장음표시 사용
241쪽
de Epiala ad verbum sere ex isto Auctore deis scriptum est; & in eo Hefhicae Comparatio illa insignis cum Aquae super Calcem infusione evidenter a Galeno Aetio & Alexandro translata est. In proximo Capite de Marasmo agitur atque hic errorem obiter corrigere lubet, quem in eleganti sua hujus opustuli Editione admi sit Charterius . Morbo hoc affectis dicuntur esse
tit , , , palpebrae Sacrificantium similes . ,, Ρraeterquam quod non sit Graeca vox , sensus postulat ut legatur νυτπιόντων, dormitantium. , , Haec in eodem casu Palpebrarum conniventia per
verbum illud a Galeno exprimitur ; in Aetio
Varii extant hujus opusculi Codices Manuscripti in Bibliotheca Caesarea, quanquam Gl- Ius horum Palladii nomen gerat , ted omneS vel Theophilo , vel Stephano , vel interdum utrique ascribantur . In unius Titulo , ab ore Theophili, exceptum dicitur, uti fuse narrat Lambecius . Tamen si Palladium ipsum consulamus, verum ejus Auctorem illum ipsum esse reperiemus: quippe cum id nominet in Commentariis suis ad b Epidemia Hippocratis. Hoc exemplo discimus , quam exigua fides Titulis adhiberi debeat, quos Libris Manuscriptis saepe praefixos legimus; siquidem hi non raro hujus aut illius Auctoris nomen prae se serunt, juxta Vel errorem , vel conjecturam , vel secretum aliquod Librarii consilium.
242쪽
' Extant quidem Tractatus complures sub Theo THE .
phili momine , qui multis ac diversis Titulis di ΤηιLuSstinguitur , Iatrosophi sis , Protospatharii, & Monachi quorum duo posteriora sibi ipsis contradicere videntur . Lambecius Theophilum hune sub Heraclii regno ponit : idque ea solum de causa , quod in uno Manu scripto Codice Libri de Febribus, uti modo dictum est , is ab ore, Theophili exceptus traditur; & quoniam idem Liber Stephano ascribitur, qui istius Imperatoris tempore floruit, hinc concludi putat Stephanum fuisse unum e Theophili Auditoribus . Sed
auctoritas haec & ratiocinium videntur aeque
parum valere , & quae supra de hoc Tractatu dicta sunt, ad refellendam istam opinionem sus-ficere arbitror. Ego potius ex barbaris quibusdam vocibus quae scriptis suis passim intermia iscet, post illud tempus vixisse hunc crediderim . Omnium quotquot nunc supersunt Auctorum is est primus , qui ex prolata de Urinis egerit: quarum consistentiae & coloris causas luculenter explicuit ; item , quosnam morbos singula earum genera indicent , & quaenam praesagia ex illis duci possint . Sunt hie multa eadem iisdemque verbis exposita , quae in Libro ejjusdem argumenti legimus Galeno perperam tributo; id ei
facile apparebit qui utrumque contulerit . Aetium saepe exscribit; & eodem prope modo argumentum tractat de Faecibus.' Extant praeterea alii duo ejusdem Theo
phili Libri : alter , De Structura Humani
243쪽
Corporis e alter, Commentarii in Aphorismos Hippocratis ς sunt quidem ii breves & . perspicui: atque in illis sana. haud minus se in Aristotelis doctrina versatum , quam in Hippocrate explanando intelligentem ostendit. Sed in utroque opere, ac speciatim in priori, pleraque a Galeno sumit : cujus Libros de Usu Partium saepe ita religiose exscribit , ut in Asperae Ariateriae descriptione versum eundem Homericum ponat quem adduxerat Galenus ,
Verum in quibus locis hic a Galeno discrepet , aut ei quippiam adjiciat , melius ab erudito Juvene explicabitur , qui desideratam nobis hujus& aliorum quorundam Craecorum Tractatuum ad Anatomiam pertinentium Editionem publico dare constituit. Aphorismi, modo memorati impressi sunt sub nomine Philothei eosdem Manuscriptus C dex Caesareus S rephano tribuit. Liber de Pulsu , quem conversum habemuS sub Philareti nomine , in Manuscripto Codice Caesareo a Theophilo scriptus dicitur idque sortasse haud perperam : etenim Humani Corporis Structura sere eodem modo tractatur . Alios de argumento isto , vel haud satis perfecte , vel nimis prolixe egisse ait; posteriori voce Galenum credo significare vult , cujus quidem scripta in Epitomen tantum videtur hic redegisse e γLibris ejus de Praesagitione ex Pulsibus.
