M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quartus, qui Orationum primus. 4

발행: 1753년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3o ORATIO

firmato me posse in hac causa consistere. Sic cogitabam; cum contra dicturus esset Hortensius , & cum esset attente auditurus Philippus , sore , uti permultis in rebus timore prolaberer. Dicebam huic Q. Roscio , cuius soror est cum P. Quinti O , cum a me peteret , & summe contenderet , ut suunt propinquum defenderem, mihi perdifficile esse contra tales oratores non modo tantam causam perorare , sed omnino Vesebum facere conari Cum cupidius instaret: homini pro amicitia familiarius dixi , mihi videri ore durissimo esse , qui

praesente eo ' gestum agere conaretur et qui vero cum ipso

contenderent , eos , etiam si quid antea recti , aut venusti habere visi sunt , id amittere et ne quid mihi eiusmodi accideret , cum contra talem artificem dicturus essem , me vereri.

XXV. Tum mihi Roscius , Se alia multa confirmandi mei causa dixit : & mehercule , si nihil diceret, tacito ipso officio , & studio, quod habebat erga propinquum suum , quemvis commoveret . Etenim , cum artifex ejusmodi sit , ut solus dignus videatur esse , qui in scena spectetur : tum vir eiusmodi est , ut solus dignus videatur, qui eo non accedat F. Verumtamen , quid si , inquit , habes ejusmodi caulam , ut hoc tibi planum sit faciendum , neminem esse , qui possit biduo , aut summum triduo, septingenta millia passuum ambu- Iare ρ tamenne vereris , ut pollis haec contra Hortensium conis

tendere Minime, inquam. Sed quid id ad rem Z Nimirum, inquit , in eo causa consistit. Quomodo 3 Docet me eiusmodirem, Sc factum simul Sex. Naevii, quod si solum proferretur, satis esse deberet. Quod abs te , C. Aquili, & a vobis , qui adestis in consilio , quaeso , ut diligenter attendatis . Prosedio intelligetis , illinc ab initio cupiditatem pugnasse , & aud clam ; hinc veritatem , & pudorem , quoad potuerit , restitisse . Bona postulas , ut ex edicto possidere liceat . Quo die ΤTe ipsum , Naevi , volo audire t volo inauditum facinus, ipsius , qui id commisit , voce convinci - Dic , Naevi , diem.

Ante

i E. I Hortensio. hahiti sunt infames . L. quod ait a. D. dei I a1ιι ιο non aecedat a Quia histriones his qui nota itis.

42쪽

PRO P. QUINTIO. 3r

Ante v. Kalendas intercalares 'g. Bene agis . Quam longe est hinc in saltum vestrum Gallicanum 8 Naevi, te rogo . DCC

millia passuum . optime . De saltu dejicitur Quintius : quo die Τ Possumus hoc quoque ex te audire Quid taces 8 Dic, inquam , diem . Pudet dicere . Intelligo : verum & sero, Mnequidquam pudet . Dejicitur de saltu , C. Aquili , pridie Kalendas '' intercalares . Biduo post , aut , ut statim de jure '' aliquis cucurrerit , non toto triduo DCC millia passuum conficiuntur . O rem incredibilem l o cupiditatem inconsideratam l o nuntium volucrem 1 Administri & satellites Sex. Na

vii Roma trans Alpes in Sebusianos biduo veniunt. O homiδnem fortunatum , qui ejusmodi nuntios , seu potius Pegasos habeat lXXVI. Hic ego , si Crassi omnes cum Antoniis existant , si tu , L. Philippe , qui inter illos florebas , hanc causam voles cum Hortensio dicere , tamen superior sim necesse est . Non enim, quemadmodum putatis, omnia sunt in eloquentia. Est quaedam tamen ita perspicua Veritas , ut eam infirmare nulla res possit. An , antequam postulasti , ut bona possideres , misisti , qui curarent , ut dominus de suo fundo a tua familia vi dejicereatur Z Utrumlibet elige . Alterum incredibile est : alterum ne farium : & ante hoc tempus utrumque inauditum. Septingenista millia passuum vis esse decursa biduo Τ Dic. Negas 8 Ante igitur misisti. Malo ''. Si enim illud diceres; improbe mentiri viderere . Cum hoc confiteris ; id te admisisse concedis , quod ne mendacio quidem tegere possis . Hoc consilium Aquilio , & talibus viris , tam cupidum , tam audax , tam temerarium probabitur λ

ante xalendas . Est autem idem ae si dice. rei v. Kal. utroque enim modo veteres loquebantur . Dies hie est Io. Februarii. x Interealares J Dies erant , qui inte liciebantur inter a 3. di 14. Februarii ; ut annus Lunaris , qui ea minor , conveniret cum solari , qui est maior . Et primo quidem reipuhlicae tempore, ex praetcripto Nu.mae , interliciebantur altero quoque anno dies ax. aetate vero Ciceronis intercalandi pol

Quid

stas omnis erat penes Pontifices et qua saepe eum ess ent abus, totam anni rationem peraturbarunt , ut Iuliana demum correctione mpus fuerit.

