Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ECCLESIASTICA. 32 I

lumniatores &c. Spondanus ad annum MCCXXII. r

fert post Matthaeum es monasteriensem, paucis die-hus ante istud Conciliues Oxoniense comprehensum fuisse quemdam impostorem , qui suo lateri , Pedibus ac manibus quinque vulnera crucifixionis Dominicae ad seducendum populum impresserat et atque in eodem Concilio Oxoniensi simul cum eo alium nebulonem Hermaphroditum , ejus erroris fautorem, oblatum; utrumque sceleris convictum, S publice consessum,judicio Ecclesiae punitum elis. Edidit istud Concilium Oxoniense ad sanciendam Disciplinam Ecclesiasticam quadraginta novem Capitula, quae extant apud velmanuum tom. a. u-εil. Britannia, & inserta sunt tomo x I. Conciliorum Part. I. pag. 27 I. AIterum Concilium Londinense Otto Cardinalis ,& Sedis Apostolicae per Angliam Legatus,anno MCCxxxv I. congregavit, in quo sancita est Disciplina Ecclesiastica uno & triginta Decretis de Ecclesiarum dedicatione; de digna Sacramentorum ministratione; de sectorum residentia , de Bene sitiorum pluralitate Sacris Canonibus prohibita; de clericorum continentia; de Monastica Disciplina; de Episcoporum Uciis es e. Extant hujus Synodi Londitientis Acta & Decreta apud Marthaeum Parisium in Historia AngIicana ad annum MCCxxxvI. apud

βpelmannum tomo a. coacti. Britannia,Sc exinde i serta sunt tomo x I. Conciliorum pari. I. pag. 33

Sonifacias Cantuariensis Archiepiscopus anno millesimo ducentesimo sexagesimo primo Concilium Provinciale habuit Lambelba in Anglia, in quo de jurisdictione, libertate & immunitate Eccletiastica actum est,& in earum violatores ac perturbatores lata fuit excomnimicationis sententia . Plures ea Tom . X ue

332쪽

de re in hoc Lambe thensi Concilio editae Constitutiones extant tomo a. concit. Britannia, & tom.x I. Conciliorum par. I. pag. 8o3. Ottobonus,S. Hadriani Diaconus cardinalis , an. MCCLxvIII. a Clemente

Pontifice Maximo mistus Legatus Apostolicus ad reformandas Regnorum Angliae, Scotiae, atque Hiberniae Ecclesias, instaurandamque in eis Sacrorum Rituum , morumque sanctiorum institutionem , Concilium Nationale Episcoporum totius Britanniae, Hiberniaeque Insularum, Londini, quae primatia est Angliae civitas, convocavit; in quo Sanctissimae Constitutiones conditae sunt de Sacramentorum administratione gratis facienda ; de Consecratione Ecclesiarum infra annum ab earum constructione gratis itidem ab Episcopo exbibenda ; de Clericorum habitu , tonsura P continentia; de Matrimoniis ; de fructu Eccuparum vacantium; de regressu ad Beneficia ; de pluralitate Beneficiorum ; de residentia Episcoporum ; de Monastica Disciplina, & de aliis id genus tam Virorum Ecclesiasticorum, quam Monachorum resormationem morum spectantibus , quae Capitulis quinquaginta quatuor continentur , & ab Anglis , Scotis, Hibernis ac malliae populis religiose fuere observata usque ad illorum a Romana Ecclesita sub Henrico Rege VIII. defectionem . Denique goannes de Pec.m Archiepiscopus Cantuariensis, Λngliae Primas , Concilium Provinciale Lambetha anno MCCLxxxI. cum suis SusTaganeis celebravit, in

quo Ouonis, & Ottoboni Cardinalium,& Sedis Apostolicae quondam in Anglia Legatorum, Constituriones iueiunt confirmatae, & viginti septem Disciplinat Ecclesiasticae constituta sunt Capitula, videlicet de Iacrmento Aucharisia; de Annalibus oe . ni'

333쪽

ECCLESIASTICA. 3 23

niversariis celebrandis ; de Baptismo σ ejus esse tu

de Sacramento Confirmationis; de Sacris Ordinationi-btia; de Confessione O Absolutione; de informatione Iimplicium , sive de catechizandis rudibus; de hospitalitate exhibenda , praecipuὸ Concionatoribus; de falsis procurationibus ς de clandestinis inquisitionibus rejiciendis; de Canoni cis fluuiaribus ordinis S. Augustini; de Professione tacita Monachorum, O Monialium, quae incurritur post annum probationis expletum ς demiis Presbterorum, quos is parentum Beneficiis omniano arceri debere jubetur , ne contra justitiam in haereditate Crucifixi locus pateat Decelsioni; de Clericis

plura Beneficia , qua curam habent annexam anima

rum, possidentibus, quibus praecipitur, ut ea libere in absolute infra sex menses in Episcoporum suoνum manibus resignent, unico dumtaxat servato σe. Haec ubginti septe in pro restauratione Disciplinae Ecclesi,sticae in Concilio Lambethensi condita Capitula extant apud velmannum tom. a. Conciti Britannia , &inserta sunt tom.x I. Conciliorum pari. I. pag. I I 6.

Plura non addam de Conciliis Provincialibus, quae Saeculo XIII. in Anglia fuerunt celebrata,ex quibus facili negotio intelligere potes , quanta fuerit his temporibus Anglicanorum Praesuluin in vindica cla jurisdictione Ecclesiastica constantia , in restauranda Disciplina vigilantia, in conservando avitae fidei deposito sollicitudo. Quae tamen omnia a S pientissimis illis Praesulibus ollin ad defensionem Ecclesiae Catholicae constituta , nunc, proh dolori . in Anglia penitus eversa ac profligata jacent,& Catholicis, qui in Regno Angliae,variis haeresibus miserum in modum funestato,ingemiscunt, hoc uirum tantum superest solatium, re ut hujus no-X a minis

334쪽

minis tertius, verus ac legitimus illorum Rex , tot Catholicorum Regum nepos , haeresque non degener, quem incredibili gaudio paucis abhinc mensi-hus excepit, & aliquandiu Roma possidere meruit, fidem Catholicam pristinum in gradum in Regno Angliae restituat, damna per Henricum Um. Eccle-sae Romanae importata magno cum foenore resarciat, ac tandem illud, quod omnes Fideles ardentihus votis hactenus optaverunt, aliquando summo Numinis beneficio perficiat, ut videlicet fides Anglia laetis auspiciis lucem aspiciat, & luctuosa illa, quae Religioni tanto sanguine steterunt, jurgia di bella feliciter extincta, gratuletur Ecclesia . D. His omnibus Conciliis Provincialibus , quae hactenus percensuisti, si ea adjunxeris quae in Germania & Italia habita sunt , integram omnium Conciliorum Provincialium , quae in toto Urbi Christiano ad sanciendam Ecclesiae Disciplinam Saeculo decimo tertio fuerunt coacta, seriem ha-hebo a M. Conradus Cardinalis Portuensis & S. Ru-MDe Episcopus, Sedis Apostolicae in Germania Legatus,COnCilium Provinciale anno MCCxxx.in Germania, loco tamen incerto, celebravit, in quo quatuordecim Ecclesiasticae Disciplinae condita sunt Capitula de Continentia clericorum, de poenis instigendis clericis concubinariis ; de Simoniacis; de Vicariis perpetuis, qui Parochialibus Ecelsis eum portione congrua princi debent; de his , qui Sanctimonialium pudicitia insidiantur oec. Haec quatuordecim Concilii Germanici Capitula Binii S Cossurtii Notis illustrata extant tomo x I. Concilior. Par. I.pag. 293. Concilium coloniense anno millesimo ducente simo

335쪽

ECCLESIASTICA. 32y

mo sexagesimo conradus Archiepiscopus Colonie sis convocavit, in quo de reformatione Cleri, vis delicet contra Clericos concubinarios, negotiato res, illiteratos, & Simoniacos , condita sunt Capiatula XIV. quae habentur tomo x I. Conciliorum P r. I. pag.78s. Praeter haec quatuordecim de reformatione Cleri Capitula , alia viginti octo de reformatione Monachorum Benedicti norum in e dem Concilio Coloniensi statuta sunt, eaque recensentur tom. x I. Conciliorum pag. 792. Guido,S.Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis, Sedis Ap stolicae in SaltEburgensi Provincia & Dioecesi Pragensi Legatus, Concilium Viennae in Austria indixit anno millesimo ducentesimo sexagesimo septimo, in quo undeviginti Capitula sancita sunt de vita honestate ciericorum; de puniendis Clericis concubianariis; de excommunicandis his , qui bona Ecclesiarum occupant ac detinent, aut clericis vim inferunt;de pluribus Beneficiis,quibus annexa est cura animarum,qus d clericis, absque Sedis Apostolicie dispensainone, reti neri probibentur, de persolvendis Decimis ; de ferenda excommunicatione in usurarios tam clericos , qud a

Laicos ς de Curatis , qui ad residentiam , subtractione fructuum, ab Episcopis compelli debent; de Abbatibui , quibus inhibetur, ne Calices .el patenas seu facras .e les benedicere vel consecrare , aut munia Episcopalia obire praesumant, nisi a Sede Apostolica speriale obtinuerint privilegium ς denique de Iudaeis coercendi ,& de aliis rebus ad reformandam Ecclesiae Disciplinam necessariis multa decernuntur in his undeviginti Concilii Uiennensis Capitulis, quae extant tomo XI. Conciliorum pari. i. pag.838. Fridericus

