장음표시 사용
11쪽
est, quam stilia hic omnigenarum virtu tu funis
damenta iacis 3 quam celsas bene ac beate viue
di moles , regalique situ gyramidum longe altiores , erigisὶ Et hic quodpusticiat Peripatus, quod colat Academia, quoa veneretur Stoa, quod Vis ciuilis intrasticiar quod denique prae-iaicet Theologia. Verum enim vero,ut non nihilhuim operis attingam,quam oculate postremam hominissinem, internum,atque externum h
minem expendis r quam admirabilem , ac paene diuinam honorum pyramidem aegris mortalibu proponis r quam accurata iudicii lance o sciacuiusuis conditionis examinas3 qua rite desumma felicitate edisserisi qua pro unde, acpromiscue dominatu, ac seruitutem,an iusta sint, enucleasῖquurauiterStagiritaeafundamentaperpendiar quam deniq; mirificeseptem illis,omniaque admiratione plenis visionis gradibus ad sumum usque summi animantis bonu attollis, vi-uidoque vel ex nobis Vsis eruto exemplo sacrofanctam, ac venerandam Triadem recludis Haeccinefaculum nostrum non habebit λ ergo Post te victurae, per te quoque viuere chartae
Incipiant. Vale , meque, ut facis, ama. Patauit a pari. Virg. M. DC. xxxVII. ix. Kal. . Sepi .
12쪽
Annus primus. N Nus voluitur secundus, praeses Illustrissime &. Excellentissime, -- - optimi Auditores; cum relicta Romana urbe confugi in domesticos lares, tanquam in portum , non inertiae , sed quietis: nam excelsae splendor aulae, qui affulserat, mentis oculos non perstrinxit. Sed rursum mihi videor vela dare cum Principis iussu, beneficientia, & auspiciis docere , imo dicere aggredior. Plenum opus periculi, & maxime laboriosum: ex umbra in solem proferre cogitationes meas, dc longos Philosophiae sinus traiicere ex summo litore, in quo securus sedens intuebar alios nauigare. Magnum etiam,& arduum, produci in theatrum, in quo, ut aiunt, Roscius sit paulo ante versatu S. Et propterea locus iste, spoliatus voce erudita & vestris auribas digna, pauorem ad auget. nam quamuis tanti viri vita functi propensae erga vos voluntati adsequaremς posse intelligam, non ideo illius do-
13쪽
Io INsTITVT. MORA Cctrinam emetiri me posse confido. Sed de me dictum satis: nam si magis me depriamam, videbor fortasse dissimulare:& uattollam, vanitatis suspicione non carebo. Et quoniam Philosophiae laudes expromere propositum mihi non est ; quia minime necessarium; nemo enim vestrum, illam vituperat,aut odio habet in exordiar ab eo , quod maxime pertinet ad institutum nostrum; estque fundamentum totius ciuialis disciplinae, nempe a vita hominis, quae
in actione consistit. Si enim secum non ageret homo, & cum altero non contraheret,
frustra in tradenda bene vivendi ratione uniuersa, Moralis Philosophiae magistri laborassent: si a publicis & forensibus rebus
cesi aret, neque versaretur in luce Reip blicae, tot Politicorum volumina iacerent otiosa: si studio rei familiaris non implic retur , superuacanea forent oeconomica praecepta. Solum hominem multifariam
vivere: caetera autem animalia unico tantu
modo vitam traducere videmus. In promptu causa est nam unum hoc animal, iure optimo mundi vinculum appellatum, in una , & eadem numero forma duplicem substantiam gerit, quarum altera caes estis mens est, altera vero brutorum portio.
Neque latratus ly ciscae a Proclo aduersus hanc rationem adductus quicquam nego-
14쪽
tii facessit, asserente, illam quoque e Te V riae & permixtae naturae. Nam cum haec permixtio ,& varietas in materia sit, non
informa, non est quod illius horreamus latratus ; quandoquidem dissicultas haec
nobis obiecta non mordet. Neque nostros conturbet animos auctoritas Ari stotelis, dicentis primo de historia
animalium, c. primo, etiam ex animantiabus , quas natura abiecit ad pastum,multas esse, quae modo solitudine gaudent, modo societateue ne forte negare cogamur , soli homini naturam ancipitem fuisse tributam: non enim in iis , si rite spectamus,veras differentias vitae, quemadmodum in homine : cernimus, sed solummodo vestigium, & illud quidem leuiter impressum, contemplationis &actionis. Quod vestigium cum perspicax Aesopus animaduertisset, nouam, δί admirandam methodum excogitauit erudiendi discipulos ad Moralem Philosophiam: Et quae ratiocinando, daefiniendo, atque ex historiis admonendo, alii nobis serio tradidere,ipsoauium, & ferarum fictis, sed saluberrimis quidem sermonibus, quasi iocans edocuit. Quemadmodu etiam poetae, sympathiam,
de consensum rerum tecum considerantes, multa de'coniugiis arborum non temeresofinxere. N eque propterea pecudes Verc
15쪽
11 INsTITVT. MORAL locutas a pastoribus unquam accepimus . quamuis Aesopus illas loquentes inducat; neque voluptas vites traxit ad ulmos maritos, ut fingitur, sed ars agricolarum. Hanc hominis formam duplicis substanti et perfecte nouit antiquitas: quae duplice propterea hominem nobis reliquit, internum scilicet,& externum: unum Angelis,alterum
brutis persimilem. Id ipsum quoqueMoses allegoricus significauit,si credimus Orige
ni: nam, cum Adam rectus a Deo effingiatur,primus homo intrinsecus nobis proponitur : cum vero ex illo laquam somno oppresso Eua formatur, subiicitur oculis nostris homo alter extrinsecus,qui diuinarum rerum oblitus, & ab inferioribus illectus, delapsus est in errorem,& vitium. Per anumas a Deo manantes; a. variis stellis,quas in
orbem vertunt, primo receptas, crasso corpori nondum alligatas. cuncta cognoscentes;ducentes felicem vitam, quid aliud de signare voluit diuinus Plato, nisi primum hominem intrinsecum 3 Et per easdem animas ad informanda mortalia corpora deo Cendentes; per alarum casum, quibus ad superna aspirabant ; per soporem, & obliuionem eorum i quae nouerant, nonne secundum hominem extrinsecum adumbrauit, imo etiam expressit 3 In primo de in terno homine rati6nem solum habente
16쪽
EPITO ME. I3 ponitur vita contemplativa; nam cum in conuersione consistat ad finem uniuersa
lem, reponi etiam debet in illo homine, cui praestitutus est uniuersalis finis. At huiusinodi est homo primus, utpote qui
virtute continet hominem secundum.
Sed vita activa, cum ad particularem finem referatur, in secudo homine recte locabitur ; namque homo fecundus nil aliud virtute comprehedit, quam se ipsum. Suademur etiam ad ita sentiendum ex eo, quia
Virtutes omnes,quae perturbationes retu
dunt,& actioni inseruiunt, sunt in inferiore parte animi; quae quidem pars inferior est eadem cum homine secundo. Licet enim huiusmodi virtutes a parte superiore
quae est homo primus efficientem causam , id est, rectam rationem , tanquam regulam accipiant in inferiore tamen earte, quae est
homo secundus, tanquam in iubiecto pro prio,conquiescunt.Nec quia pars superior agit operatione immanente, denegari illi debet transitus ; saltem virtualis. Cum igitur motus sit potius in eo quod mouetur qua in eo quod mouet, & pars animi inferior sit illa, quae regitar, pars vero superior sit illa,quae regit, dc imperat ; perfecto qui nullius in magistri verba iurauit, as Irm bit, A ctiva vitam in secundo homine reponenda Ouod si quis in primo reposui ,mo
17쪽
tum illum fortasse respexit, quem Platonici actuosum appellant ; sed nos passivum respicimus , de quo omnes intelligunt,
Hinc dicere solebat Speronus Speronius, celebre huius Ciuitatis Oraculum, Achivam vitam esse perfecti onem hominis externi. Quod idem est , ac si diceremus, esse perfectionem animae humanae impe fectae, quatenus imperfecta est. Contemplativam vero vitam dicebat esse perfectionem hominis interni. Neque vita Achiva homini secundo, &externo est tributa , ut in ea perfectione conquiescat, sed ut ad ingenium, & mores redeat hominis primi, & a prosperitate, quae in actione est posita, ad contemplatiuam transeat felicitatem ε, Quod Platonici nobis egregie monstrarunt. Nam cum post descensum animarum imperfectionem secundi hominis ostenderint, docent etiam modum, quo animae , iam e caelo delapsae, suo munere recte fungi possint, ut eo perfunctae in antiquas sedes reuertantur, ibiaque fruantur summo bono, proprio labore comparato. Casum animarum nullo
pacto probamus : possumus tamen cum Perspectivis, qui per excogitatas Pyrami- desin imaginarias lineas vera concludunt, Vti etiam nos commentis Platonicis. Nam
18쪽
ex isto fabuloso animarum descensu facile adducimur ad percipiendum , hominem primum in errorem delapsum , atque inlecundum mutatum.
