Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

rr ΓNsTITVT. MORA L. neo, tanquam sub genere, continentur.

Haec sunt tria, quasi corpora simplicia, ex quibus actio componitur. Haec sunt conceptio , & cunabula virtutis. Haec enim iunt principia unde prodeunt opera tiones , ex quibus frequentatis fit habitus.

In iis, quia sponte suscipiuntur, laudi vel

vitio relinquitur locus : quemadmodum illae , quae vi, aut imprudentia fiunt, saepe veniam , interdum etiam misericordiam

promerentur.

In his tribus elementis, conspirantibusfid absolutionem operationum humanarum, Unde proficiscitur virtus , hic ordo statuitur a Peripateticis. Primo mens absolute rem iudicat. Secundo sub ratione boni. Tertio voluntas

id vult. Quarto vis consultandi de mediis pro eius adeptione deliberat. Quinto id quod consultatione caeteris fuit praepositum, electio deligit ; nisi obsistat appetitus, ut accidit in incontinente; & haec omnia communi genere participant , spontanei scilicet, quod latius patet ; & pendent a libertate arbitrii, cum neque necessitate

gant homines, neque fortuito, ac temere more cylindri deferantur. Hunc quin

rium ordinem Aristoteli rem fortasse designarunt Stoici illis tribus Inspectionibus. Quarum prima aestimat quanto quidque

22쪽

EPITO ME. I9

dignum sit , & pretia rebus imponit. Secunda ad res intus aestimatas impetum capit ordinatum , & temperatum. Tertia in ipsa rerum actione cognoscit, quando,ubi,& quomodo, quidque agi debeat. Tunc enim vita sibi concors est, cum actio non destituit impetum, & impetus ex di nitate rei cuiusque concipitur. Prima inspectio,. de aestimatione, mentis iudicio; secunda, de impetu,actui voluntatis tertia, de actio nibus,consultationi , S electioni propor tione respondet. Sed etiam magis distincte hac de re loquuntur Theologi, imitantes sectiones medicorum. Nec mirum: si diligentius caeteris ea,quae ad finem pertinent, exquirant. Mamque agunt de V ero, & vltimo fine; cuius iactura foret longe maior,

qua priuari Ideis Platonis, vel Elysio Poetatarum. Iuxta ordinem actuum voluntatis secundum lineam rectam, & respectu cius dem obiecti, duodecim motus ordinoritura perspicaci Caietano ; qui distincta distin

guens,& diuisa subdiuidens, p . 2 . q. IS. art. 4. tantam in moralia induxit subtilitatatem, quantam in Metaphysica acerrimus Scotus inuexit. Primo igitur apprehenditur v. g. fclicitas. Secundo est voluntas. Tertio imperfecta eius fruitio. Quarto, intentio eiusdem. Et hic finitur prima vo-Iuntatis habitudo ad finem;cum enim prae

23쪽

dicta perfecte insunt,voluntashabet finem in se ipsa; id est, perfecte illum appetit. Et hinc inchoat prima quoque voluntatis habitudo ad id, quod est ad finem. Intentio enim aclid descensum praebet.)Sed quia consilium de his quae sunt ad fi

nem estvoluntarium,nam a Voluntate mo

uetur ratio ad deliberandum,&haec motio vere est usus, ideo quinto loco ponitur, Uti ratione ad consilium. Sexto loco est

consiliu de his, quae ad finem ferunt; quod est rationis inquisitio, ante iudicium de eligendis. Septimo est iudicium, quod inquisitione praecedente, a ratione profertur, & dicitur sententia, siue conclusio. Octauo est electio, quae amplectitur remiam decisam, & con statione caeteris praepositam, & est affectatio eius, de quo h bita est consultatio. Et hic finitur prima habiUdo voluntatis ad ea quae sunt ad finem Habetur enim tunc in ea perfecte id quod est ad finem, id est,perfecte vult in dia, quae ad finem diriguntur. Non est praeceptum, seu imperium, quo ratio praesupposito actu voluntatis praecipit electa executioni madari,& inchoat se cunda habitudo voluntatis ad id quod est adfinem: quoniam iam incipit descendere, ut habeat ipsum realiter. Decimo est uti;

