Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rae ciuiliis Oeeumenteis, quisis Matio-- nalibus , is, quibus sistenter e lis XIII. XIV. Haereser fuerunt damnat resuma est Ecclesiae Disciplina. 2si.

De Viris Iu bribur , qui ct inaes vis

COLLOQUIUM VI.

De Doctrina Fidei, de Disciplina tam Gemsiasticae, quam Monastica, de Eulari Grissianae Doctrina, quae Saeculis XILL XIV. in Eccisa obtinuit.

12쪽

ΗISTORIA

ECCLESIASTICA

Saeculorum XIII. & XIV. Variis Colloquiis digesa.

ΙsTORIAM Ecclesiasticam Saeculorum XIII. & XIV. con- tinua serie describemus, quia Ecclesia an utroque Saeculo gravissimis turbis atque diuinturnis bellis miserum in m I dum fuit funestata. At enim, Saeculo decimotertio occasio. ne dissidiorum,quae Romanos Pontifices inter & Imperatores non raro emerserunt, duae in Italia infensissimae excitatae sunt f ctiones, videlicet Gibellinorum, qui ab Imperatoriaticis natiant, & Guelphorum, qui obtentu tuendi jura Pontificum acerrim8 decertabant. Hae duae armatae factiones tot clades, funera, perfidias, parricidia, M sacrilegia invexerunt, ut tota Italiae facies suorum discerpta manibus, suis convulsa sedibus , de populorum . mutuis ccedibus in se irruentium ubique sanguine inundata cerneretur. Nec minus Ecclesiae fatalis iste gravis illa dissensio, quae eodem Saeculo XIII. Bonifacium Um Pontificem Ma- ximum inter di Philippum pulebrum Galliarum Regem vehementer cacarsit,ut nihil in praesentia dicam Tom. V. A de

13쪽

dt Vesperis Siculis, seu de occulta illa, Se post hominum memoriam crudelissima conspiratione , qua . Siculi octo millia Gallorum inermium, nihilqui minus cogitantium die xxx. mensis Martii , inquam eo anno, seu MCCLxxxii. incidit Dominiaca Resurrectio, absque ullo aetatis, sexusve discrimine, immaniter trucidarunt,& Siculas mulieres, quae de Gallis conceperant, plusquam Scythici

barbarie exenterarunt, ut, excussis earum foetibus,

nihil prorsus Francici seminis in Sicilia superesset.

Tot turbas Saeculo XIII. excitatas cumularunt Haereseon procellae, quibus jactata est Ecclesia, praeci-ipue Albigensium, qui bello flammaque in Catholicos atrociter saevientes, nonnisi bello sacro,ac mul torum profuso sanguine in ordinem redigi, atque spenitus exterminari potuerunt. His haud levioribus malis & calamitatibus sequeuti Saeculo, seu decimoquarto, exagitata est Ecclesia. Romanae siquidem Sedis per Clexarentem V. Potitificem Maximum in Gallias translatio, quam Itali appellavere Baishmeam, quod L . annos duraverit, orbem Christianum conturbavit. Accessit insuper Italorum discordia concitata Florentinorum dissidiis . Longobardorum Regulorum bellis, Ludovici Ba vari Imperatoris schismate, Petri de Corbaria, seu de Comario Franciscant Antipapae intrusione,Gibel- sinorum & Guelphorum factionibus, Ochami tumultibus, , Beguinarum, & icis arum exitiosis pestibus, quibus t dem cumulum omnium malorum addidit nefandum illud Schisma, per quod post morte Gregorii XI. Papae Christianus Orbis sub ineerto Capite per quadraginta annos

divisus est, uno videlicet Ponti e Romae, alter

14쪽

Avent me sedente . In tam alto tot bellorum, Haeresum, discriminummpelligo Ecclesia Saeculis XIII.& XIV. variis fuit agitata procellis tantum non fluctibus operta, nunquam tamen divina opitula ite providentia demersa est, sed potius eo magi' emicuit Summorum Pontificum, Pastorum, & Uoctorum in remigando labor, quo proximius Peririculum imminebat. Saevas hellorum tempestates ia latam tranquillitatem convertit Deus Optimus Maximus. obortas Haereses Romani Pontifices in

Conciliis, Doctores suis eruditis operibus,& Pri cipes Christiani sacris bellis feliciter obtriverunt Postremo, accessit ad fidei victoriam & fidelum solamen pietas in occidente renovata per uo S. Teligiosos ordines, qui inhonorem Dei ,& firmis, simum Ecclesiae praesidium Saeculis XIII. &.xIN excitati, collapsam vitae Regularis disciplinam, α

lidam pietatem in Claustiis jam ipsa senectut

Iabantem repararunt, quorum ingentes fructus non bliam in Sanctis Thoma Aquinate , vi Bonaventuram aliiSque Luminibus claruerunt, verum etiam in tutaraclis , ac vindicandis Sedis Mostolicae juribus hauri parvo alumento iuerunt. Haec omnia , quae ad Historiam saeculorum XIII. &XIV. spectant,

Brevitate cum claritate conjuncta.juxta methodum

nobis a principio praescriptam in lex Colloquiis ex- perariCmus, di in his nihil, quod ad Sanctae Ecclefiae pia laticana administrationem ddogmata & disciplianam Pertinet, omittethus a nullam Haeresim, uulla concilia Generalia, Nationalia, aut Provincialia intacta relinquemus; Romanorum Pontificum, ac praecipuarum Ecclesiae Sedium Episcoporum, ne

15쪽

6 - HISTORIA

S, Regum Christianorum successiones ac nobiliora gesta referemus; illustriorum Virorum opera , ordinum Regularium institutiones atque in Ecclesiam promerita indicabimus; uno verbo,omnia, quae in Historia utriusque Saeculi vel scitu utilia, vel lectu delectabilia existimabimus, summatim atti gemus in nostris Colloquiis, in quorum primo ostendemus, quo loco Saeculis XIII. & XIV. essentres Ecclesiae tam in Oriente , quam in occidente sub Imperatoribus.& Principibus Christianis. In altero dabimus seriem Episcoporum, qui illustri

res Ecclesiae Sedes tenuerunt. In tertio recensebimus Haereses,' quae Saeculis XIII. & XIV. ex orco

prodierunt, &.Ecclesiam infestarunt. In quarto disseremus de Conciliis, tum oecumenicis , tum Nationalibus, in quibus vel serpentes Haereses cla mnatae sunt, vel restituta fiat collapsa Ecclesiae disciplina. In quinto Illustrium Virorum, qui doctrina, vitaeq; sanctimonia magnum Ecclesiae splenis dorem conciliarunt, opera examinabimus. In ultimo Colloquio Doctrinam Fidei, Discipli- nam tam Ecclesiasticam , quam Mou sticam , & Moralem Chiistianam utriusque Saeculi XIII. & XIV.

rt' perstringemus . a Iu

16쪽

COLLOQUIUM PRIMUM

Destitu, seu loco, quo erant res Ecclesiae Sc- eulis MLLO XI am in Oriente,quismis Oecidente sub Imperatoribus, Principibus Christianis .

DIsCI- Es Ecclesiae pessimo loco in orie PULUs. λα te decimotertio Saeculo fuisse , fa-α cile conjicio ex tristi , infaustoque

exitu, quem tot a Latinis Crucesignatis contra Sa-' racenos susceptat in Oriente Expeditiones habue- runt ob perfidiam , & aemulationem Graecorum Imperatorum, qui Latinos exosi , nec eorum auxiliis , nec armis ad saniorem mentem revocari po-τuerunt, sed potius, per summam & a saeculis inai ditam ingratitudinem, illis ad Terram Sanctam recuperandam suppetias ferentibus occultas pararunt insidias, di societatem cum Saracenis inire malu runt, quam eorum exscindere tyrannidem suis cer, vicibus imminentem . Verum, quo magis perspectam habere possim Historiam Byzantinam, di pleniorem assequi notitiam rerum, quae ab ImperatOribus Orientis XIII. Saeculo gestae sunt, necesse est, ut resumamus in praesenti Colloquio seriem Imperatorum orientis , quam in Colloquio I. in Hiit xiam duodecimi Saeculi perduxisti usque ad Imperiratorem Alexium In Isaacii Λngeli filium, qui a Patruo suo Alexis III. tyranno in carcerem detrusus , & ex eo dilapsus confugit ad Venetos, & a Grucesignato Latinorum exercitu fuit anno milles

