Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

eeeipi debent; de confraternitatibus, quarum abusus rescinduntur Extant istius Concilii Burdegalensis triginta de Disciplina Ecclesiastica Capita tom.xI . Concit. pari. I. pag. 73o. Idem Gerardus de Male mort Archiepiscopus Burdegalensis aliud Concilium anno MCCLvIII. saei in Dioecesi Pictaviein habuit, in quo Decem Capstulis sancita est Ecclesiae Disciplina, quae extant tom. x I. Concit. pari. I.

pag.77 . Iacobus Narbonensis Archiepiscopus e

dem anivi MCCLvI II. Concilium apud Montem-

pessulanum coegit, in quo octo promulgata sunt i' rem Disciplinae Ecelesiasticae Decreta, quorum pri

mum rerum Ecclesiasticarum invasores, jurium E clesiasticorum usurpatores, libertatum, immunita tum,& personarum Ecclesiasticarum violatores ex σcommunicatione ferit. Exrent hac octo circa Disciplinam Ecclesiae Decreta tomo xI.Concit. par. I. Pag.778.Florentinus Arelatensis Archipraesul Concilium cum suis Suffraganeis habuit anno MCCLX. iri

quo septemdecim editi sunt Canones, in quorum Primo damnantur Phantastici, Ioachimi Abbatis Sectatores, seu qui ejus nomine perniciosa sua dogmata tuebantur. In aliis Canonibus multa statuuntur circa Disciplinam Ecclesiasticam, videlicet d baptizandis parvulis in necestate; de Confirmationis Sacramen to, nonnisi jejunis jejunis adminifrando; de landestinis Matrimoniis, qua sub poena excom municationis prohibentur; de Uicariis perpetuis. , qη in Parachialibus Ecclesiis residere debentis Haben tur septemdecim illi Canones Concilii Arelatensistomo x I. Coucit. Part. a. pag .a 339. Petrus Burde . galensis Archiepiscopus eodem anno MCCLx. Provinciae .suae Concilium apud Copriniacum , seu Gam-

322쪽

piniacum celebravit, in quo undeviginti pro Disciplina Ecclesiastica praescripta sunt Capitula de V

giliis in Ecclesiis vel Cameteriis, propter multos inde emergent s abusus , non faciendis ; de commendis in collationibus vacantium Ecclesiarum , quae ad unum Archiepisiopum, vel visiopum pertinere debeat; deIMre patronatus, de deeimis, de sepulturis, de modestia clericorum in vestibus servanda; de congrua portione Vicariis Ecclesiarum O capellanis seu curatis ass-gnanda σc. Extant undeviginti illa Disciplinae Ecclesiasticae Capitula tom.xI.Concit. par. I.pag.799 Idem Petrus Burdegalensis Archiepiscopus alterum, Concilium Copriniacense anno MCCLx II. coegit,

an quo septem Capitulis Disciplinae Ecclesiasticae fuit provisum . In primo, loca, in quibus res , Vel periona: Ecclesiasticae detinentur, subjiciuntur Imeter licto. In aliis Capitulis agitur de iis, quipediunt aurisdictionem Ecclesiasticam; de compellendis excommunicatis, ut Ecclesiae pareant, & satisfaciant , atque sub poena excommunicationiSProhibetur Parochianis , ne tempore Interdicti generalis ad Ecclesias , durante Interdicto, acce dant . Habentur septem illa Disciplinae Ecclesia- sicae Capitula tomo xa. Conciliorum parte I. Pa gina 8ar. Vincentius Turonensis Λrchiepiscopus

anno MCCLxIv. Nannetense convocavit Concilium , ,

in quo novem Decreta edita sunt, in quibus prohibetur, ne Pralati, vel Patroni se obligent ad collati nem velpraesentationem Beneficii vacantis ς ne Clerici sint venatores; ne Beneficia plura possideant. Beneficiariis imperatur residentia; σ quemcumque laicum, qui bona clericorum occupaverit ae detinebit, Censuris