quo voluntas ni ucx pQxςn Lias executivas,

24쪽

applicans eas ad executionem. Vndeci mo est executio ipsa assecutiva per media ipsius finis. Et sic duodecimo consummatur, & perficitur totus progressus, fruitione perfecta superueniente; quae est de felicitate realiter adepta. His gradibus veniunt homines a cogiatatione finis ad illius realem posse istonem. sed quatuor principia, & origines istorum motuum , quibus peruenitue ad felicit tem, accuratius spectemus. Spontanei cognitio ex suo contrario elucescit. Non spontaneum, est illud, quod vi, aut ignorantia fit. Vi autem id fit cuius causa,& principium extrinsecus adhibetur, ea re, cui vis infertur, nihil conferente. Vt si quo ventus arborem impulerit, aut Prin ceps ciuem eiecerit, aut quis furem manibus, pedibusque ligatis traxerit inuitum. At vero quae fiunt metu maiorum malorum, nec sponte, nec inuito fieri dicentur; veIuti si quis tyrannus parenti, ac liberis turpe aliquid faciendum proponat,hac lege ut si obediant, incolumes sint, ac salaisin minus,interficiantur. Et eadem ratio est eorum , qui salutis causa, suas fortunas

iactant, cum oriuntur tempestates.

Magis tame spontanei naturam sapiunt quia tunc cum agutur in electione sunt, Min agentis potestate. Sed non proptere

25쪽

appellari poterunt absolute voluntaria, quia si illa alio non referantur, & nos simpliciter loquamur, nemo sponte ea faceret, ad quae metus impellit. Sed occurrit hic dubitandi occasio , cur videlicet concupiscentia actionis mixtae non sit essiciens; quandoquidem haec sicut metus, passio est quaedam. At id longe alia

procedit ratione. concupiscentia etenim, cum ad bonum dirigatur, magis volunta-

rium facit ; siquidem propter hanc voluntas propensior fit ad id volendum quod

concupiscit. secus autem de metu, qui cum respiciat malum, propter ea voluntati contrarius existit. At non solum ex vi, sed etiam ex igno rantia nascitur inuoluntarium. Vnde siquis ex imprudentia plumbum accepit,r tus esse argentum, de postquam resciverit,

se illud egisse moleste serat, dicetur fecisse

inuitus. Si vero non poeniteat; ut accidit et,qui inimicum occidit, quem tamen non cognouit, dum interficeret certe is sponte sua non egit quod nesciebat ; non tamen egit inuitus ; quippe cum ob id ipsum non

doleat. Quare cum omne inuoluntarium, ut ex vi, aut ex ignorantia nascatur, consequens est ut spontaneum sit illud cuius internae sunt cituste ; eo qui agit sciente quamlibet circumstantiam.

26쪽

EPITO ME. 23

Aspontaneo, quod est tanquam genus nam sponte appetimus finem, sponte con fultamus de mediis, eaque spote eligimus)ad species illius transeamus. Voluntas est appetitus mentis, respiciens finem lis pia

Dariam actionum, a mente, ut nobis bonum , iudicatum.Vtrum autem voluntatis

obiectumst vere bonum, an bonum appareris, magna cst quaestio. Sed qui dicunt, e Te vere honum, decipiunt in eo, quia nesciunt, fines, etiam inhonestos, amari. Qui vero non per se bonum, sed apparons, sub voluntate cadere affirmant,in eo vid tur errare, quia sic nullum foret naturale voluntqtis obiectum,sicut nullum esset naturale visus obiectum, si non ipse color, sed quod cuique apparet ut color, oculos ferire diceretur. Quid igit ut affirmab'nus certi tanta rei impliciti discultate 3 Exici cabimur facile,si dicamus, Obiectum principale voluntatis , omnino, dc re vera esse per se bonum:sed singulis quod cuique via detur. videtur autem honestis hominibus id bonum esse, quod vere bonum est. At flagitiosi bonum apparens, dc quod vere non est tale, bolium iudicant. Quemadmodum ea,quae re vera sunt aulcia, a bene valentibus dulcia sentiuntur , sed ab aegris quae dulcia sunt amara ex i stimantur. Voluntati consultatio succedit

B iiij

27쪽

Consultatio est inuestigatio per Arionem

mediorum latentium, quae ad nos pertin ent, ac in nostra sunt facultate, ut potiora inueniamus pro consequendo fine. Cum enim multa sit incertitudo in re

bus agendis, quia actiones sunt circa singularia, ideo in rebus incertis, & dubiis ratio nunquam iudicat, nisi inquirendo consultatio praecedat. Quam consultationem est e mediorum inuestigationem dicimus, non finis ; quia finis in operabilibus habet rationem principii, ex quo media

tanquam conclusiones deducuntur. At

principium sub quaestionem non cadit, sed in omni inquisitione supponitur. Vnde cum consultatio sit quaestio, de fine non erit consilium ; sed de iis , quae ad finem

pertinent. Haec autem cum sint plura, maximus labor est inquirere ea, quibus facilius ad eum possit perueniri. Quare in uestiagando, & resoluendo ad eam tandem co-snitionem venimus, a qua, licet postremo reperta sit, incipit tamen omnis nostra ad finem actio prolicisci , & illa inuenta ςon fultationi finis imponitur. Consultationem electio subsequitur, quae dicitur etiam liberum arbitrium. Haecost substantialiter actus voluntatis , qua iuncta imaginationi, & appetitui inferio' .ri, amplectitur media, iam consultatione

28쪽

EPIT ME. 23

approbata, eaque dirigit in finem.Amplexus pariter mediorum , non finis , dicitur electio: ca namque deligimus, de quibus deliberauus. At nemo de fine deliberat. Ea deligimus, quae aiste fuere iudicata. Atratio de fine non potest ferre iudicium, cum iudicium sit conclusio sy llogismi operativi, finis vero sit prinςipium eiusdem

syllogismi.

Sed unde oritur nostra electionis liber tas Primo ex pluralitate eorum, quae se lis obiiciunt deligenda. Hinc bruta, uni penitus addicta huiusmodi carent liberi te. Secundo ex eo, quia unumquodque a nobis apprehendi potest sub ratione boni , vel mali: si aeternam beatit udinem ex cipiatis. quae cum sit bonum perfectum, nihil includit, quod omnibus cumulate non satisfaciat 1, nec sub ratione alic ius defectus concipi potest : quare illam ex necessitate: appetimus , nec possumus velle non esse. beati. Sed quia

electio non est perfecti boni ; cum non finis , sed ea quae ad finem spectant, eligantur , hinc est quod nos libere eligimus. Ex his tribus elementis constat actio moralis. Ex crebris autem actionibus h bitus similis acquiritui : acquisitus vero

in similibus actionibus eluceicit. M

29쪽

16 INsT 1 TVT. MORA L. tunc cum voluptate agimus, quae prius agebantur cum quodam animi dolore. Vir tus namque probe affecto reddito appeti tu munus suu constanter exequor. Quare post perturbatiories usu domitas,& moderatas ; post Scyllaeos latratius compressos , qui voluntati , & rationi solebant obstrepere; tunc animus, qui Euripo si milis aestuabat motibus intimis, a bello in testino liber, & pacato hoste domestico, qui in sua viscera coniurauit, incipit cum

iucunditate finem appetere , cum certi tudine consilium capere de iis, quibus illum assequatur ; & cum celeritate deli gere alterum e um, quae statuta fuere, & iudicat a consilio . Huius virtutis, quae voluntati affert iu cunditatem, consilio certitudinem , electioni celeritatem , tria sunt principiat in teria , forma , priuatio; de quibus aῖ mus in futura sessione.

Postremun finem ad quem humanae

actiones referutur, proposuimus vobis A.O. anno primo nostrarum exercitatio

num : ut tanquam sagittarij signum inspicientes, attingatis facilius scopum feli- citatis. Cursum vestrum direximus& f

30쪽

E v I T O M 27ςibus noctu accensis monstrauimus po tum , in quem possitis, mundana iactati

tempestate, confugere Et quoniam tutum aduersarum rerum

perfugium non alibi , quam in virtutis actione consistit, ideo anno secundo a t to genere discurentes per singulas virtutes morales , conquievimus in tractatione Iustitiae : quae cum sit illarum Regina, om nium ultima incedit. Nunc annus agitur tertius, cum reuocatis sermonibus aestiuo tempore intermissis, aures vestras pat n-tissimas detinemus, confisi fortasse nimium perspectissima illa beneuolentia, quae nos perpetuo devinxit. Cum autem prudentia, sit moderatrix virtutum, quemadmodum Iusticia est do mina nam si haec imperat usum, illa in dum statuit, rerum agendarum, in ideo nouum sumentaes exordium, videbimus hoc anno, qMaenam, & quot sint partis intellectivae ornamenta, quibus animus verum enunciat, a stirmando, vel negando. Et numero quinario inuento, qui constat ex intelligentia , scientia , sapientia, prudentia, & arte, ad laudabiles. animi distpositiones transibimus. Qui quidem transitus ordine, dc ratione non caret. Nam disputationi de perfectis

habitibus, ex quibus beatitudo perfecta

SEARCH

MENU NAVIGATION