244쪽
STEPHANus Atheniensis , sive Alexandrinus , sτxpu nam ex loco ubi ortus, & ex eo ubi commo- Nus . ratus est, modo hoc nomine , modo illo dicitur Jscripsi Commentarium in primum Galeni Li. brum ad Glauconem. Is quidem Galeni Liber ea j perspicuitate est , ut explanationem vix recipere posse videatur ; verum haud improbabile est Medicam ejus temporis eruditionem praecipue in explicando Galeno constitisse: & Abi Osheia , Biographus Arabs , septem Medicos Alexandrinos commemorat, quorum unus est Stephanus , qui Galeni opera in sedecim Libros diis gesserint: atque hos rursus, pro argumenti varietate, in septem Classes partiti sint; & eorundem illos Librorum lectioni unice incubuisse tradit , neque in alia re o cupatos quam ut hos vicibus suis commentarentur & Auditoribus suis explicarent . Ideoque minime veris mile est id quod Cl. Clericus sine ullo fundamento existi. mat. hunc tertio vixisse Saeculo ' immo ex hoc ipso Stephani Commentario paret. , multo recen tiorem suisse: siquidem ipse Commentatores in Librum a Galeno ad Glauconem scriptum peris quam ' Antiquos memorat. Mecumque recolenti ea quae in Sectione I o. de Quartana dicit, pravam videtur, ut ipse vult, Galeni interpretationem ab Alexandro factam respicere. Si hie idem est ac Stephanus , qui Chymicus dicitur, aetas
245쪽
STEPHA- superius tradita sunt. De Stephano quoque alteio legimus, Alexandro itidem illo, qui sub eodem Imperatore in Astrologia clarus exstitit, atque ingentem illam Sarracenorum potentiam praedixit , ad quam paucis postea annis evecti sunt . Lindanus Stephanum e Veteribus Graecis ultimum vocat ' tamen si haec de aetate ejus vera sint , multos, alios post id tempus Graece scripsisse constabit.
Horum NON Us ordine proximus videtur; is Enchiridon quoddam Medicum composuit, quod brevem plurimorum affectuum enarrationem , Sc eorundem curationes complectitur . Illud Constantino Porphyrogenito Inscribit, qui juxta Lambecium Leonis filius, & septimus fuit ejus nominis Imperator, atque A. D. DCCCC. Obiit; idem litteris ipse paulum imbutus , earum Ρatronus insignis audiit. Sed Constantinum hunc , Porphyrogenitum pariter nominatim , Jeremias Martius , qui opus hoc Graece & Latine edidit , filium suisse arbitratur Constantini Ducae , qui A. D. ΜLxvII. obiit : idque ob hanc causam , quod Ducas Pater Litterarum admirator cultorisque extitit, & frequenter has voces in ore habere solitus est o Malle se Doctrina quam Im- perio nobilitari . . , Igitur aliqua erud: tionis fama circa id temqus Pselli floruerunt. Utri Constantinorum inscripserit Librum suum Nonus , parvi resert : tamen ex Annae Comnente Historia notari potest , per spa
tium illud temporis , quod duobus istis Im
246쪽
peratoribus intercessit , vel admodum guisse vel plane intermortua fuisse studia . Epito me haec nihil sere continet , quod non ex Aetio , Alexandro , ac Paulo exscriptum. Exempli gratia, in '' Capite de Caro, ea quae de anteriori Cerebri parte dicit, ab Alexandro e Pauloque i desumta sunt. Quod de missione Sanis guinis in Paroxysmo ' Calculi praecipit, a posteriori L horum manifeste hausit , & ex s priori observationem ac distinctionem de Venae Sectione & Purgatione factam in Pleuritide': quanquam More lius , qui ipsa verba ejus adducit, nullam de ea re mentionem habeat. Multa de Medicamentis ab eo commendatis apud Aetium iisdem vocibus narrata inveniuntur : ut , Collyrium Erasistrati, quaeque ex Thure & Glaucio componuntur ; item Medicamenta Faciei admota in Elephantia si , &c. Antidotum Esdrae i , Scalia . Ea verecundia est Nonus , ut nullum Auctorem nominet: quod certe hominem minime decuit qui nihil de proprio haberet. Quin & aliorum quoque Experientiam sibi assumere non veretur ' nam Melancholiam exacte describens , salutares quos in ea vidisset ipse effectus fuse tradit Lapidis Ammeniaci , ideoque hunc Veratro albo praesert item de Rabiosi ' Canis Morsu haud inepte loquitur , illud insuper animadvertens, cum Vulneri supervenisset Hydrophobia , nunquam se in
247쪽
NoNvs. omni Artis usu novisse quenquam ad sanitatem perductum. Verum de priori re omnia ad verbum ab Alexandro, de posteriori a b Paulo desumta sunt. Hunc pro Inventore habet Barchuysen , multuique est in explanandis ejus opinionibus de causis
morborum , cum ne unam quidem ille , quam non aliunde mutuatus sit, opinionem habuerit
Quidam Manu scripti Codices Bibliothecae Caesareae opus hoc in Capita dividunt, alii in Libros omnibus vero nomen Theophanis inscribitur, sine ulla Noni mentione , atque in Titulo id praecipue ex Oribasio collectum dicitur, licet ex iis quae supra dicta sunt Collectorem hunc , quieunque is sit, plus aliis Auctoribus debere appareat.
hi ς' Haud diu post Nonum vixit MICHAEL
PsELLus. PSELLUS , & Librum eum quem de Quali ratibus ac Virtutibus Alimentorum contexuit , Constantino Imperatori inscripsit . Constanti num hunc φ Lambecius illum fuisse credit, qui dictus est Monomachus , quique ab A. D. ΜXLIII. usque ad ΜLv. regnavit ; at si , juxtat eundem , Ptellus A. D. ΜLxxviii. 43biit, haud minus 'verisimile est Constantinum fuisse Ducam , & eo magis quod ex Zonara constat Psellum apud Michaelum Ducam , Imperatori Sistius Filium , Praeceptoris locum habuisse . . Idem Zonaras Seriptorem hunc instituendo Principi Vide in idoneum fuisse ait, utpote nullo Lit ἀterarum genere imbutum : quem tamen Anna, Comne a I, 17. b I, 3, 4 Lib. 18.e Biblioth. Caesar. 5. 2 8.
248쪽
COmnena , quae paulo post hunc extitit, minem magnae indolis & in omni Philosophia cum primis doctum , ac Litteris tam Graecis quam Chaldaicis penitus instructum depraedicat. Ejusmodi laudes illi tribuit Leo Allatius , qui ex
Dissertatione de Plellis etiam amore hujus nominis captus videtur, & hunc non modo γραφω τον uocat, sed etiam inter Auctores prumos ponit. Tamen in hoc Tractatu nihil invenio quod cuivis Scriptori magnae laudi esse possit : neque enim aliud est quam Collectio facta ex Antiquioribus Medicis Graecis , qui de ipsi hanc Scientiae partem de Galeno praecipue hauserunt, uti fecerat etiam e Dioscoride Galenus. Ρsellus a Nicephoro Botoniate vexatus atque omnibus bonis spoliatus est , & vitam Monasticam amplexus paulo post in aetate provectissima obiit. Alii complures ab hoc Auctore scripti sunt Lubri, de quibus suse egit Leo Allatius. Quanquam huiusmodi Collector fuerit Psellus, sin ZON, Si ΜΕON Antiochensis de eodem argumento scripsi, stylo quidem corruptissimo , & materiam ex eo potissimum hausit λ idque eo magis mirum Uideri potest , suod Liber quem exscribendum sumis
sit, in omnium memoria iam tum recens veris
saretur. Simeon enim, licet Psello junior, tamen coaetaneus ei certe fuit , . quippe qui Librum suum dicaverit Michaeli Ducae , Parapinaceo dicto , qui imperio se abdicavit A. D. ΜLXXVlII , eo ipso anno quo Psellus , uti docemur , mortuus est . Sunt & alia multa
249쪽
hujus Simeonis opera; ae praesertim ei debetur Libri cujiisdam admodum ridiculi Traductio ex
Arabico in Graecum sermonem , De Sapientia Indorum , quem Permes, professione Medicus, rogatu Chosmis Persarum Regis contexuit. Extat etiam Libellus de Podagra, a DEMETRIO PEPAGoΜENo scriptus, & Michaeli Palaeologo dicatus , circa A. D. ΜCCLX , si Imperator ejus nominis primus , at circa Μ CCCX , si seis eundus intelligatur. opus hoc, licet nihil sere notatu dignum contineat, & ex aliis Auctoribus ac praecipue ab Alexandro haustus sit, tamen haud ita infra mediocritatem est, ut a Traductore M. Muissuro ejus Auctor , cujus ille nomen ignoravit , quasi sensus suos exprimere nequiret, infans Melinguis dici mereatur. Fabricius suspicari videtur Librum De Curatione Calculi; Galeno perperam tributum , a Demetrio suisse scriptum ;id quomodo ei in mentem venerit , divinare nequeo , nisi duorum horum affectuum cognatio occasionem ei conjectandi praebuerit , ambos suisse ab eodem Auctore pertractatos. ACTUARI Us , Zachariae filius , ita sine du- bio vocatus quod Archiatri munus sub hoc Imperatore gessit , melioris notae , quam Omnes modo memorati , Auctor est . Scripsit is Tractatus complures , in quibus mutitae res occurrunt lectu dignissimae . Constantinopoli Medicinam , idque , uti videtur, non sne sima aliqua , exercuit et squidem
250쪽
Libri ejus sex De Methodo Medendi composi-Aeo ti sunt in usum unius e praeeipuis Aulae Mini- ' ιν stris , Magni scilicet Camerarii , qui Legationem ad Regiones Septentrionales susceperat. Fa .hricius , per errorem , Actuarium ipsum facit Legatum. In his Libris, licet Galenum praecipue sequatur , & haud raro Aetium Paulumque , at neutro eorum nominato , ) tamen omnia quo que profert , quae ad argumentum suum pertiis nere arbitratur , ex Auctoribus tam Antiquisquam Recentibus ς Graecis perinde ac Barbaris ;utque ei debitam laudem tribuam , multa ibiisdem haud alibi reperienda occurrunt. Opus hoc Libellum vocat, si ue Compendium extempore scriptum in privatos solum Legati, ut ipse passim narrat, usus: qui cum ipse aliquantum in Scientia Medica uersatus est, id in occasione quavis facile consuleret. Igitur in
eo nihil est ad Chirurgiam spectans , vel ad Morbos Mulierum ; licet Auctor interdum , quasi
propositi immemor , puerorum morbis , ac pra
sertim Aphthis , mederi doceat . In prioribus duobus Libris , agit de Morborum signis & Causis : in sequentibus duobus , de Curatione& generatim & per se : in duobus ultimis , Remedia describit omnia tam externa quam in se nad quorum aliqua a Graecis hausta, alia a se inventa ' alia auditu cognita prodit , vix umquam vero nomen Auctoris adjicit, ne nimiam illud Medicamento existimationem pariat. In tertio quartoque Libro , dic etiam alibi , suam ipsius Experientiam haud paucis