Saltaburgensis Archiepiscopus, & Sedis Λpostolic

336쪽

Legatus, Concilium Provinciale in sua Metropoli pro recipiendis Decretis Cocilii Oecumenici Lugdunentis II. anno millesimo ducentesimo septuagesimo quarto congregavit, in quo viginti quatuor edita sunt Decreta de Pro vincialibus ordinis B nedicti Capitulis,quae singulis annis ab Abbatibus cogi debere pracipitur, quia eorum neglecta celebratione obser Pantia segularis fuerat collapsa ; de obedientia delictis Monachorum, quae illic puniri jubentur, tibi commissa funt; de Beneficiorum pluralitate Sacris scanonibus vetita; de residentia in Beneficiis, quibus cura animarum annexa est ; de Vicariorum in Ecclesiis cum portione congrua institutione ς de poena, cui subjacere debent Clerici non Viatores, qui in Sacris Ordinibus constituti tabernam ingrediuntur, aut ad aleas vel taxillos ludunt; de vagis Scholaribus , quibus aliquid erogari prohibetur; de ludis, quos vulgus vocabat Episcopatum puerorum, in Ecclesiis, d personis Ecclesiasticis fieri prohibitis, de celebrandis diebus festis Eanctorum Saltaburgensis Ecclesiae Patronorum Ru- perti, Virgilii & Augustini; de Ecclesiarum Advocaritis, qui admonentur , ut ab indebitis vexationibus Ec- lclesiarum, bonis ipsarum abstineant, debitisque juribus sint contenti. Haec & alia hujusmodi Discipli- , nam tam Ecclesiasticam , quam Monasticam spectantia decernuntur in his viginti quatuor Concilii Sali 1burgensis in Bavaria Capitulis, quae habentur ΤOmo xl. Conciliorum Part. I. pag. 998. S ridus Coloniensis Archiepiscopus , anno millesimo a Centesimo octuagesimo Provinciale Concilium in sua Metropoli habuit, in quo de vita , honestati S Osscio Clericorum ; de Sacramentorum administratione; de Clericis concubinariis; de Mona

337쪽

chorum & Monialium disciplina, & de aliis rebus Ecelesiasticis condita sunt duodeviginti Capitula .

Paulopost celebrationem istius Concilii Coloniensis, idericus supra laudatus, Archiepiscopus Saltaburgensis, & Sedis Apostolicae Legatus,aliud Concilium in sua Metropoli anno MCCLxxxI. congrega vit, i a quo Canones octodecim condidit contra Ecclesiarum alienationes, Beneficiorum curam animarum annexam habentium pluralitatem, immodicos V sitatorum sumptus ; contra Patronos oe diudices, qui bona morientium Clericoru m invadunt; contra Cler eos, qui de manibus Laicorum Ecclesias recipiunt, contra falsarios , contra eos qui violentas manus Clericis

inferunt ; de Monastica Disciplina O e. Extant illius Concilii Salizburgensis octodecim de Disciplinae

Ecclesiastica Canones Tomo xI. Conciliorum Part. I. pag. II I. Ioannes Tusculanus Episcopus , Sedis Apostolicae in Germania Legatus, Nationa Ie Concilium Herbipoli in Franconia anno millesimo ducentesimo octogesi mo septimo celebravit, in quo multa decernuntur de vita & honestate Clericorum , quibus vestes immodestae, tabernarum aditus, ludi taxillorum , frequentationes , ludi, & colloquia cum Monialibus, hastiludia, &torneamenta, gravium interminatione poenarum prohibentur, & Clerici, qui Concubinas retinent,

Beneficiis ipso facto privati de nunciantur . De his& aliis rebus pro bono Ecclesiae regimine quadraginta duo Capitula in isto Concilio Herbipotensistatuta sunt , quae extant Tomo xI. Conciliorum Part. ΙΙ. pag. I 3I9. denique , praetermittere non

338쪽

nus Episcopus, in Hungaria, Polonia, Dalmatia, Croatia, Rama, Servia, Lodomeria, Gallicia , Cumania, Sed is Λpostolicae Legatus . in Castro

Budensi, vesprimiensis Dioecesis , anno millesimo ducentesimo septuagesimo nono celebravit,in quo LxIx. Canones conditi sunt de Disciplina Ecclesi stica, praesertim de habitu , vita, & honestate Praelatorum , omniumque Clericorum; de Episcopis ex Religiosis Ordinibus assumptis, vel deinceps assumendis , quibus praecipitur, ut sui Ordi- inis habitum deserant, alioqui Ecclesiae ingressu &Pontificalium executione prohibeantur et de Divino officio cum diurno, tum nocturno, quod diastincte de devote a Sacerdotibus recitari iubetur ;de Ecclesiastica jurisdictio ite; de publicis Concubinariis , qui ab Eccletiae ingressu arceri debent ,

nec non etiam illi, qui domos suas vel possessiones publicis meretricibus , adulteris, incestuosis , aut aliis infamibus personis locant, vendunt, vel donant. De his, & aliis non minoris momenti Ecclesiae negotiis extant hujus Concilii Budensis Canones sexaginta novem TomoxI. Conciliorum Part. I. pag. IOT 3.

Quod spectat Concilia Nationalia, seu Pro

vincialia, quae Saeculo decimo tertio ad sancte dam Ecclesiae Disciplinam in Italia fuerunt cel brata, cum pauca sint, his levi digito defungemur. Bonifacias Archiepiscopus Ravennas anno millesimo ducentesimo octogesimo sexto Concilium in sua Metropoli celebravit, in quo novem ad restaurandam Ecclesiae Disciplinam condita sunt Decreta de joculuioribus O histrionibus non recipiendis; de Indulgentiis, quas Episcopis , Abbatibus , Archidiaconis,

339쪽

eoηis , Praepositis , O' aliis, qui alunt aut vestiunt Pauperes, concedit praedicta Synodus Ravennaten sis ; De Decimis , et de excommunieatione in illos ferenda, qui eas persolvere contemnunt ; de Casibus, qui Arcbiepiscopo in Ravennate Provincia reservanis tur; de abrogandis oe penitus abolendis Statutis, qualibertuti consuetudini Ecclesia sunt contraria, ocde aliis rebus Ecclesiasticis, quae legi possunt tria novella hujus Concilii Ravennatensis Decretis insertis Tomo x I. Conciliorum Part. II. pag. I 238. Otto Archiepi icopus Mediolanensis duo in sua Metropoli celebravit Concilia , quorum primum habitum est anno MCCL xxxv II. &ineo decem pro Disciplina Ecclesiastica statuta sunt Capitula , quae

summatim recenset noster Baovius ad anuumo MCCLxxxv II. de habentur Tomoxi. Conciliorum Part. II. pag. I 33 I. Alterum Concilium

Mediolanense convocavit idem Otto, Archiepiscopus Mediolanentis, anno millesimo ducentesimo nonagesimo primo , in quo post multa ad restaurandam Ecclesiae Disciplinam constituta , suppetiae ad Terram Sanctam recuperandam decretae tune, ut videre est apud mox laudarum Baovium ad annum MCCxCI. Num.xI. Sed de Conciliis tam Generalibus , quam Nationalibus , quae Saeculo AIII. variis in locis habita sueruntJatis hactenus dictum sit. Nec enim in hoc amplissimo tractando argu mento diutius versari positimus,cum nobis in hocce Colloquio adhue disserendum incumbat d Conciliis cum Oecumenicis , tum Nationalibu seu Provincialibus, quae Saeculo decimo quarLO cst lebravit Ecclesia.

340쪽

33o HISTORIA

D. Fueruntne decimo quarto Ecclesiae saeculo celebrata plura Concilia Generalia tM. Unicum dumtaxat Saeculo decimo quarto celebratum est Concilium Generaue,Viennense videlicet in Galliis , quod inter Concilia Oecumenica decimum quintum censetur , fuitque indiactum anno MCcCvI I. a clemente V. Pontifice Maximo ob quatuor potissimum causas r primo,ob causam Templariorum, quorum ordo, antehac Saninctissimus , publica tum temporis gravissimorum. criminum infamia laborabat. Secundo, ob causam Fidei variis erroribus lacessitae; Fratricelli nimirum , Dulcinissa , Beguardi oe Beguime , quibus omnibus , ut in superiori Colloquio ostendimus , praeiverat Frater Petrus Ioannes Olivi ex ordine sMinorum,varios errores sparserunt, ad quos compescendos praesentillii mo remedio opus erat. Tertio , ob subsidium Terrae Sanctae. Quarto denique, ob restaurationem collapsae Ecclesiasticae Disciplinae ; quae, ut facilius in integrum rellitui pollet, Archiepiscopis & Episcopis singulis iussit Summus Pontifex Clemens ut per se vel per alios viros prudentes , Deum timentes, & habentes prae oculis, omnia, quae correctionis & reformationis limam exposcerent, subtiliter inquirerent, fideliter conscriberent, & ad Concilii notitiam perferrent. Huic Summi Pontificis praecepto prae caeteris aliis morem gessit, illudque executus est Guillelmus Durandus Mimatensis Episcopus , doctrina & pietate conspicuus, qui egregium edidit TractatunI ii scriptum: De modo Generalis Concilii celebrandi. Haequatuor causae convocandi Concilium Generale Viennense, reseruntur in Constitutiovibus, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION