장음표시 사용
31쪽
oritur, & tractationi de prudentia illos dirigente, merito adiungendus est sermo de habitibus imperfectis, & semiuirtutibus,
quae in vita quotidiana frequentissime re periuntur, & continent formam imperfectam vitae beatae. Sed ut distincte cognoscantur, tres humanarum actionum numerabimus fontes c nam totidem gradus designantur in unaquaque actione,penes dissicultatis mens rasin eosque conabimur aperire. Vnus erit Vi us, cui opponitur vitium,& haec in hominem , ut homo est , cadit. Alter Heroica
excelletia, per quam homo supra homines extollitur: cui aduersatur feritas,per quam infra deprimitur. Tertius erit laudabilis dispositio, quae est via ad virtutem, & gradus remissus ipsius Appelletur Continentia late sumpta, ita dicta a continendo & refraenando passio
nes. Atque hanc laudabit g. dispositio
nem meritissimo dici habitum imperfectum, & semiuirtutem,ex eo demonstrabiamus ; quia licet in hac, quemadmodum in virtute, & heroica praestantia,sit rectitudo rationis,& appetitus; appetitus tamen, qui in heroe,, in viro temperato,& forti iam edomitus, sponte obedit,in homine conti nente , rationi adhuc reluctatur , nec, nisi
quodammodo inuitus obtemperat. Sed si
32쪽
EPITO ME. 10 minor est laus inuito obtemperare rationi,
Juam sponte obedire; e contraitiinus est edecus pugnando, &resistendo vinci ab appetitu, quam statim abiectis armis illi infervitatem tradi, tanquam vile manci- Pium : ideo audietis, incontinentiam in minorem hominum vituperationem venire, quam feritatem, ecvitium : nam in istis sine ullo pugna appetitus dominatur; in illa vero, quamuis tandem superet appetitus, praecessit saltem inter ipsum, Scrationem anceps, & gloriosa contentio. Quibus in transcursu breuiter explicatis , haerebimus diu in tractatione de Ami cicia, quae est effectus virtutis, & semi vir tutis. Et quidem de ea accurate a nobis est, disputandum. Cum enim ad felicitatem non solum interna animi bona requirantur, sed etiam externa fortunae : & inter
externa maximum bonum sit amici cia:me .ritos equitur ut posthabitus perfectos, &dispositiones laudabiles , potissimum de
Amicicia dicendum esse videatur. Et quoniam parta tueri, non minor est virtus quZm parere, licemus,quomodo res, tam pretiosa & ad usum vitae tam necessaria cos eructur,& glutinetur,si forte solu tur: atque eliciemus certam regulam tollendi querelas inter amicos, & conficiendi pacem inter inimicos : ea ad inimicicias
33쪽
3o ' INSTITVT. Mo L. transerentes, quae de commerciis diximus; eum de Iusticia tractauimus. Arbiter namque pacis est tanquam iudex ciuilium con tentionum. ad quam spectat, utramque partem aequare,& reddere deficienti rem illam, qua exceditur a superante: eamdem
scilicet in quanto, non in quati: nam siquis percusserit, laon est opus ut percussionem repatiatur , sed sat est, si ea proferat Voce, vel scripto, quae percussioni aequitialent; vel alio modo dignitati patientis fatis faciat, ita vi sint pares. Sed haec nunc leuiter tetigisse sussciat. Adhibitis aegrotanti amici cite medicamentis , & temperamento restituto, si non ad pondus quale ante fuerat, saltem ad Iusticiam, nam saepe cicatrix apparet, etiam si
iniuria, quae consenuit, non recrudescat,)nunc immediate tractabimus de voluptate eius contrario, non in quantum est materia continentiae, & incontinentiae,
sed secundum quod adiungitur felicitati. Quae voluptas, si non est summum bonum, ut existimauit Eudoxus, magnum t men habet , ad virtutem, & beatam vitam,
momentum. Est enim perfectio formalis actionis, in qua consistit beatitudo : quam si non constituit in esse, saltem illi extrinsecus aduenit: quam si non absoluit,& per fecit , ut habiis quidam ingenitus, certu
34쪽
ut quidam finis , accedit, veluti hominibus, Corroborata iam, confimata aetate, pulchritudo solet accedere. Dictis autem iis, quae ad habit intelle .ctuales , semiuirtutes, amicicias, voluptatesque pertinent,iterum de felicitate sum
malini dicemus nam illam statuimus esse hominis finem.) & descendentes ad eam, quae est veri hominis,& interioris, cui prinsidet sapientia, docebimus, illam esse actiaua longe praestantiorem. Ita ex comparatione elucescet magis epsentia activae felicitatis; qyae est finis rerum humanarum, & princ1pium scientiae moralis. Et sic primis respondebunt extrema : Mens etenim nostra summo homunis bono inuento, ad quod per virtutum gradus ascendit, tandem in eo, tanquam adepto, conquiescat. Νsed quorsum, inquiet aliquis, hi quae stionum laquei: hae spinae dissicultatum,
quae acumin quidem exercent , sed animum morbo non liberant 3 Moralis Philo sophia est perturbationum medicina, non mentis exercitatio : est ratio recte vivendi, non subtiliter disputandi. Illa securos nos facit, etiam si undique flagrent ince dia, vel subitus turbo nauem rapiat atquc prosternat. Illa duce, etiamsi mille micent gladii, ves mucro iugulum tangaz, HOD
35쪽
3, 1Ns iiivi. MORAE expauescimus. Quod fuga Anaxagorae, Socratis venenum. Zenonis tormenta testa
tur, Vocibus perpetuo mansuris. Illa nostras armat manus in perniciem seruilium voluptatum , quae gustatu , tactuque capiuntur. Et illa eadem nos docet potius ignoscere, quam ulcisci. At diligens contemplatio nostrarum animi perturbationum non pellit timores, non temperat cupiditates, non iras reprimit: Nec in pervestiganda essentia Firtutis, minuta subtilitas, facit homines fortes , tempςra s, & mansuetos. Verus Philosophus inter sapientiae opera detinetur, non inter vocabula. Sua1ionem requirit, non doctrinam, & optabilius putat iuste agere, quam Iusticiam propria & dilucida definitione comprehendere.
E st ergo inutilis hic niodus philosophai
di, qui nec amolitur vitia, nec format vi tutes,ut medicinae nullus estrius, nisi vale tudinem expellat aduersam , & restituat
Quare homini ad felicitatem nato dic tur quid vitare debeat,quid appetere: Robur accipiat, non magis in hostes, Quam in libidines: Nulla crudelitate,neque asperitate mentem obnubilet: Sed doceatur in primis quomodo repellat et,quae Cx trans
36쪽
' EPITO ME. 33 verso agunt, & ferunt; vel saltem qua ratione fortiter toleret.
Erudiatur ad suas sine gems u miserias suntinendas,& inspiciendas, sine inuidia,alienas prosperitates. Denique ultimum vitaeterminum non expectet plorans,& timidus sed ipsemet, cum summus Imperator euocauerit, in illum, quasi in patriam, alacriter properet, insigni fortitudine roboratus. His studiis firmet Iabantem animum, &fluctuantem. H qc Philosophus tractet, quae vitam nostram instituunt. Inanes vero dis putationes transcurrat: quandoquidam secreta rimari, soluere implicita, distinguere aequivoca, non reddunt homines rheliores. Sed neque haec, neque alia huiusmodi argumenta aduersiis docendi rationem, quam sequimur, nos de sententia deducunt, aut
de incepto cursu deiiciunt. Cum enim antiqua forma philosophandi StoiCorum,quae mouet, atque incitat animos , hodie Concionatoribus sit demandata, reliquum est,ut nos circumscripti limitibus Aristotelicae doctrinae , perscrutemux
morum originem, atque naturam.