18 Pridi. Κ.I. I Die as. Feb. io si olim d. ιών. J A tribunali Praetoris statim in Galliam cucurrerit. ao Maio J Malo respondeas , te ante edi sum misisse, ut sateatis improbitatem eiusmodi , quae ne mendacio quidem tegi possit.

43쪽

Quid haec amentia, quid haec festinatio, quid haec immat, fitas tanta significat non vim λ non scelus ρ non latrocinium non denique omnia potius, quam jus, quam ossicium , quam pudorem ρ Mittis injussit praetoris . Quo consilio λ Iussurum sciebas Τ Quid ρ cum jussisset , tum mittere nonne poteras ΤΡostulaturus eras. Quando Post dies xxx. Nempe si te nihil impediret: si voluntas eadem maneret: si valeres: denique si viveres. Praetor iussistet. Opinor, si vellet, si valeret, si ius diceret, si nemo recusaret '' , qui , ex ipsius decreto , & satis daret, & judicium accipere vellet. Nam, per deos immor

tales s si Alphenus , procurator P. Quintii , tibi tum satisdaret, & iudicium accipere vellet ; denique omnia , quae postulares , facere voluisset quid ageres Z Revocares eum , quem

in Galliam miseras λ At hic quidem jam de lando expulsus :jam a suis diis penatibus praeceps ejectus : jam quod indi

gnissimum est ) suorum servorum manibut , nuntio atque imis perio tuo , violatus esset . Corrigeres haec scilicet tu postea . De cujusquam vita dicere audes , qui hoc concedas necesse est , ita te caecum cupiditate & avaritia suisse, ut, cum postea quid futurum esset, ignorares: accidere autem multa possent i spem maleficii praesentis in incerto reliqui temporis eventu collocares P Atque haec perinde '' loquor , quasi ipso illo tempore , cum te praetor iussisset ex edicto possidere , si in possessionem misisses , debueris , aut potueris P. Quintium de possessione deturbare .

iuheret . Recusare aurem aliquis poterat sa

tisdatido, & iudicium accipiendo.

χa A aue hie pertisue 3 Locus est disseis limus , quem interpretes omne, deel; narunt, prater unum Potomanum . a quo tamen ipso esto cmor di scedere , etsi non lilienter saciam in re praesertim Lenali. ln huius m di initur causis duplex interveniehat Praet ris decretum , quorum unum dicebatur mia νώνω, alterum feetincitim o per illud Prator mittebat in possessionem , per licte ius har po silere, L. s snita is. D. se damno in . Quaeramen dua l. quendi sormula promiscuν hahentur prat sertim ab oratori iis . primum porro decretum dabatur custodiae causa , quod constat tum ex verbis ipsius decreti, quae in-

XXVII.

sia habentur apud Cieeronem, tum ex tala D. qui bia, ex caua . cum sono post dere piaetor permittis, nηis possemus, se i mastis euo

sertinaum dabatur veri possessionis ae vendi. tionis gratia: quique ex illo possidebat , posisessor furit dicebatur , quemadmodum alter possesbe facti. Mi est in L. 3. ultimo, ude aequiri poss. Ergo Naevius , qui nondum obtinuerat, nisi primum decretum , non poterat Quintium de honis sui detrudere; sed una cum illo possidere debebat t.inquam euassos , donee proposiis per 3 o. dies libelli ,

& a nemine deiectis , secundum decretum postularet ad Quintiana hona vere possidenda

ac vendenda.

44쪽

PRI P. QUINTIO. 33

XXVII. Omnia sunt, C. Aquili , ejusmodi , quivis ut perspicere possit , in hac causa improbitatem & gratiam cum iis

nopia & veritate contendere . Praetor te quemadmodum possidere jussit 8 Opinor , ex edicto . Sponsio quae in verba facta est Θ Ni ex edicto praetoris bona P. Quinxii possessa non sint . Redeamus ad edi Emim . Id quemadmodum jubet possidere ξNum quid est causae , C. Aquili , quin si longe aliter possedit , quam praetor edixit , ille ex edicto non possederit , ego sponsione vicerim Nihil opinor . Cognoscamus edictum. Qui

e, edicto meo in pessebionem venerinx . De te loquitur , Neu , quemadmodum tu putas . Ais enim te ex edicto venisse . Ti

bi , quid facias , definit : re instituit , tibi praecepta dat . Eosita videtur in possessisne esse oportere. uomodo Θ uod ibidem recte eusodire poterunt , id ibidem cusHiant . GuoT non poterrant , id auferre , re abducere licebit . Quid tum J Dominum , inquit , invitum hirudere non placer . Eum ipsum , qui fraudandi causa latitet : eum ipsum , quem judicio nemo desendat e eum ipsum , qui cum omnibus creditoribus suis male agat , invitum de praedio detrudi vetat. Proficiscenti tibi in possessionem praetor ipse , Sex. Naevi , palam dicit : Ita possideto , ut tecum simul possideat Ouiniatius : ita possideto , ut Quintio vis ne afferatur . Quid λ tu id quemadmodum observas P Mitto illud dicere , eum , qui non latitarit, cui Romae domus, uxor, liberi, procurator esset ; eum , qui tibi vadimonium non deseruisset ; haec omnia mitto : illud dico , dominum expulsum esse de praedio : domino a familia sua manus allatas esse ante suos Lares fami

XXVIII. Naevium ne appellasse quidem Quintium , cum simul esset , experiri posset quotidie e deinde , quod omnia judicia diffic1llima cum summa sua invidia , maximoque periculo P. Quintii fieri mallet , quam illud pecuniarium judicium , quod uno die transigi posset : ex quo uno haec omnia m. IV. E nata,

a 3 simul psid M aviarias I De stira tan quam verus dominus, tu ae facta , tanquam

custos .

45쪽

34 ORATIO

nata , & prosecta esse concedit . Quo in loco conditionem tuisti , si vellet pecuniam petere , P. Quintium judicatum solvi satisdaturum , dum ipse , si quid peteret , pari conditione u

teretur .

Ostendi, quam multa ante fieri convenerit, quam hominis propinqui bona possideri postularentur : praesertim cum Romae domus ejus , uxor , liberi essent , & procurator aeque utriusque necessarius. Docui, cum desertum esse dicat vadimonium, omnino vadimonium nullum suisse : quo die hunc sibi promissie dicat , eo die ne Romae quidem eum sui sie , id testi bus me pollicitus sum planum facturum , qui & scire deberent,3c catulam , cur mentirentur , non haberent . Ex edicto autem

non potuisse bona possideri, demonstravi.: quod neque fraudandi causa latitasset, neque exilii causa solum vertisse diceretur. Reliquum est, ut eum nemo judicio defenderit. Quod comtra copiosissime desensum esse contendi , non ab homine alieno , neque ab aliquo calumniatore , atque improbo : sed ab equite Romano propinquo & necessario suo , quem ipse Sex.

Naevius procuratorem relinquere antea consuesset e neque eum,

si tribunos appeIlarit , idcirco minus judicium pati paratum

fuisse : neque potentia procuratoris Naevio ius ereptum e conistra , istum potentia sua tum tantummodo superiorem fuisse , nunc nobis vi κ respirandi potestatem dare .

XXIX. Quaesivi , quae causa fuisset, cur bona non venissent, cum ex edit o possiderentur . Deinde illud quoque requisivi , qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem secerit , neque nunc contra dicat , omnesque pro P. Quintio pugnent : prassertim cum in tali judicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere . Postea sum ustis adversarii testimonio , qui sibi eum nuster edidit socium, quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse . Tum illam incredibilem celeritatem , seu potius audaciam , protuli : confirmavi , necesse esse aut biduo DCC millia passuum esse decursa , aut Sex. Naevium diebus compluribus ante in possessionem misisse , quam postularet, ut ei liceret bona possidere . Postea Dipi j

46쪽

PRO P. QUINTIO. 3s

Postea recitavi 'Τ edictum , quod aperte dominum de praedio detrudi vetaret : in quo constitit, Naevium ex edicto non possedisse , cum confiteretur ex praedio vi de rusum esse Qui tium . Omnino autem bona possessa non esse constitui : quod bonorum possessio spectetur non in aliqua parte , 1ed in universis , quae teneri, ac possideri possint. Dixi, Romae domum fuisse , quo ille ne aspirarit quidem : servos complures , e quibus iste possederit neminem , ne attigerit quidem et unum fuisse , quem attingere conatus sit : prohibitum suisse e quievisse . In ipsa Gallia cognostis in praedia privata Quintii Sex. