti sit vel in dignoscendis vel in curandis Morbis, plura de eo dicere supersedebo : ejus Eei tome apud Barchuysen invenitur . Illud interim notabo , Stylum in iis Libris minime impurum esse , se Atticam venustatem plurimum redolere , quae in posterioribus Graecis rarissime occurit, Idem Auctor Septem etiam Libros de Urinis composuit , ubi hanc rem plene distincteque explicuit , ac licet sermam a Theois philo delineatam servet , tamen multa etiam

de suo adjicit ; ita ut vix quicquam novi.

265쪽

Recentioribus dieendum reliquerit , quanquam ex his multi hunc Actuarii Commentarium nulla ejus habita mentione , sere ad verbam exscripserint . In horum Librorum fine extat

Capitulum uniuscujusque lectione dignissimum ubi Observationem de Prognostico in Morbis instituendo utilissimam subjicit, Nihil ad veritatem Praedictionis magis conferre, quam Pulissus atque Urinae juncta consideratio ; ideoque in Libris de Methodo Medendi duas has Indi iacationes magno cum judicio simul tractat. Ex eo quod Medicamen ra quaedam Arabica cognove- rit, nonnulli existimarunt, hos Libros illum eκ Avicenna trpnstulisse , at scriptionis ratio ita diversa est, ut nullus huic conjecturae locus esse videatur. Multoque magis verisimile est, Exemplar Arabicum , . quod Manuscriptum extat, suis se e Graeco traductum. . Argumenta haud satis perspicua suppetunt, quibus accurate hujus Scriptoris aetas determinari queat . Vulgo existimatur , nulla tamen quod sciam auctoritate, Saeculo eum undecimo vixis.

se , ab aliis duodecimo . Eundem Lambecius ad initum decimi quarti revocat : idque ob hanc causam , quod in Manuscriptis Bibli thecae Caesareae Codicibus Libri de Methois do Medendi Apocaucho inscribuntur , qui, juxta illum , idem est ac ille qui sub Andronico & CantacuZeno A. D. ΜCCCXXX. aut MCCCxL valde celebris extitit, Omnis amumenti

vis hac circumstantia nititur ; & quia rationes ab eo ad hanc rem confirmandam adhibitae inusitati

266쪽

tati cujusdam generis esse videntur , Hubet ea-AmvArum pondus paucis examinare . Probare is vult Apocauchum eundem esse, quem Actuarius , eo non nominato , ait Legationis causa in Septentrionem prosectum, ac suum fuisse Condiscipulum sub Iosepho Rachendyte , cui inscripti sunt Libri de Spiritibus. Apocauchum Lambeiscius inquit fuisse Philosophiae & Medicinae peritum ' quod ut ostendat, testimonium ex Iohannis Cantacuaeni Historia adducit , in qua Apocauchus ironice, ut ille ait , appellatur, ,,

θρωπου b id est, Magister orbis, & discipulus, , mitis illius ac benigni praeceptoris , nempe A Jolephi Rachen dytae, cujus nomen ibi subau-

, , diendum est. M Ac dein ita pergit. is Huc etiam pertinet, quod Joh. Cantacuetenus refertis Apocauchum metaphoris loquendi modis a se Medicina desumptis uti consuevisse , & I. ri Cantacuetenum suum appellasse Medicum - , ,, utpote cujus opera , multis implicatus pericu-- lis & miseris affectus modis , ereptus atqueo curatus suisset. se Similis propemodum error

,, est in iis quae sequuntur , de Metaphoris a Medicina ductis , quorum usu ita delectatum fuisse Apocauchum scribit; nam Historicus nihil prorsus de hac re loquitur: id tantummodo notat, se ab Apocaucho Medicum ejus dici solitum , haud vero istius vocis sensu, sed quoniam illum Cantacuetenus multis laboribus pe

ricu

267쪽

riculisque liberarat: verum inde minime coracludi potest ullam Apocauchum Medicinae Peritiam habuisse . Immo ita parum Apocauchi eruditio in hae Historia praedicatur, ut ibidem dieatur ab obscuris initiis tenuique sortuna , eκ inferiore in aerario scriba , naturali quadam versutia , ac singulari in acquirenda pecunia

calliditate s cujus valde esset appetens ) primo

in. redimendis Uectigalibus munus quoddam exisercuisse , ac dein Publicanis prae sinum suisse . Andronici Imperatoris temporibus: a quo cum ad Andronici ejus Nepotis partes transfugissens neque enim pudore vel infamia unquam comis movebatur ) paulatim ita se provexit, ut Quaestor , Aulae & Imperio Praepositus, Archi dux demum & Omnia evaserit , uti id exprimit Canis tacuetenus. Illud autem erat maxime mirabile, quod in eo potestatis fastigio perstiterit , quamquam ipse Princeps animo erga illum esset averistissimo , ae licet in arduis. hisce muniis opera ejus uteretur , pro mero semper , Nebulone ha- isset. Tandem ubi intolerabili cum arroganintia diu se gessisset, quae nunquam non mentis est exiguae & pusillanimae natura , & publicarum omnium calamitatum Auctor jure putar tur, Apocauchus iste meritam mortem subiit, a Captivis oppressus A. D. ΜCCCXLV. Sed ut ad propositum revertar , tametsi hujus Apocauchi descriptio ei conveniret qui ab Actuario delineatur, fieri non potest ut is hieloci Actuario significetur. Facile enim probatua 3, Μ. b a, 3R

268쪽

est, non modo Actuarium sed & aIterum quo- Aerva que Auctorem qui hunc frequenter memorat RIVs. atque exscribit, ante haec tempora vixisse. Nicolaum intelligo Myrepsum , e Scriptoribus Graecis postremum , modo impurus ejus sermo pro Graeco haberi debeat; hic sane, sub Antidotarii nomine, varia Medicamenta composita collegit , quae in Graecis & Arabibus dispersa reperiuntur. Res certissima est Myrepsum opus hoc contexuisse ante A. D. M CCC: etenim haud solum Petrus de Abano , Conciliator ille cel .hris , qui A. D. MCCCxVI obiit , sed etiam Matthaeus Sylvaticus , & Franciscus Pedemonistanus, Medicus uterque Roberti Siciliae Regis, quique initio ejus Regni, quod A. Μ CX au spicatus est, scripserunt, nominatim multas eTeo. formulas producunt . Igitur illum post haec tempora non floruisse concludi potest; ae licet patrum constet quanto antiquior fuerit , tamen verisimile est eum haud multo ante finem Saericuli decimi tertii extitisse . Nam ut taceam

Antidotum Michaelis Angeli, qui fortasse Imperator suit primus e Palaeologis eirca A. D. ΜCCL, quique uxorem duxit Alexandri Angeli Filiam , aliud etiam describit quo usus est Papa Nicolaus, quem Papam ejus nominis te tium suisse arbitror, qui A. D. MCCLxxx Obiit ,& Myrepso coartaneum ; erat enim , ut ista, tempora serobant , homo haud ineruditus , &eximius Litterarum omnium lautor . Haec sautem luculenter demonstrant Actuarium Script rem esse antiquiorem quam a Lambeeio puta i Tom. III. S tur.

269쪽

tur. Quaedam antea dixi de Actuarii stylo, sti quo etiam argumentari licet illum haud adeo Recentem esse ; nam si cum Ptello vel Simeo. 8e conferiarur , multo purior ejuS oratio apparebit ac certe post A. D. MCC haud facile. Scriptorem ullum inveniemus , qui non sermonem suum vel Recentiori Graeco Idiomate , vel Barbarismis ex alia aliqua lingua ductis in.

quinaverit .

Quod si Codieis Manuscripti auctoritas , in quo Liber Apocaucho inscribitur , nobis objiciatur, facilis hujus rei 3 est solutio ; aut enim 'alter quidam Apocauchus esse debet , aut ipse Titulus supposititius est , quae res inter Librarios perquam familiaris est, ac jam tum fieri solebat cum instruebatur Bibliotheca illa celebris a Ptolemaeo Philadelpho . Alii quidam Graeci Auctores , & alia meis

moratorum opuscula , exigui tamen momenti omnia, reperiri possunt apud Athenarum, Photium , Lambecium , Fabricium , &c. Verum haec , cum parum ad illustrandam Medicinae vel Historiam vel Artem conducant , praetereo. Neque vero qincquam disserere necesse est de

Latinis Scriptoribus , qui post tempora Galeni vixerint ; quia Clericus in prima Historiae suae Editione plenam & dicti iactam eorum omnium

enarrati em tradidit : praeterquam Marcelli

Empirici , qui Scribonium Lar m impudentissime eompitavit atque exscripsit , parumque in opere suo ipse praestitit, nisi quod nugato. rias aliquas Formulas, vel potius Fabulas, ad jecerit Hoc

270쪽

me modo brevem Tibi , Vir Amicissime ,

quatenus certiori aliqua auctoritare niti potuerim , Graecorum Medicorum post Galeni aetatem contexui Historiam ' & quaedam in eorum Tibris ad incrementum Medicinae pertinentia indicavi. opinio quidem invaluit ut vix quic- qu.im ad hujusce Artis provectionem a Veteribus fuerit praestitum , nisi quod in voluminoissis magni illius Viri operibus comprehendereis tur. Illud verisimiliter huic sententiae originem praebuit , quod cum primo intuitu a Successori. i bus ejus plurima ex eo describi viderent, muti: ti neque collatis neque excussis caeterorum Liisi bris, hos nihil aliud nisi Exlcriptores suisse ara bitrarentur . Neque horum Auctorum Editori quisquam in tollendo hoc errore operam imis pendit ; nam quicquid Commentarii loco reli- querunt , praecipue in Criticis Grammaticisquei observationibus .in sumtum est ; neque hunc sibi ν finem proposuerunt ut explicarent ea quae ada Historiam vel Praxim Medicinae, Scriptoris cuisi jusque tempore , pertinerent . Hujus rei aliudi, quodvis testimonium adducere supervacaneum te est , praeter Dolabellas Comari i in Paulum .ii Ad ejusdem erroris confirmationem facere ρο- a tuit etiam omnium Sectarum extinctio , sivem potius ' comprehensio , quae post Galenum , si ut animadverti supra , facta est . Proculdubiodi enim novae cujusvis Doctrinae promulgatio et quantumvis vanae & absurdae, magis tunc te misy poris , uti semper eveniet , hominum sermo-i, S et ' ne. a Ηine fortasse Secta Episynthetiea nomen habuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION