장음표시 사용
41쪽
artibus adjutus Hungariae Regnum affectabat,tum. que. Alberto Imperatori venenum ab Episcopo Salisburgensi propinatum est, quod dum arte medicaevomere conatur, Oculum amisit, indeque Monoemias cognominatus . Movit etiam Albertus in He ricam Carinthiae Ducem, ut Bohemiae regnum re-
superaret, quod ille, Imperatore inscio, sibi usurpaverat; sed facta suorum conspiratione, a Princ, pe Ioanne, fratris sui filio, cui Meviae Ducatum , tanquam nimis prodigo, abstulerat, pugione ictus nefarie trucidatus est Kalendis Maji anni milles mi trecentesimi octavi, Imperii decimi. Alberto e vivis sublato, post varia Electorum dissidia, quorum suffragia distrahebantur a Philippo Pulchro Galliarum Rege, qui Henrico Valesio fratri suo Imperium aucupabatur, tandem electus est anno MCCCvIII. Imperator Henricus VII. Comitis Lut-Zemburgensis, & Beatricis Hannoniae Comitissae filius, qui in Italiam anno MCCCx. cum numeroso exercitu veniens, Mediolani corona ferrea ab Archiepiscopo redimitus est. Deinde , quasdam Italiae civitates, quae Imperii jugum excusserant, subegit, alias in deditionem accepit, & Romam ingre se Ius anno MCCcxII. a Cardinalibus, quibus Summus Pontifex Clemens V. qui tunc temporis in Galliis, seu Avenione Sedem habebat, hanc provincia demandaverat, solemni ritu inauguratus est. Bellum gessit cum Florentinis , & cum .erto Siciliaedi Apuliae Rege, qui eis favebat; sed in medio re- eum cursu sublatus est apud Bonconventum , qui pagus est duodecim millibus Senis in Etruria dianaias, anno millesimo trecentesimo decimotertio ,
Imperii ab electione quinto, a Romana vero cor
42쪽
natione anno secundo per mensem unum & dies viis gintiquatuor inchoato,sicut Iordanus coaevus Scriptor testatur. Nonnu Ili Historici falso rumore decepti tradunt, Henruum VII. Imperatorem obiisse ex veneno ipsi porrecto io particula Sanctissimq E charistiae manu Bernardi Politiani ordinis Praedicatorum, qui Imperatori erat a Consessionibus, Scapud ipsum auctoritate, & gratia plurimum poterat . Sed hanc esse Sanctissimo ordini & de Ecclesia benemerito affictam calumniam multis mome tis evinci potest. Pruno, quia multi Scriptores
quos inter censetur Albertinus Mugatus, coaevus Author, diserter asserit,ffenricum VII. Imperatorem naturali morte occubuisse . Continuator etiam Guillelmi Nangit, qui tum vivebat , adan.MCCCXIII. scribit, Henricum VII. morbo & febre ex hac vita
excessiste, veneni autem propinationem ad vagos di incertos rumores reteri; idemque faciunt Piat na in Vitis Pontificum in Clemente V. & Ioannes Nauclerus, Praepositus Tubingeniis, qui solum rumorem veneni Henrico ML Imperatori propinati testem proferunt. Secundo, si Henricus VII. ven no periisset , omni proculdubio signa veneni in cadavere apparuissent,& tamen constat, Medicos post mortem Imperatoris accersitos , dissecto ipsius c GVere , viscera, cor, recur, partesque singulas diligenter inspexisse , nec veneno, sed naturali morbo obiisse Henricum kM. Imperatorem testatos futile litteris de instrumentis publicis, quae in Chronicis Iacobi Susati extant. Tertio, si Bernardus Politianus tam nefandum scelus perpetrasser,debuisset post
mortem Henrici Imperatoris, ut vitae suae consule-xer, ad Florentinuo, aut ad ubertam Siciliae Regem
43쪽
Henrici Imperatoris hostes fugere, non fugit tamen , sed sibi bene conscius niansiit apud Henriet
Imperatoris amicos, calumniam a male volis disseminatam intrepido excepit animo, certo certius
habens, eam facile dissipatum iri, sicut revera dissipata est, tum Clementis V. Pontificis Maximi se tentia, tum iudicio ac testimonio principum Imperii, & praesertim Ioaunis Bohemiae Regis, ipsius
Henrisi Imperatoris filii Diplomate , quod, ex veteri membrana authentica in Conventu Viruunensi FF. Praedicatorum asservata, publicavit Vir doctissimus Stephanus Balazius lib. I. Miscellaneorum pamgina I 62. tum denique ex stingulari illo affectu,quo carolus IV. Imperator , Ioannis Bohemiae Regis filius, & Henrici Imperatoris nepos, Ordinem Fratrum Praedicatorum semper complexus est. Ille
quippe a Magistro Generali ejusdem ordinis obtinuit , ut Pragae, quae Bohemiae Metropolis est: ac Regia Civitas, Comitia generalia celebrarentur. Die sancto Pentecostes Eucharistiam in solemni Sacro de manu Magistri Generalis accepit cum Im- Peratrice ; Diplomata aureis sigillis appensis munita, quibus Praedicatorum ordinem magnis exornabat Privilegiis, concessit; omnes Patres Capitulares Imperiali convivio in Regia excepit,multisque affecit honoribus. Credibile autem non est Ioannem Bohemiae Regem, & Henrici GL Imperatoris filium, speciale Diploma ad vindicandam Fratrum Praedicatorum innocentiam concedere, ejusque filium Carolum In Imperatorem, & Henrici UIL Im- Peratoris nepotem, tot beneficiis & privilegiis ordinem Praedicatorum donare voluiste, si Bernardus
Politianus ejusdetin Ordinis Henrico VII. Imperaco
44쪽
ti Hostiam veneno illitam porrexisset. Mario;
praeter haec antiqua & integerrimae fidei monumenta, Nicolaus Serarius Societ. Jesu, vir doctissimus, libro 3. rum Moguntinarum duos laudat Authores Trithemium, de conradum Vecerium Scripto- rem Vitae Henriei VII. qui hoc execrabile facinus aBemardo Politiam Dominicano amoliuntur, & ad Mus tuendam innocentiam multa proferunt argumenta; quibus Scriptoribus duos magni nominis adjungam Auctores, videlicet Henrisum Spondanum Appamiarum Episcopum , & Odoricum Asnaldum Congregationis Oratorii Presbyterum, quorum primus in Annalibus Ecelesiasticis ad an. MCCCxIII. Num.vI. ab hac putida & immani calumnia Dominicanum ordinem egregie vindicat, & locupletis, simis testimoniis probat , Henricum VII. Imperatorem morte naturali obiisse, ejusque infirmitate ccepisse ab apostemate in coxa, & inde veniste in febrem, ex qua decesserit decima post die. Alter vero, seu odoricus R naidus in Annalibus Ecclesiasticis ad annum MCCCxIII. Num. xIv. ait, ejusmodi calumniam perperam Ordini Praedicatorum impactam, & a pietatis osoribus confictam, eadem faci- Iitate refelli, qua objicitur , cum levi recentiorum auctoritate nitatur, & veteres Historici morbo naturali marisum VII. Imperatorem extinctum suisse irment. Non me fugie, quosdam scripturiisse, oti sacrilegum & parricidiale Bernaria Politiani fa- Cinus Praedicatores omnes a Romano Pontifice hac P na suisse mulctatos, ut Sacrum facientes manu tinistra Corpus Christi sumant. Sed hoc purum Pratumque commentum esse evincam in Colloquio
1 exto, ubi agendo de Monastica disciplina, quae Sae-
45쪽
culo Ecclesiae decimoquarto viguit, Ostenclatria, hunc ritum, quem etiamniun Dominicani Sacris operantes observant, ab ipio Oruiuis exordio i valuisse. D. Redeamus , quaeso , ad seriem Imperat rum, qui saeculo decimoquarto post Benricum VII. summa rerum in Imperio Occidentis potiti sunt. M. Mortuo Henrico VIL Imperatore, di
S. Bartholomaeo Sacra anni MCCcx III. extitit Interregnum mensium quatuordecim, di divisis bifariam Principibus, alii Ludovicum Bavariae Ducem, alii Fredericum Austriacum Imperatorem designarunt . Potior fuit Ludovici Bavaris Ducis electio,ad quam Electores omnino quinque conspirarunt , Petrus Moguntinus, & Balduinus Trevirensis, Archiepise pi, yoannes Bohemiae &.Poloniae Rex, Ualdemarus Marchio Brandeburgensis , & 'oames Dux Sax niae. Electio vero 'ederiti Asistriaci duobus dumis taxat Electoribus probata est, videlicet Henrico . Archiepiscopo coloniensi, & RΘdolpbο Comiti Palatino , qui ad Comitia vocati eis interesse noluerunt, & Frederisum extra locum &diem constitutam Imperatorem elegerunt. Ea dissensio Germaniam atroci bello ab anno MCCCxIv. usque ad annum Mcccxx II. distinuit, sed post multa praelia Fredericus, commissa in Bavaria cum Ludovico pugna, ab eo victus & captus est,atque triennio apud victorem stetit in vinculis, inde anno MCCCxxv. cii- missus est, ea lege, uς Austria sita penitus contentus, omni jure ad Imperium cederet, omni ambitui renunciaret, omnia instrumenta di literas, quibus sua fulciri poterat electio, in Ludovici manus
deponerer, & quaecumquo ipse, ejusque fratres cie
46쪽
Ιmperio tenebant, Ludovico restituerem . Litteras pacis ex Archi, is Serenissimorum Bavariae Ducum. descripsit Her*artus tomo I. pag. 318. sic semoto& in ordinem redacto Frederico, Imperii aemulo , Ludooteus Bavariae Dux, Imperium solus obtinuit,
sed a 'οarae XXL quem alii appellant XXII. quique anno MCC v I. Summus Pontisex fuit electus, inaugurationem & coronationem impetrare haud
Potuit inmo, ipsum monuit Summus ille Pontisex, ut sub poena excommunicationis ipso facto incurrendae, intra trium mensium spatium ab omni Regni & Imperii administratione cessaret, nec ea in amplius resumeret, nisi post approbationem ejus personae a Sede Apostolica factam . Hujus Pontificii mandati gravitate exacerbatus Ludovisus, cum in sua animi obfirmatione perseveraret, ab eodem
Summo Pontifice quinto Idus Iulii anni MCCxxΙv. declaratus est contumax , & omni jure Regni αImperii , si quod sibi ex sua electione competeri Posset, privatus.. Huic sententiae, quam Avenione publicatam, alibi etiam per Germaniam, Italiam, . aliaque Regna promulgandam Praelatis direxit. Ioannes XXL parere citavit L dovisus, & excussat ea, quae debetur Sedi Apostolicae reverentia, aususi est Epistolam publicare virulento calamo exar . tam, qua-XXL uti injustum innocentiumi Persecutorem, Clavium subversorem, Ecclesiae legutemeratorem,denique incorrigibilem & haereticum notorium impetiit, & universo orbi declaravit. Posthaec, invitantibus Gibellinis,Italiam ingressus, habitis Tridenti Comitiis, iterum Ioannem XXI. sexdecim contra ipsum oppositis articulis, haereticum Palam denunciavit, eum non jam Pontificem, C a ieci
47쪽
sed PresbIterum Ioannem irrisorie appellans. Inde Mediolanum progressus, Corona ferrea ab Episcopis duobus propter crimina exauctoratis redimitus est. Quae omnia, ubi rescivit Ioannes XXL citavit Ludovicum , eumque non comparentem , Ied contumacem, velut haereticum damnavit, & bonis
omnibus mobilibus , & immobilibus, ac juribus privatum edixit, Vastallosque ipsius, & quascum-uue personas ei obstrictas a iuramento. fidelit ris absolvit, prohibuitque Fidelibus universis ne
illi obtemperarent, aut cum illo communicarent. Hanc Pontificis sententiam ex Codice Vaticano descriptam edidit Odoricus Mynaldus ad annum' ΜCCCXxv II.Num.xx. & sequentibus. Ea Pontificissententia ferocior factus Ludovicus Bavarus, cun uuatuor millibus Equitum Romam an.MCCCXXIIII.
Iptimo Januarii die ingressus est , & in Basilica
S. Petri a Sciarra columna Imperator coronatuSest,& a Iacobo Asserto Venetiarum Episcopo inunctus. Tunc longe majora moliens Ludovicus B varus,die x II .mensis Maji ejusdem an.MCCCxxVIII.
qua gloriosae Christi in Coelos Ascensionis cele- thrabatur solemnitas, Schismaticis & Apostatis quihusdam Minoritis , cum Abbate Fuldensi, Nicolas Fabrianensi , aliisque ejusdem furfuris hominibuS cum promiscua plebe congregatis, Petrum Asna ducit de corbaria, oppido Dioecesis Reatinae, Ura1nis Fratrum Minorum, qui Romae in Conventu - S. Maria de Ara coeli residebat, Antipapam conit 1-tuit,ab eoque iteriam coronatus est; cum ipsi priuSPurpureum pileum imposuisset. Sed de hoc do-Pontifice dicto Nicolao V. plura dicemus in sequenti Colloquio . Post mortςm Ioannis XXL c. natia S
48쪽
natus est Benedictus XIL contumaciam Ludovici Bavari, literis ac Nunciis ad eum missis, frangere, de cujus reconciliatione semel iterumque actum, sub ipsius Pontificatu , confectum nihil. Denique, cum Ludovicus Bavarus se infestum semper & impium adversus Sedem Apostolicam exhiberet, Omnibus concordiae viis Sacerdotium inter & Imperium frustra tentatis, Clemens VI. qui Benedicto XII. successit, latam olim in Ludovicum Bavarum d Ioanne XXI. sententiam renovavit, omnique jure ad Imperium, Ducatum & Palatinatum exuit, Principesque Electores convenire jussit, ut alium Germaniae Regem crearent, quem Sedes Apostolica in Im- Peratorem promoveret, ut videre est apud Odori-
ubi Clementis VI. ea de re Decretum , litterasque ad Principes Electores directas refert. Mandato Pontificis morem gesserunt Principes Electores , qui in Comitiis habitis in Villa K ens Dioecesis Trevirensis, quae supra Confluentiam ad Rhenum sita est, Carolum In Regem Bohemiae in Romanorum Regem elegerunt anno MCCCxLvI. Obiit vero Ludovicus Bavarus anno sequenti, seu MCCCxLvI I.
non sine suspicione veneni a Ioanna Austriae Duciseis, Propinati, quod frustra cum vomere tentasset; sperans agitatione corporis illud distblutum iri, venatum iit, ubi dum vehementius equitando aprum insequitur, subita apoplexi a correptus , lapsu equi obtritus est: . Eum Christianae poenitentiae signa eclidisse, Cuspinianus, Paulus Langius, aliique Autho
res ab HerWarto laudati asserunt, alii vero negant, tax videre est apud Spondanum ad annum MCCCxLvII. Illiad omnino certum est , Ludovicum BaOarum nun
49쪽
quam a summis Pontificibus absolutum suisse ab excommunicatione , qua repetitis frequentissime dirissimis sententiis inligatus fuerat atque M'
Mortuo Ludovico Bavaro anno MCCCxLVII. ca
rolus IV. filius Iohannis Bohemiae Regis, & nepos Henrici GL Imperatoris, qui , ut mox diximus, a 'Principibus Electoribus anno MCCCxLv I. creatus fuerat Romanorum Rex, aliquos post obitum La- ldovici Bavari expertus est Imperii aemulos. Bavari isiquidem Principes, & hi, qui a partibus eorum stiuant,Imperium Eduardo Regi Angliae detulerunt, sed huic injustum ac plenum periculis honorem re . cusanti suffecerunt Frederinum Thuringiae Landgra' l
vium, Misitiaeque Marchionem, qui oblatum sibi Imperium subire detrectavit. Tertio igitur loco l
substituerunt Guniberum , Comitem ScurariZbur gensem, qui Francosurtum veniens publice accla- imatus est Imperator, quam tamen dignitatem dumtaxat degustavit . carolus quippe huius nomi niS Ii Imperator, corrupto Fridan ',Comitis Gun-iberi Medico, operam dedit, ut venenum ipsi propinaretur . Quare intra sex menses Guntherus, qui ad electionem suam armis tutandam sese comparabat, sublatus est; Carolus vero, incruenta parta victoria, solus Imperio libere potitus est, eiusque inaugura tione , quae Aquisgrani anno MCCCxLIx. facta est,
quievere penitus omnes in Germania excitatae tur . In Italiam venit Carolus anno MCCcLU. ac
Romae die Paschatis coronam Imperii accepit ab Egidio Cardinali Poenitentiario Innocentii VI. Pontificis Maximi, statimque, juxta pacta convontacum eodem Romano Pontifice , urbe excessit , ac
50쪽
tota ditione Pontificia. Haud male Imperium re-:xit Carolus In fuitque Princeps aequissimus , in utrulitates Ecclesiae propensissimus, erga sacras relim quias, praesertim Crucem, Lanceam & Clavos,quibus confixus est Christus Dominus, singulari pietate affectus. Ad promovenda litterarum dc linis guarum studia, quibus erat impense addictus,Pr .gae Academiam instituit. Legem dictam Carolinam, seu Ballam auream, in Comitiis Nurembergae anno MCCCLvI. habitis promulgavit, quae continet triginta Capita, in quibus praescribitur forma, seu modus aut ritus procedendi in celebranda sive Romanorum Regis, sive Imperatoris electione, & deter 'minantur singulorum Electorum numerus , Officia, Iocus, comitatus, jura, aliaque plura in ea statuu tur ad generale Imperii regimen attinentia. men cestaura filium suum quindecim annorum adolescentem,redemptis magna pecuniae vi septem Principum Electorum sussragiis, Romanorum Regem Creavit anno MCCCLxxv I I. Quo facto haud parvam nomini suo inussit maculam , prodita propter ni mium privatae sitae familiae studium Imperii majestate, sicut refert M eas bimus , qui postea Summus Pontifex fuit, dictus Pius II. Cap. xxx I II. H soria Bohemicae. Vita functus est carolus In anno MCCCLxxv I II. in Vigilia S. Andreae, ut Albertur
Argentinensis, & Trithemius testantur. πencestium,
filium natu maiorem, Bohemici Regni, Imperiique successorem reliquit . Hic, ut jam diximus. Patiis. sui Caroli In artibus ac pecunia in Romanorun i
Regem anno MCCCLxxv II. electus, successit eidem