Quid igitur nobis peregrinis in hac vita alarum remigio destitutis,agendum restat, Auditor es 3 Aliud nihil profecto,nisi recuperare pennas amissas , ut per prudentiae, scientiae,& sapientiae gradus reuertamur in patriam. Alas ambas amisimus ob vires remissas,&repressas,quibus ad verum,&borium aspirabamus. Sinistram alam primo assumimus cum voluntas, cum propensione ad bonum, tum prudentia roborarur. Illa assumpta facile recipimus dexteram; quod contingit, cum intelligendi, & iudicandi facultates interna commotione ad Verum , &sapientia conualescunt. Virtutes namque morales , quas ala sinistra designat, dispositive pertinent ad vitam con templativam. Nam tollunt vehementiam passionum , quibus abstrahitur animus a contemplatione. Quare homo secundus, dum virtutibus morum perficitur, evadit iterum homo primus. Denique in patriam reuertimur, cum , his compagibus corporis exclusi, donamur tandem libertate. Quam quidem maxime cupimus ', nam ad immortalitatem creati vitam hanc causa illius praestantioris expetimus. Ita strenui
19쪽
milites non per se bellum exoptant, sed ut pax, quae est militiae finis, sit rebus sortiter gestis illustrior.
Perturbationum, quae libertatem istam impediunt , dc contemplationi nocent, moderatrix est Philosophia Moralis, si, ut agamus, ad illam confugimus : si discimus vitae, non scholae: si noster animus Philosophiam amat ut remedium, non ut oblectamentum. Nam qui in sola disputatione conquiescit, ut cum Aristotele loquar, s ne perinde facit atque aegrotans, qui medicos quidem libenter audit, nihil tamen eorum efficit, quae ab ipsis mandantur. Et quemadmodum illi nunquam bene habiturum est corpus, qui ita curatur, sic necisti animus, qui ita philosophatur. Discamus igitur magis vivendi rationem , quam aisputandi. Nam magnum quidem est, implicitas luere, ambigua distinguere , obicura perspicere; sed lonse
maius , gloriam contemnere , aerumnam
ferre sine gemitu , dc cum mors aderit, non trepidare. Annin
20쪽
FElicitatem, quae est actio consentanea virtuti, tanquam sydus Borealis poli,
γobis in hoc vitae Oceano Undique agita tis, indicauimus anno praeterito. Reliquum
nunc est , ut stellas singulas, ex quibus astrum illud componitur, hoc est omnes virtutum speciesis eparatim inspiciatis. Sed praecipue ad explicationem Iustitiae, quae est omnium domina & regina virtutum, cuius fulgori cedit Hesperus, & Lucifer, nostra festinat intentio. Verum quia ab uniuersalibus initium est capiendum, ideo antequam sermonis cursum dirigamus ad species sigillatim enarrandas , aura quadam a doctrinae ordine profecta ad virtutem uniuersalem, ac g
neratim cognoscendam, conuertimur, atque compellimur. Moralis virtutis lumen ; quo coelesti, portio hominis emicat,& tantam excitat admirationem sui; non est densior pars sui orbis, ut nodus in tabula, sed animi firmis simum robur : Non est quinta quaedam es.sentia, sed quid a potentia dc affectione diastinctum. Non ex storibus conflatur ele.. mentorum, sed ex voluntate, consultationes electione conficitur ι quae sub spont