Namque hic unus nobis superest labor. Neque in superuacuit nostra teritur inuestistatio. Nam si finis scien tiar moralis est
excolere & conformare mores hominum, cum offensione turpitudinis , tum amore
37쪽
3 INsTITVT. MORA L. honestatis ; qua quaeso via, & ratione ad illum poterimus peruenire, nisi prius natura virtutis & viti Urobe inspiciatur ZHonestas,& turpitudo, ut nobis inserant propensionem, vel odium, debent ante cognosci. Si quidem intellectus est pram ius
satelles voluntatis, quae fertur in cognitum. Est homo arbor inversa, quae non caeco impulsu sympathiae, S anthipatiar,more plantarum, sed ductu noticiae dirigentis, ea quae nocent aversatur, & ea, quae sunt sibi consentanea, prosequitur. Et quidem neque inscecunda, & otiosa est contemplatio virtutis: quandoquidem mens illustrata veritatis fulgore, appetitum inflammat desiderio bonitatis; quia verum facile in Drmam boni se transmutat ; unde id quod cognoscebatur, expetitur. Hinc Theologiam , quae Deum considerat, appellarunt aliqui effectivam,quia oritur ex consideratione dilectio. Et quamvis superne sit contemplativa, attamen desinit in praxim. Et quemadmodum qui domum aedificant , a fundamentis ; ita
Philosophi, qui elaborant in structista vitae beatae, debent ab his disputationibus exordiri. Bases& fundamenta felicitatis ponuntur a Peripateticis, qui nos docent : sed summitas, & fastigium imponitur a sectatori
38쪽
biis Stoicae disciplinae: Hi flexanima, & a
denti oratione, quae docendo mouet, nos hortantur, atque impellunt
Et hoc felix aedificium , in quo summa pax, & tranquillitas habitat, quod a Peripateticis inchoatum, Stoica architectura solebat absolui , nunc perficitur, nostris Christianae fidei oratoribus. Quorum sermo consumitur, non indocendis tantum hominibus, sed etiam ad virtutis studium cohortandis, & eloquii luce perfunditur. Serunt quidem isti salutaria semina doctrinae, sed praeterea opportune etiam irrigant monitis, & exemplis Lut nas cantur, & adolescant. Metu coercent cupiditates hominum, quae longe , lateque funduntur, scd spe excitant illorum mentes ad conspectum aeternae cognationis,&domicilij. Minis territant, consolationibus recreandi, & offerunt aegris pharmaca,& caecutientibus lumen Erat quidem excelsa Stoicorum constria. otio, sed non ita attollebatur, ut respicientium hominum frustraretur intuitus. Illorum namque emendatrix humanae vitae eloquentia ad eam solummodo beatitudinem incitabat, quam intra sphaeram nostrarum . verium collocatam quisque poterat naturae lumine intueri. Sed Stoico aedificio manus admouentibus etiam Francisco,
39쪽
Dominico, magnificentior, & altior moles insurgit; sublimi vertice nubes scindit; coelum penetrat , neque conspicitur, nisi supe naturale si dei lumen affulgeat. Quod si affulserit, tunc oculorum acies, ultra communem hominum valentiam perspicax facta, molem istam excelsam, aeternam scilicet gloriam, a conspectu hostro remotissimam, sit non cum euidentia, saltem cum certitudine intelligit. Quod idem pulchre
praemonstrat allegoricus ille oleaster, in quo iacunda , & pinguis inseritur oliva. Quemadmodum enim insitio,& in oculatio ut loquamur artis rusticae vocabulis)arbores facit generosas , ita etiam Stoica Philosophi , si illi adhibeatur oculus Christianae fidei, nos adiuuat ad sublimiorem beatitudinem comparandam. In hoc sublime aedificium, quod Stoici &Christiani opificis industria ad tantae altitud nis fastigium erexit, animum avide intendunt ii, quos Deus instituit heredes: &assidue volitant super hanc arborem, quam insitio foecundauit. Quare activam Philosophiam tres , ut
nobis videtur, exercent ciuiles artifices Primum & secundum, Theoricos & scientes dicimus, quoniam uterque eorum,tanquam poces, ciuilis scientiae constructionem conde strat. Tertium libet appellare Practicum
40쪽
EPITO ME. 37 prudentem,quia sermones utriusque docentis exequitur. Primus occupatur in Iocandis fundamentis activae. Philosophiae; cuiusmodi est Aristoteles, Thomas, Calefianus, Scotus, Bonaventura, & alij , quidere bus moralibus tantum docendo locuti sunt. Secundus versatur in imponendo in
choatae Philosophiae fastigio , & finit opus inceptum. Tales sunt Socrates, Plato , Epictetus, . Plutarchus, Seneca, & alij, qui amotum
natura perscrutanda , qua parumper insistunt, se ad praecepta, hortationes, & mOnita transtulere. In quorum, ut diximus , locum succedunt hoc tempore aeternae praedicatores veritas. His omnibus medium est ingenium, hoc est, procliue, tam ad sapientiar, quam ad eloquentiae artes; & ita doctrina exprimunt primos artifices, ut dicendi facultatem non negligant oratorum. Tertius
artifex est veluti Pericles, & Themistocles, qui quod positum est in aliorum dominis,
atque prςceptis, confirmarunt usu laudabilis vitae, & recta administratione Reipublicae. Atque his connumerandi suhipij,& religiosi viri, quibus numen amicum est, atque propicium, & quorum fides in operibus viget. Quis vestrum igitur iuste exposcat a no-