per ordinarios ad restituendum compellendum o Hyesta -

323쪽

ruitur Oe. Extant haec novem Disciplinae Ecclesi sticae Capitula tom. x I. Concit. pari. I. pag. 826. Uinrentius de Pilenis Archiepiscopus TuronensiτConcilium Gonteriense seu apud castrum Gonterii habuit anno MCCLxv I II. in quo octo praefixa sunt Ecclesiastica: Disciplinae Capita eontra bonorum Ecelesiasticorum invasores, qui excommunicantur, contra impedientes jurisdictionem Ecclesiasticam , qui eidems poena subjiciuntur; eontra excommunica tos, qui per annum vel amplius, excommunicationem fustinent, nec absolutionem petunt,quibus Ecclesiasticam Sepulturam, denegari debere statuitur σe. Reseruntur haec octo Disciplinae Ecclesiasticae Capita tomox I. Concit. pari. I. pag.9o9. Duo Concilia Nationalia anno sequenti MCcLx Ix. videlicdt Andegavense, & Senonense fuerunt celebrata. Primum, seu Andeg venis , duo Statuta edidit de non prohibendis donationibus , eleemo dinis , σ legatis Ecelsis aliisve piis locis faetendis: O de Clericis Beneficiatis , vel in

Sacris Ordinibus constitutis , quibus inbibetur , ne co ram Saecularibus Iudicibus causas dicant: Alterum Concilium, seu Senonense , sex constituit Decretaeontra Clericos concubinarios , contra usurarios , qgos

sepultura Christiana privari jubet, si in peccato decesserint; contra eos , qui Clericos trabunt ad Sacularia Iudicia, eontra Privilegiorum abusus. Renovat etiam istud Concilium Senonense Canonem Omnis utri que sexus, eumque praecipit observari. Haec Decreta Conciliorum Andegavensis & Senonensis in serta sunt tomo x I. Concit. pari. I. pag.9II.& 9iza Sequuntur alia duo Concilia Nationalia, seu Com-Pediense, & Aventonense, quae anno MCCLxx. habita suerunt. Concilii Compendicusis, quod γρaηηφε

324쪽

de tauriens Remensis Archiepiscopus convocavit, extant Constitutiones aliquot de iis, qui occupanstem detinent bona Eeelesiastica , excommunieandis tOmO XI. Concit. pari. I.pag.9I7. Concilii vero Avenionensis Capitula octo de Ecclesiae Disciplina , via delicet de alienationibus bonorum Ecclesiasticorum re- ωocandis; de legata pecunia ad arbitrium Executorum in causas pias dividenda; de Clerico , qui Epistopum , Prapositum, Oc. graviter merit oec. Habentur immo XI. Concit. pari. I. pag.92o. Ioannes de Montem Drelis Archiepiscopus Turonensis Concilium Redonense in Britannia Minori anno MCCLxxIII. habuit, in quo septem Statuta edita sunt contra eos, Pi manus violentas vi copo, Abbati , .el Abbatisse intulerint,aut Virum Ecclesiasticum occiderint,vel mutilaverint , quos anathema te ferit Concilium ς contra bonorum Ecclesiasticorum invasores , qui etiam ipso facto excommunieari denuntiantur. Praeterea, Clericis praecipitur hospitalitas,quia quidquid habent Clerici, pauperum est, ear domus eorum debent esse commgnes inquiunt Patres istius Concilii Redonensis, cujuη Statuta septem de Disciplina Ecclesiastica habentur romo XI. Concit. pari. I. pag. 933. Bertrandus da Sancto Martino Arelatensis Archiepiscopus Conci. lium Provinciale circa annum MCCLxxv. in sua Me. tropoli convocavit, in quo duo supra viginti co dita sunt Decreta , quorum quatuor priora desidem rantur; reliqua vero, quae agunt de censuris obser. vandis ; de Calicibus non vendendis aut pignorandis lde casibus Episcopo, vel Papa reservatis ; de usurariis adulteris publicis, qui diebus Dominicis o Festivis excommunicari debent, de confessione annua proprio Sacerdoti facienda, de Confessione infirmorum oec. Ex-