17쪽

sinio ducentesimo tertio Imperio restitutas, patremq;suum Isaacium Angelum,qui a fratre suo .akxio tyranno exauctoratus & excaecatus in carcerem

conjectus erat, inde extraxit, sibique Collegam factinn gubernaculis Imperii rursum admovit. MAGISTER. Orientale Imperium variis deci- molertio Ecclesiae Saeculo turbis ac dissensionibus Graecorum concussum , venit tandem in potestatem Francorum , qui eo per spatium quinquaginta se-Ptein annorum,trium mensium & undecim dierum potiti sunt. Franci siquidem cum Venetis foederati Constantinopolim ceperunt die xII. Aprilis ait ni MCCw-ει Imperium orientis obtinuerunt ut que ad diem xxv. mensis Julii anni MCCLxI. quo Michael Palaeo ogus Graecorum Imperator Latinos Regia urbe ejecit,& Orientale Imperium ipsis ere-Ptum ad Graecos revocavit, sicut fuse describitur in Historia Constantinopolitana sub Imperio Franc rum, quam Gallico idiomate ex Scriptoribus coae- Vis, praesertini ex Gunibero, & Godefrido Uiltarduino Campaniae & Romaniae Mareschalio , concinnavit clarissimus Carolus Du Fresse Du cingius, eX qu Pauca nunc deflorabo , quae ad illustrandam Historiam Byzantinam, & texendam seriem Imperatorum Orientis multum conducere possunt . - Iunior Alexius hujus nominis IV. OrientIS

Imperator, Isaacii Angeli filius, anno millesimo da centesimo tertio a Francis cum Venetis scederatis capta urbe Constantinopoli, & expulso tyranno, restitutus Imperio, supremam in oriendi, una cum patre Isaacio Angelo, dominationemnuit, sed eam diu non retinuit. Orta quippe est Constantinopoli anno millesimo ducentcsimo quar-

18쪽

to atrox seditio Graecos inter & Latinos, cuius praecipuus author fuit Alexius Ducax, ob confuncta, & imminentia supercilia Murtaulphus cognominatus , qui, cum esset ingenii subdoli, & animi capessendi Imperii impotenti cupiditate flagrantis, juniori Alexio Imperatori ac benefa ori suo ingratus male rependit vicem . At enim, cum tumultuans populus adolescentem Nicolaum C --bum inaugurasset Imperatorem . insiguis proditor ille exius Dusas, dum sive dolore rerum praesen tium, sive,ut creditum est, veneno potatus animam ageret Isaacius Angelus, pater juuioris Alexit Imperatoris , sub speciois obtentu juniorem coxium Imperatorem eripiendi e manu furentis plebis, eum nihil diffidentem in carcerem cQnjecit, Orientale Imperium invasit, moxque vipcto, & custodiae tradito Nicolao canabo, qui, ut mox diximus, a tumultuante plebe Imperator salutatus fuerat, eo crudelitaris prorupit, ut iunioris Alexit. Impera toris, quem bis in carcere veneno frustra tentaverat, propriis manibus fauces laqueo fregerit,sicque . arreptam tyrannidem confirmare ausus fuerit. At

non permisit Deus, ut scelestus ille tyrannus --xius Ducas Imperium , quod tam injuste & crudeliter sibi arrogaver , diu occuparet . Praelium siquidem,presia Im gine Beatae Virginis,quam Graeci rem seu Victoria essectricem , appellitare is lebant, cuin Ariacis Crucesignatis committere ain. sus, tam inalici marte pugnavit, ut Graeci caeli fugatique victoriam amiserint & ucrum Imaginem B. Virginis, quam ab Orientis Imperatoribus Joanne Zemisce,de Ioanne Comneno olim curru triumpham

ii post adeptas victorias deferri solitam vile, iu

19쪽

praecedentibus Colloquiis observavimus . Latinitam prospero belli exitu animati,& praeeunte Imagine B. Virginis,quq a Graecis ad ipsos tran erat,in

spem ulterioris consequendae victoriae erecti, actutum communi consilio viribusque Constantinopolim regrediuntur , eamque denuo terra mariquet adorti, brevi temporis intervallo expugnant di ΣΙ. mensis Aprilis anni Mcciv. sicut fuerat quibuidam Oraculis antehac praenunciatum , quae leg Postunt apud Henricum Spondanum Continuatorem Baronii ad annum Mociv. Hanc urbis Constantinopolitanae direptionem a Latinis factam , Sacrorum Profanationem, aliaque scelera in ejusmodi urbium expugnationibus patrari contra fas justumque so- Iita tragicd describit, ac ultra modum exaggerat Nicetas. Sed profecto mirum stideri, haud debet, quod hic Scriptor Graecus in Schismate pertinax , di inexpiabili in Ecclesiam Romanam odio actus,

Latinos tot probris oneraverit, totque horrenda flagitia eis afflixerit. itaque hac in re te disti inonium , utpote viri graecae, ac sublestae admodum fidei, contemni merito debet. Non negave rim tamen aliquot scelera di sacrilegia in hac urbis Conitantinopolitanae expugnatione a Latinis commissa fuisse, cum Scriptor anonymus vitae Innocen- iii IIL Pontificis Maximi id candide fateatur Capta a Latinis Contiantjnopolitana urbe , rebusque Pro tempore compositis , de Latino eligendo. Im- Peratore actuni est, & communibus suffragiis , -- nitente potissimum ,& promovente Dandulo Venetae Classis Praefecto,Balduinus Flander a duodecim celignatis Electoribus creatus est Imperator Byzantinus, vero cognominat

20쪽

au bus, qui, occiso Alexio juniore , Imperium in-Valarat, & , capta Constantinopoli, sibi a Latinis timens in Peloponesum fugera ab Alexio tyranno, patruo Alexii junioris , & socero Alexii Muriguiapbi qui ejus filiam Eudoeiam sibi matrimonio cois putaverat ibidem proditorie captus & oculis o

batus in Latinorum manus incidit, a quibus Constantinopolim reductus, & Ob caedem, quam xio juniori Imperatori suo nefarie intulerat, extremo capitis supplicio damnatus, gratas Graecis per inde ac Latinis poenas , suis tamen sceleribus mitior , pependit ex altissiata columna praecipitatus, humique allisus ac membratim discerptus miseram efflavit animam. Hoc pacto in potestatem Latinorum venit Orientale Imperium, distractum tamen , & exiguis angustisque finibus conclusum, eo quod Principes Graeci Constantinopolia Latinis expulsi, quasi vectores in communi naufragio, tabulas, quas ibrs octrebat, arripientes, varia sibi Regna per ejusdem Imperii orientalis

regioties constituerunt. David, & Alaxius Omneni Trapezuntinum Regnum fixerunt in Ponto; The dorus Angelus The alonicae dominatum usurpavit; Theodorus Lassaris Nicaeae in Bithynia Imperii quamdam imaginem iandavit, cumque esset grenuus belli Dux , Turcas is Alexio, socero suo, quondam Imperii invasere, contra se concitatos, iteratis praeliis sudit, superavit, ac magna strage . delevis, eorumque Principi 'alathini Iconii Sulla- .no suapte manu caput amputavit, quo in sublime elato, ct hostibus ostentato insignem de illis ret Iit victoriam . Nec solum Principes Graeci, verum

etiam Latini varias Imperii Orientalis regioncs

SEARCH

MENU NAVIGATION