장음표시 사용
41쪽
33 . INsTITVT. MORAL' bis exhortationes, monita , exempla, Mcaetera arma eloquentiae 3 Aristotelem sequimur , non Epictetum, neque in messem alienam, ut aiunt, cupidas & ambitiosas
Non imponimus fastigium felicitati tanquam architecti; sed fundamenta iacimus, tanquam operae & administri. Neque ita
audaces sumus, ut cum adhaereamus humanis rebus, sicut ceteri homines, velimus more Stoicorum & coenobitarum, mundi contemptionem & despicientiam auditoribus praedicare. Et quamuis, si vellemus artes & artus aequa lance perpendere, fateri cogeremur , nos valde impares esse etiam huic oneri comportandi lapides, & carmenta, assirmare tamen possumus, neque hoc arroganter dictu putetis in aures nostras tinnire adhuc,&resonare acutis vocibus,quas
olim in Parmensi Academia hausimus, florente studio iuuentutis, Scoto,& Caietano,& aliis non dicendi , sed docendi magistris. Relinquentes igitur interpretibus & internunciis summi de veri Iouis, monitiones, & imitationes, quibus nos permovent
exempla quae in rem velut praesentem ducunt ; sermonis elegantiam , qua pios &veraces sensius exornant : assummus no-bas humanas doctrinas , quae ancillantur , ct seruiunt diuinae sapientiae.
42쪽
E p I T O M E. Nos summa legimus littora , dum isti liquentes terras pelago irrumpunt , & sequentes Coelum,domant vitiorum hyemes, ac tempestates; Nec propterea sipernendum est hoc studium Philosophiae nostrae, quae fundamenta constituit, & mentem illuminat; Nam & mentis radiis voluntas ρccenditur,& e x sundamentis exurgit totius operis celsitudo.
Socratem cum laudaretXenophon,quod sublimium rerum contemplatione, quae humanae captum intelligentiae longe excederent , omne suum in Philosophia studium ad excolendos Ciuilis vitae mores,tanquamc coelo in terris deductum, transtuli isset, id non sine magna causa. sapientissimum h&minem feci ii pronunciauit. Inanem scilicet, ac temeritatis plenum
Iaborem censuisse, eas inter naturς tenebras certae ali suius cognitionis lumen inuestigare, quarum Obscuritate veterum solertissimi circumuenti in tam varias, ac tam absurdas sententias errendo distracti essent. Alios enim omnia rerum genera ad uni
cum ens cox raxisse. Alios infinita pxincipia,
43쪽
' o INsTITVT. Mon At infinitos etiam mundos immenso in spatio reperiri affirmasse. Quosdam nihil omnino moueri, quosdam perpetuo cuncta motu agitari arbitratos. Nonnullos denique, quidquid sit, interire vicissim, ac generari; plerosque vero nihil mutationi eiusmodi obnoxium cste credidisse. H anc Xenophontis, in laudando Socratis consilio, rationem, si quis admittat,nec dialecticae artis satis peritus, nec multa in eorum scriptorum lectione, qui rerum ciuilium doctrinam professi sunt, diligenter
versatus , iudicio vestro, Auditores sapientissimi, existimabitur. Quis enim ignorat, nullam esse nobilem artem, nullam disciplinam, in qua vel tradenda, vel exercenda, pugnantibus inter se opinionibus viri maximi non atrociter digladientur Moralis vero facultas,si unum tantummodo praecipuum eius caput , in ultimi finis constitutione positum , consideremus, tot contentionum quasi fluctibus, ob veritatis in puteo latentis quod Democritus dicebat) obscuritatem, agitatur; ut nihil incertius,nihil maioribus sit inuolutum dissicultatibus, quam eius cognitio. Igno rato vero fine, qui arti omnium artium maximae propositus est , quae superest nobis in vita spes eius consequendi, si
44쪽
E P ITO ME. Artanquam sagitarii capti oculis, quo tela dirigamus , ne suspicione quidem diuinare possimus λLegistis credo quae ab Romanae eloquentiae parente in libro . De finibus doctissime collecta sunt,& disputata, non modo de Aricademicorum cum Peripateticas, Stoici S,Epicureis , aliisque pluribus in hoc argumento dissensione , sed quam dissicile scitu, vel potius supra omnem humanam sit facultatem disceptando inuenire, quam potissimum sententiam , ut probabiliorem saltem,
si non ut veriorem, amplectamur.
