장음표시 사용
341쪽
clementina vulgo dicutitur, & in convocationis Diplomate , quod incipit: Mgnans in Coelis D. Concilium Generale Viennense fuitni celebratum eodem anno, quo a ciemente Pontifice Maximo indictum est, seu anno mille timo trecentesimo septinio lM. Concilii Oecumenici Viennensis , quod
anno MCcCUI I. a Gemente V. indictum est, ad quadriennium procrastinata fuit cete oratio. Quo mctum eit, ut illud solum fuerit apertum Kalendis octobris anni millesimi trecente limi undecimi. Locus , in quo habitum est istud Concilium , fuit Vienna Allobrogum, Archiepiscopalis Sedes ad Rhodanum in Galliis sita. Praesuit Summus Pontifex Gemens V. Adfuere , praeter Cardinales, Patriarchae Alexandrinus, de Antiochenus Latini ritus , centum de quatuordeci in Episcopi sicut testatur Guillelmi Nangit Continuator trecentos tamen Antiit ites huic Concilio Viennensi interfuiste scribuni Joannes Villanius de S.Antoninus Inferiorum
Praelatorum ingens erat numerus, de Principut a Oratores . POit septem circiterr menses absolutum
est istud Concilium , non vero post biennium, ut Per errorem obrepsit Trisbemio Abbati. D. Templariorum ordinis originem , Auctorem , finem, de Olficium , ad quod in Ecclesia excercendum fuit ille ordo institutus , memini, te jam exposuisse in Colloquio sexto in Historiam saeculi undecimi. At,cum iste Templariorum ordo,us ibidem observasti, fuerit proscriptus , supprςisus, ac penitus extinctus in Concilio Generali Viennensi , debes nunc explicare causam,ob quam istud Concilium aboleverit hunc Ordinem,qui,ut testan'
342쪽
tur Historici Scriptores, quos nuperrime legi, erae in se laudabilis , bonus, Ecclesiae utilis, de cui ex ossicio incumbebat Christianae ditionis fines in
Oriente lucri, latrocinia, & incursiones Infidelium Christianos Terram Saactam pietatis ergo peri strantes infestantium armis inhibere. M. Templariorum,seu Equitum militiae Templi ordinem multos annos fama percelebrem floruisse ,'& Ecclesiae egregiam navaste operam, nemo diffiteri potest. Ast, quod maxime dolendum est, Templarii illi Equites progressu temporis immensis opibus aucti, moribusque in deteriora mutatis, eo tandem nequitiae prolapsi sunt, ut sui officii penitus immemores , Occulta cum Saracenis de Turineis faedera & conspirationes contra Christianos inirent, seque omni genere impietatis, & nefandae libidinis flagitiis contaminarent. Inter horrenda erimina, quorum Templarii fuerunt insimulati , haec praecipua habentur et Primo, quod compellerent eos , qui huic Ordini nomen dabant, ut Ieiuni Christum abnegarent, & ter conspuerent Imaginem Crucifixi. Secundo, quod eos cogerent, ut libarent in partibus pudendis oscula. Tertio,quod Magister ordinis , & Praeceptores libertatem illis permitterent aversam & nefariam libidinem impune exercendi. Quarto , quod cranium quoddam deauratum , prolixaque barba adornatum ethnico ritu adorarent. Propter haec execranda scelera jure merito extinctus fuit in Concilio Generali Uiemnensi Templariorum ordo, quippὰ qui ab Ecclesia cum fuisset institutus, & approbatus ut bonum Christi odorem longe lateque distunderet,ut exemia
plum fidelium esset, ut Christiauae sanctitatis for
343쪽
mam ac imaginem conversatione sua exhiberet , & sanctum sibi propositum ossicium magno cum fervore exercens interviret Ecclesiae; ab eo tandem sanctissimo fine prorsus degeneraverat, & generali infamia , ob morum corruptelam de abominanda flagitia, aspersus, non solum Ecclesiae inutilis, sed perniciolus evaserat. D. Cum aliquos Scriptores, praesertim S.-toninum , dc Ioannem Uillani de causa Templariorum di iterentes nudiustertius legerim , sitae , quaeso , ut nonnullas circa hanc Templariorum accusationem tibi proponam dissicultates , quae mihi, ut candide fatear , haud leves esse videntur. Non nego quidem, Templarios horum scelerum,quae mox retulisti, reos fuisse accusatos , sed S. Antoninus xii. Part. Chronici. Titul. xx I. Cap. I. & yoannes Viliani Libro viii. Historia Italice scriptae Cap. xIII. testantur, primos horumce criminum in Templaririos accusatores ac delatores fuiste duos ex eodem Ordine falsos Fratres , erga Ordinis moderatoreS male affectos, ac perditissimos viros, quorum unus erat Prior MontisFalconis in agro Tolosano ,
qui Parisiis a Templi Magistro ob haeresim & pessi
mos vitae mores perpetuo carceri fuerat addictus; Alter appellabatur Nossus,exul Florentinus, qui itidem ob crimina in carcerem a Praetore Parisiensi fuerat conjectus . Hi duo proscripti ac scelethi viri , ut suae libertati consulerent & saluti, praedicta sive vera, sive conficta, Templariorum facinora
detulerunt ac propalarunt. Nemo autem non videt , hanc delationem nullum ad puniendos Templarios , & ad abolendum hunc Ordinem , qui antea de Ecclosia tam bene meritus erat, locum haebere
344쪽
bese debuisse , utpote factam ab iniquis viris , &ergaqwjus ordinis moderatores pessimer affectis , quos proinde ab accusatione & tellimonio serendo jura repellebant. M. Non ab illis duobus dumtaxit ganeoni-hus detecta sunt Templariorum flagitia, ted testium duorum millium depositione probata, nec damnati fuerunt Templarii nisi post factas tum in Gallia a clemente V. Ponti hce Maximo, di a Phia lippo Pulchro Galliarum Rege , tum etiam iii Aragonia, in Anglia , & In Italia per Iudices Eccleti sticos, diligentes inquisitiones , quibus accessit innumerorum reorum,& prscipuorum hujus ordinis Prose fibrum aperta & libera confessio , ut conitatex bene multis Instrumentis sive Aetis Inquisitionum , quae laudat Cl. Petrus Puteanus in Hilioria damnationis Templariorum, quae hic referre &expendere nimis longum esset. Sufficiet obiter Observare , Guillelmum de Parisiis, Fidei per Gallias Quaesitorem Generalem , Ordinis Fratrum Praedi- carorum , ad examen vocasse centum quadraginta Templarios ex Donio Templi Parisiensis, eosque , multis coram testibus integerrimis di probatissimae fidei, super illis facinoribus ordini objectis interrogatos , confessos una voce reos habuisse. Auditi sunt etiam inter caeteros Magnus Templi Magister Iacobus Mola Burgundus , Guido , Delphini Viennensis frater, & Hugo de Peraldo , qui eadem crimina confessi sunt. Quin, de ipse clementis P . Pontificis Maximi Cubicularius, qui ordinis Templariorum Eques erat, horumce criminum sese te- item Oculatum exhibuit , ut observat Mariana
Licro xv. Historiae Hlypanicae Cap. xv. his verbis
345쪽
his ipsius Pontiscis Cubicularius , qui undecimo ala-tιs ianuo ad eum ordinem adiunctus , visa factaque ref eoat. Hi, omnibus addi ciebent publica fama , quae templarioru in facinora ad Pontificis Clemen-tιs V. ex Poitini Pulchri Galliarum Regis aures detulit, necnon decretorium judicium contra Templatios poli maturum S diuturnum examen in Concilio Generali Viennensi latum . Quis enim
credat, ait Cablutius in s ua Notitia Ecclesiastica pag. q9o. contigille , ut tanta & ex tot dissitis
Provinciis convocata Praesulum, Principum, Legatorum , atque in lignium Doctorum multitudo ,
quorum hau i exigua pars etiam sanguine vel assinitate plerisque illius Ordinis militibus conjuncta erat, in tam immane flagitiuin conspiraverit, atque adeo in tanti momenti causa, in qua de potentissimi & saeculari nobilitate illustrissimi ordinis orbe universo propagati non modo abolitione, sed etiam atrocissima damnatione, supplicioque agebatur ἰ Unde merito concludit idem Scriptor, gravi censura dignam esse Trithemii,. aliorumque nonnullorum temeritatem , qui Templarios asserere ausi sunt falsis criminibus lacessitos,circumventos, atque oppreos fuisse . D. Necdum in animum meum inducere possit m, universum Templariorum ordinem participem ac conscium este omnium scelerum, quorum fuit accusatus. Nam primo, adeo horrenda & nefanda sunt scelera, quae huic Ordini obiiciuntur , ut pend incredibile sit, Viros nobilitate illusties, professione Religiosos , & obsequio Ecclesiae mancipatos , deposito omni honoris , pudoris ac Reli
gionis sensu, sese illis flagitiis per totum, qua lave
346쪽
patet, orbem Christianum contaminare potuisse ,
nemine inter illos reclamante,ilentine tam nefanaaru immania crimina execrante aut revelante . Praeterea, quamvis iuridiceὲ auditi & examinati fuerint nonnulli Equites Templariorum ordinis,nunquam tamen Ordo totus fuit in ius vocatus di auditus ἔImmo Consessiones horrendorum criminum ab il- Iis Templariis interrogatis S auditis factas, vel metu , vel tormentis, vel pronusiis fuiste extortas, ex eo maxim8 probari posse videtur,quod summus totius ordinis Magister Iacobus Mola , plurimique alii Templarii, qui Parisiis flammis addicti sunt .