325쪽

tant tomo x I. Concit. parta a. in Appendice pagi . na a 368. Duo anno sequenti, seu MCCLxxvI. habita sunt Concilia Salmuriense de Bituricense . In Concilio Salmuriensi quatuordecim Canonibus Disciplinae Ecclesiasticae consultum est . Beneficiorum curam animarum annexam habentium pluralitas Cle. ricis Canone III. prohibita est . De vita de honeis 'state Clericorum ac Monachorum, agitur in aliis Canonibus, qui referuntur tom. XI. Concit. Par. I. pag. Io I I. In Concilio Bituricensi, quod Simon Tituli Socta Caellia Cardinalis celebravit, Decreta sexdecim pro restauratione Disciplinae, & defensione IurisdiAionis, immunitatis, & libertatis Ecclesiasticae condita sunt, quae extant tom.x I. COncit. Par. I. pag. IOIT. Ioannes Turonensis Archiepiscopus cum suis Suffraganeis Concilium habuit Lan-

rsi quod est oppidum iu Turonibus anno

MCCLxxv I. in quo sexdecim Canones editi sunt. quibus statutum est, ne Matrimonia clandestina con . trabantur; ne Presbditeri filios suos in Sacris Ordinibus genitos secum retineant, vel ipsis aut concubinis

aliquid legent; ne Monachi vel Moniales plures in M, nasteriis recipiantur; quam ex ipsorum facultatibus su- sentari plint este. Sexdecim istius Concilii Langensiensis Canones extant tomox I. COncit. Par. I. pag. Io38. Guillelmus de Flavaearia Rotomagensis Archiepilcopus anno MCCLxxIx.Concilium Provinciale apud Pontem Audemari celebravit,in quo Decretorum Concilii Bituricensis contra jurisdictionis, immunitatis, & libertatis Ecelesiasticae. pertur-hatores imperatur executio, de nonnulla alia Disciplinam tam Ecclesiasticam, quam Monasticam spectantia statuuntur in XXIV. Capitulis, quae extant

326쪽

lom. I. Concit. pari. I. pag. Io q. Eodem anno MCCLxxIX. Bernardus Arelatensis Archiepiscopus ,

Avenione Provinciale Concilium habuit, in quo praecedentium Conciliorum Canones contra libertatis & jurisdictionis Ecclesiasticae perturbatores fuerunt renovati ac confirmati; prohibetur etiam Clericis, ne mercaturam exerceant, causas dicant, aut Magistratus gerant; Religiosis vero, vel Saecularibus exemptis inhibetur, ne excommunicatos publice, vel nominatim interdictos, seu usurarios manifestos, ad Sacramenta, vel Ecclesiasticam sepulturam admittant &c. Hujus Concilii Aveni

nensis Capitula XV. de Eccle hastiea Disciplina habentur tom.XI. Concit. pari. I. pag. Io o. Alterum Concilium Λvenionense anno MCCLxxxIr. indictum' est a Bertrando Almarico Arelatensi Λrchiepiscopo, in quo XI. Canones editi sunt contra omnes usur rior, qui ipse facto excommunicati denunciantur; agitur quoque de non permittendis sine consilio assenses Episcopi alienationibus bonorum, O jurium Ecclesiarum; de institaendis Procuratoribus ad defensionem clericorum Beneficiatorum, qui ab improbis litigatoribus coram diversis Iudicibus fatigabantur laboribus expensis; de Ecclesiarum Parochialium frequentatione Dominicis em solemnibus diebus; de Ecclesiastica jurisdictione σe. Extant XI. Canones illius Concilii Aventonensis tomo x I. Concit. par z. I. pag. LITq. Ioannes Turonensis Archiepiscopus ann. MCCLXXIX. Andegavis celebravit Concilium, in quo V. Can nes jura S libertates Ecclesiasticorum uniceia spectantes editi sunt, & habentur tomo x I. Concit.

parr. I. pag. IOI'. idem Ioannes Turonensis Archiepiscopus *mio Coucilium in sua Metro-

327쪽

poli habuit, in quo decem condidit Canones contra

Vexatores ς contra eos, qui ad rixas, vel ad lues ine tant, in quos decernitur excommunicatio; contra fures librorum o ornamentorum Ecclesiasticorum . contrι

usurarios, in Ecclesiasticae jurisdictionis ae libertatis oppressores, qui excommunicati denunciantur ; contra eos, qui Uiros Ecelesiasticos, aut Ecclesiarum Ministros impediunt, ne decimas ad ipsos aut ad Ecclesias pertinentes colligant, aut percipiant . Praecipitur etiam in eodem Concilio Turonensi, ut Processiones secundam piam consuetudinem fiant Dominicis, ae sestitis diebus, in diserim prohibetur curteis ae Religiosis , ne tabernas strentent Oe. Prostant Canones X. hujus Concilii Turonensis tomo x I. Concit. par. I. Pag. II 83. Sinron de Belloheo Bituricensis Archiepiscopus cum suis Suffraganeis Concilium in sua Metropoli anno MCcLxxxvI. habuit, in quo triginta quinque de Disciplina Ecclesiastica promulgata sunt Capitula eontra Matrimonia clandestina , eontra clericos, qui concubinas seu meretriculas in domibus habent, aut filios illegitimos alunt; contra impedien eiurisdictionem Ecclesiasticam , contra usurarios pubi cos, contra transgressores canonis, Omnis utriusque s xus, de Confessione singulis annis proprio Sacerdoti facienda . Plura etiam de Monaitica Disciplina statuta sunt in hoc Concilio Bituricensi, cujus Capi tuta XXXV. extant tomo x I. Concit. par. a. pagi na Iaq7. R Iagnus Arelatensis Archiepiscopus e dem anho MCc Lxxxv I. Concilium Insula'um cum suis Sufiaganeis habuit, in quo duodeviginti editae sunt Constitutiones eontra illos, qui propter damnum aliquod illatum excommunicati sunt, qui absisi noxia debent donec satisfecerint; eontra bonorum Ecclesiam-

328쪽

eorum invaseres, vel libertatis jurisdictisnis Ecelesiastisae oppressores; contra Saculares Dominos O Magiuratus, eorumque Minturos, qui clericum ceperint,

nee jussi restituerint Episcopo, vel ejus officiali cum .

omnibus ipsius bonis; quos ex communicatos denuntiari flatuitur; eadem excommunicationis poena infligitur illis, qui toxica in mortem vel abortum dictant, ven-.dunt, tradunt, aut ministrant, vel qui dantes aut minia

strantes insed mensem Episcopo tanquam Iudici non revelaverint . Iubet etiam idem Concilium Insul uum, ut Presbyteri Parochiales Baptismi ritum ac formam Parochianos suos doceant, quo parvuloSurgente periculo baptietare possint, & ut Festumo Sanctissimae Trinitatis, & Festum S. Trophimi solemni ritu per totam provinciam celebrentur &c.

Eriant illius Concilii Insulani duodeviginti Consti

tutiones tomox I. Conciti parta z. Pag. 1333. Denique, alia duo Concilia Provincialia Rotomagense nimirum de Auscitanum, in Galliis decimo tertio Saeculo habita fuerunt . Primum, scilicet Rotoma-ger se, ab Archiepiscopo Rotomagensi an.MCCxCIx. ruit convocatum , &in eo septena Decreta edita sunt de .ita in honestate clericorum; de religiosa Domiuica diei in risorum observantia , prohibetur etiam Clericis, ne in factis personalibus ac delictis Saeculari iustitiae sese subjiciant. Reseruntur haec septem Concilii Rotomagensis Decreta tomO MI. Concit. par. a. pag,I427. Concilium Auscitanum anno MCCC. congregatum est incerto loco, quem etiam Gabriel Cossartius in Collectione Coaciliorum se ignorare ingenue profitetur. In eo tredecim constituta sunt Disciplinae Ecclesiasticae Capita de liberetate elestioni ; de illis qui occvant bona Ua-

329쪽

cantium Ecclesiarum ; de intrusis in Benseta Ecclesi sica; de his, qui gaudent Jur atronatus , quibus pro hibetur, ne ab his,quos praesentant ad benefici aliquid praevio pacto extorqueant; de temporibus ordinandi a de Benemiis Ecclesiasticis, quibus annexa est cura an

marum, qua minori viginti quinque annis nemini comferri debere praecipitur, si secus factum fuerit, ipso

jure irritum esse σe. Extant haec tredecim Disciplinae Ecclesiasticae Capita tomo II. Concit. par. X. Pag. 1q68. Habes nunc brevem & compendiariam descriptionem omnium Conciliorum Nationalium, seu Provincialium , quae Saeculo Ecclesiae decimo tertio in Galliis fuerunt celebrata .

D. Conciliorum Nationalium seu Provi Cialium , quae in Ecclesia Gallicana Saeculo decimo tertio habita fuerunt,sylvam potius,quam brevem, ut ais , descriptionem tradidisti. apropter obrsecro te, ut summatim dumtaxat attingamus cael

xa alia Concilia Provincialia, quae eodem Saeculo decimo tertio in Hispania, Anglia, Germania, NItalia fuerunt convocata L - . M. Concilia Nationalia, seu Provincialia quae Saeculo Ecclesiae decimo tertio in Hispania fuerunt celebrata, tanti non sunt , ut in iis percensendis sigillatim immoremur. Plura quidem reseruntur Concilia Tarraconensia in Hispania eo Saeculo habita, quorum memoria vix superest, quo fit, ut

de bis Conciliis Tarraconensibus, in quibus nihil

alicujus momenti occurrit, perfunctorie agant Ba- luetius lib. . Marea Hispaniea , & Cardinalis inuiserius tom. 3. Conciliorum Hispaniae pag.q93. 96.q983Oz. Qq. O . & sa 3. Praetermissis itaque istis Conciliis Proviacialibus Hispaniae, geniamus ad Con'

330쪽

eiIia Nationalia, seu Procincialia,quae saeculo XIII. . in Anglia indicta filerunt. In primis, Huberlux Castuariensis Archiepiscopus & Angliae Primas Londini apud N eshmonasterium pro reformatione Ecclesiae Anglicanae celebravit Concilium anno duia centesimo supra millesimum , in quo XIV. conditi sunt Canones de celebratione Missae,& Divini ossicii recitatione absq; nimia sestinatione aut protractione ; de poenitentiis a Sacerdotibus imponendis iuxta Sacrorum Canonum statuta,videlicet post di- igenter attentas circumstantias , idest, qualitatem personae, quantitatem delicti, tempus, locum, causam, moram in peccato factam, & devotionem animi poenitentis; de sententia excommunicati nis & suspensionis non ferenda, nisi canonica monitione praemissὰ de Beneficiis non conserendis vel promittendis antequam vacent; de Decimis; de Matrimonii trina denunciatione & publica celebratione; de peculio Monachis interdicto&c. Extant hujus Concilii Londinensis quatuordecim de Disciplina Ecclesiastica Canones apud Hovedenum

ad annum asCc. apud Delmannum tomo I. Conciliorum Britannia, & tomo x I. Concit. pari. I. pag. I Stephanus Langtonus S.R.E. Cardinalis & Archiepiscopus Cantuariensis Concilium apud Oxonium amno MCCOII. celebravit, cujus ad hunc annum meminere Matthaeus Parisius, & Matthaus Uesmonasteriensis. In hoc Oxoniensi Concilio multa fuerunt statuta ad resormationem status Ecclesiastici de

Monasticae Religionis; Festa, Vigil lae, jejunia stabilita; Excommunicati Jurium Ecclesiasticorum per VasOres, Regni perturbatores , Iurium Regalium usurpatores, falsi testes, & qui eos subornant, Ca

SEARCH

MENU NAVIGATION