Audivistis etiam, non .dubito, extitisse philosophos, qui nullum esse inter bonum& malum discrimen, nullam artem bene Viuendi,pertinacissime & sunt opinati,&magnis editis voluminibus prodidere . Sed hos tanquam ingeniorum monstra , qui cum Heraclito, acPyrrhone nouisque Academicis, ad euertendam mentis humanaei sublimitatem ipsa mentis excellentia ingratissime sunt abusi, praetermittamus. Quid vero dicendum putabimus, ut Viro acutissimo Marco Varroni satisfaciamus, cuius admirabili , vera tamen , supputatione, tantum esse opinionum numerum debea titudine disserentium csmpertum est, Vt non pauciores sint,quam octoginta & octo supra ducenta4 3
45쪽
Quomodo etiam duos praecipuos socr tis ipsius discipulos , dc familiares intimos, inter se conciliabimus, Platonem,& Xenophontem Z quorum hic diserte negat, magistrum praeter moralem philosopluam quid-.qua attigii Ic aut naturalis scientiae, aut eius: quam Peripatetici Metaphylicen vocant, hic illum non semel, sed praesertim in Par- enide, sit btilissime de ente primo, bonoque supra ens posito, disputantem inducit. An dicemus, inanem & importunam Operam sumere qui aperte di ssidentes frustra
an gratiam reducere velit ZSLimus autem omnes, quae inter hos duos simultates, quae obtrectationes intercesserint.
Illud potius nostri muneris esse arbitrabimur ; ut , cum ignotum sit nemini, Socratem praecipue semper versatum in Vix tutis humanae, humanae lue beatitudinis indaga tione, fateamur quidem, non esse cuique obuium & facile, his de rebus certum ferre
iudicium. Illorum tamen cognitionem, si
comparetur cum eminentissima contem
pi attonis parte, tanto esse faciliorem, qua to corporeis obiecta sensibus minori labore deprehendimus , quam ea, quae ab omni materia secreta sunt. Opinionum vero copia, & varietas, dum examinatur, &perpenditur,nos in veritate
46쪽
Ε γ i et o M E acutius peruidenda , εἴ pertinacius obtinenda , potissimum iuuet. Quod ut quantum in medioc itate ingenii mei positum est, vobis, Auditores,
mihique contingat, peto a benignitate ve- stra, aequo ac libenti animo permittatis, ut huius anni studiorum meorum labor nouam quandam , non tamen parte in ulla ab Aristotelis doctrina abhorrentem, persemitam decurrat. Cuius ingressum ut aperire incipiam, re- 'voco vobis in memoriam quod alias ex hoc
ipso loco commonui, Duas esse ciuilis disciplinae summas & principes partes: aleeram quidam quasi Theoricam, cuius est obiectum, & opus,diligenter in communi quaerere, dc constituere, quae vera sit hominis beatitudo, quibusque mediis parari possit,& conseruari r alteram proprie l)racticam, quae Theoticae praescriptum sequuta, iam in usum actionemque descendit . . Illam tradi in Principium praesertim gratiam, & eorum, qui aetate, motibus, ingenioque praestantes, idonei sunt ad res eiusmodi utiliter audiendas: hanc, singularibus praeceptis &. admonitionibus comprehensam , obedientiam potius, quam iudicium requirere.
Vtriusque vero exemplum habere nos in Ha clara mediorum arte , quae vel sanitatis
47쪽
essentiam,& causas, morborum quoque originem, symptomata, & remedia comis muniter speculatur, vel aegrotantibus, ac fanis etiam, ne aegrotent, admouet illorum utilitati opponuna. Moralis theoricae species multae apud alios sunt. Duas agnoscit Aristoteles; Ethicam, & Politicam quae tamen & ipsae pro varietate rerum, quibus ad felicitatem. consequendam vita communis indiget , secantur in plures, ciuilem, militarem, oeconomicam, nomotheticam , monarchicam,
polyarchicam , & alias , quarum summa saltem capita, & axiomata, typosque, habemus in Aristotelis libris. Practicae vero species sunt gnomologica, paranget matica, hypothetica, paradigma tica, paraenetica, protreptica, & aliae inuarum exempla passim occurrunt in Theognide, Phocylide, Isocrate, Plutarcho , Dione, Max. Tyrio, Seneca , & in eo quem
praecipue legendum indicat Plinius Ciceroniano de Officiis libro.
In tam fertili utilique rerum pulcherrimarum sylva, percommodum mihi, iucundumque vobis etiam futurum existimavi, si
Aristotelis ordinem in Ethicorum libris se-
cutus, quorum interpretatio mihi presertim demandata est, moralis scientiae breui commemoratione enumeratis insigniori-
48쪽
Bus problematibus, circa tagula mox tria Praestem. Primum, paucorum, qui inter Philosophos veteres celebriores sunt opiniones cum Aristotelica conferam. Secundum , exemplis, ex historiarum penu deprompth, rem illustrem. Tertium demum, veriorem sententiam, sicubi humani imbecillitas ingenii deficiat, dubitantibus suggeram ex diuinis Theologorum oraculis, quae sola falli non possunt. Mnes homines impulsu naturae stelices esse desiderant ,Et cunctos exercet beatitudinis cura mortales. Sed quia perturbationum caligo rectum confundit in tuitum, caecutiunt multi ad perspiciendum, quid sit, quod essiciat stelicem vitam. Plerique etiam errant, quia more pecu dum antecedentium gregem sequuntur, &praesertim eos,qui valent potestate,& imperio. Cum enim complures illonum sint potius serui coronati, quam domini: nam& auri importuna siti,& violenta regnandi
libidine, & blandis sensuum illecebris tenentur obstricti) multi, pernicioso exemplo
49쪽
6 I N s T 1 T v t. MOR A L. decepti, nesciunt recto tramite callem carpere ; quia , ut est in prouerbio, Caecus caecum ducit. Sub mundi nascentis origine, eum homines primi, adhuc credula rudes simplicitate, minime cognoscerent id, qum hodie docuit expetientia, & dictauit astutia, gens quaedam iacebat in ima valle, sub excelsi montis radicibus : qui ferire coelum sublimi vertice videbatur. Haec cum pluries curiose adnotasset inaequalem & instabilem lunam,
nunc deciduis cornibus, nunc resurgenti-sus,credidit,illam ex alto cacumine contrectari poste , atque inde perfecte intelligi:
quomodo cresceret, at sue senesceret.
Alii itaque canistris, alii faccis, refertiscerere , arreptis certatim caeperunt montem ascendere. Sed cum post emensum iter,molestum, atque dissicile, lunam etiam tunc remotissimam cernerent, via fessi, &fracti irrito labore membra, procumbentes humi, optabant, sed stustra, in ima valle remansisse. At ij, qui remanserint, existimantes, eos qui ascenderant,voti iam com
potes factos, lunam tangere, illos festinania ter prosequebantur. Haec sunt A. cap. per allegoriam dicta. Mons ille est fortunae rota, in cuius summitate ignarem vulgus summam beatitudinem reperiri putat, cum tamen ibi nulla
50쪽
EPITO ME. 47 sit requies. Nec mirum si allucinetur: nam ad rumorem, non ad rationem compositum, magis credens, quam iudicans,ea optima existimar, quae magno recipiuntur
assensu ; & exemplis perit alienis. Pauperes ex humili fortunae statu sospiciunt diuites in sede celsissima collocatos, eosque quasi coelo proximos admirantur. Sed quemadmodum conspicilia, si sint ex vitro translucido, & nullius coloris, admiι- tunt soles puros , & dies sine faece; si vero
sint colorata , & crassa, renunciant oculis nostris terrae vultum longe alium ,&diuersiimavero; Ita ij quibus census exuberat,
si proprio viantur iudicio, se infelices esse intelligunt. Nec sibi videri possunt alia
ratione beati,nisicdm mutuata errante plebis sententia, quasi vitro impuro & colorato oculis admoto , malunt aliis credere, quam sibi;& cum grauiter aegrotent, & dolorem sensu percipiant, stulte tamen interrogant alios,an sibi insit voluptas,vel dolor;
cum potius deberent se ipsos audire, secum loqui. Et quidem pinguia rura, &cultiora , quam usus naturae desiderat; vis
magna congestae pecuniae; vestes serico su-lIerbae,& arte conspicuae, supellex preciosa; ogus ordo famulorum perite seruientium; plura denique possessa, quam nota;obstrin gunt ita hominum mentes , ut eas nullo