editam ante criminum confessionem revocarunt,
ac se ipsos, Ordinemque , criminum oblectorum puros & insontes palam contestati sunt, mortem que intrepidi pro hujus veritatis defensione aspexerunt & subierunt. M. Cum detestanda illa crimina innumeris depositionibus testium, inquisitionibus ac intem rogationibus ubique locorum a legitimis Iudicibus Ecclesiasticis factis , atque ipsorum reorum conses.sionibus probata, comperta ac explorata fuerint ἔflocci fieri debent omnes conjecturae, quae ad pr bandam Templariorum innocentiam adduci pose sunt. Facta quippd ex Actis, & Authenticis init rumentis, non conjecturis & rationibus probantur . Fuerint licet Templarii Natalium splendore
inclyti, prosessione Religiosi, & Ecclesiae obsequiis dediti; postquam tamen a pio Instituti sui fine turpiter desciverunt, suaeque libidini fraena impune laxarunt , in his sensim sine sensu obscuratum est aurum , mutatus est color optimus. dispersi sunt lapides Sanctuarii , ita ut de illis recte dici possit,4 quod
347쪽
quod de Origene ebat Hierondimus et ubi benὰ,nemo melliti ; ubi mau nemo pejus ; ac verὰ in eos quam drent haec communia Philosophorum Effata : cim ruptio optimi pessima: & ex geuero ri vino sit asportus acetum. od vero in tanta corruptione morum nullus in Templariorum ordine reclamaverit, nullus de his immanibus flagitiis apud Ecclesiam conquestus fuerit, id certe mirum tibi videri haud debet,cum ejusdem silentii suppetat exemptu,quod nostris temporibus contigit,in spuriis Mytticis,flsa chaelis de Molinos Discipulis , qui licet in sua Secta nefandas veterum Gnosticorum impudicitias omisnes ad unuria aemularentur, nullus tamen inter illos per non leve temporis spatium de his foeditatibus di abominationibus apud Ecclesiam conquestus est, sed potius singuli data opera altissimo sibi imis posito silentio sollicite studuerunt, ut non prodi rent in publicum , sive quia suis commodis, '& illiincitis voluptatibus affatim indulgere volebant, sive quia verebantur , ne suae Sectae monstra libidinum prodentes, suae famae iacturam facerent, & in se
concitarent odium aliorum, quos eadem opera
diffamassent. Eamdem silentii Templariorum i itanta ordinis fiat morum corruptione causam fuisse facile crediderim. Verum quidem est, plurimos Templarios, & in primis 'aeobum Mola, summum ordinis Magistrum, paulo antequam vivi Parisiis comburerentur, revocasse, quam prius ediderant, scelerum sonsessionem , eumdemque ordinis gistrum, cum ad supplicium raperetur, haec verba Τalam fecisse, quae ex probais fidei Authoribus rofert Mariana libro xv. de 'bus Hispania capite de-
348쪽
dacio lacus esse non debet, vera esse nego , ac per omnia numina jura , . qua da, Templariorum impietate criminibusque o ante jactata , nunc recitata suau. ordo enim illa sanctus , justus ac orthodoxus est . Ego tamen extremo supplicio dignus , qui Pontifice , Rra que hortantibus , flagitia impia Iceleraque mentitus sum in Ordinem meum de 'ligione Coriniana optimὰ meritum: Quod utinam, is utinam factum non esseti sed quod unum superest, meis delictis , si veniat locus est , Q fici postulo , ultrique graviores etiam poenas depo-βο σc. Id ita contigisse , sicut narrat Mariana, non inficias eo, contendo tamen , ex ea praecedentis scelerum confessionis revocatione,qua jacobus M la Summus orditas Magister, plurimique Templarii, antequam ignis supplicium perferrent, publica declararunt, se ipsos Mordinem criminum objectorum puros & mlantes esse , inferri non debere confessiones criminum a Templariis factas , metu poenarum elicitas ad extortas fuisse . Nam primo, etsi Magister ordinis , & alii nonnulli Templarii prius editam scelerum consessionem revocaverint , nihilosecius multo plures Templarii in priori co fessione semper sibi constantes perseverarunt. Secundo , ipsa rei gestae series , ipsa Inquisitionum Acta ex Regio Chartulario deprompta, nec non clementis V. Pontificis Maximi Diplomata aperte demonstrant maximam Templariorum partem sponte ac libere horrenda flagitia confessam fuisse, eorumque infamem notam universo ordini inussisse . Tertio, extant de vetera & recentia exempla haereticorum , & sceleratorum virorum, qui extrema lapplicia subire maluerun quam suos errores vel scelera fateri, quale. fuerunt Priscillianistae,
349쪽
quorum vulgare ac tritum erat effatum: , per-jura , secretum prodere noli, ut nihil in praesentia dicam de Circumcellionibus , de Ioanne Hus, Hiero-vmo Pragensi, de aliis Haereticis, qui ab Ecclesiae convicti, & solemni judicio damnati, nunquam
suos errores ejurare voluerunt , & mortem irret
reis oculis aspexerunt, atque impavidis animis op-Petierunt, quorum tamen in perserendo ignis supplicio constantia seu pervicacia illos insontes fuisse minimd probat, sicut in consesso est apud omnes Catholicos . Nihil ergo ex hac praecedentis scelerum confessionis revocatione facta a Magistro ordinis, & aliis Templariis ; nihil etiam ex ipsorum in perserendo 'ignis supplicio constantia, seu potius pervicacia , extundi potest ad vindicandum a hunc Templariorum Ordinem a scelerum infamia, qua suit aspersus, ac demum in Concilio Generali Uiennensi omnino extinctus. Obiter tamen advertere debes, hunc Templariorum ordinem non fuisse in Concilio Generali Viennensi ac mente damnatum & abolitum ex rigore juris, seu per modu sententiet definitivae, quam summus Pontifex ferre non potuit, quia totus ordo Tem plariorum in jus vocatus & auditus non fuerat . Hi siquidem, qui hujus ordinis defensionem susceperant Parisiis coram Apostolicis Commisiariis,pr curatione legitima non erant instructi; & se Procuratores instituere non posse absque praesentia reconsensu Magistri ordinis responderunt, ut con . stat ex Actis publica Notariorum manu exceptis , & relatis a Petro Puteamo in sua Historia Templariorum. Verum, quamvis V. hunc Templariorum ordinem .un ex rigore juris, seu per
350쪽
modum sententiae desinitivae , non damnaverit, illum tamen tot turpitudinum maculis infamem proscripsit , abolevit, & suppressit de plenitudine Potestatis, de per viam provisionis seu Ordinationis Apostolicae , ut videre est in damnationis sententia a clemente V. sacro Viennensi approbante Concilio lata , quae incipit his verbis: Ad providam , ubi haec legunturr Ordinis , . seu Templari rum ) statum , habitum , atque nomen, non sine cor dis amaritudine dolore, sacro approbante Concilio et mn per modum dissinitiva sententia ; eam eam super hoc secundiim inquisitiones Processus , super his habitos , ferre non possemus de juret sed per viam Provisonis , seu Ordinationis Apostolicae, irrefragabili est' perpetu. valitura sustulimus sanctione , ipsum prob bitioni perpetua supponentes oeci ex quibus verbis liquet, Templariorum ordinem justa de causa damnatum &.abrogatum esse, licet in jus vocatus di auditus non fuerit. D. Circa Abolitionem ordinis Tenapiariorum factam in Concilio Generali Viennensi haeret adhuc animo scrupulus, quem mihi eximas velim. Legi in Scriptoribus superios a me laudatis , videlicet in Ioanne Villani, de Sancto Antonino, abolitionem Templariorum prosectam esse ex avaritia Philippi Pulchri Galliarum Regis ad eorum bona
inhiantis . Sic enim scribit S. Antoninus III. Parta Chronicorum Titul.xxI. Cap. I. Parag. III. Creditur
tamen magis inductus Philippus Pulcher ad extorquendam pecuniam ab illis , seu Templariis, O bona
eorum, se ex odio concepto contra Magistrum Mansionis , quam ex zelo justitia. Quibus verbis aperte in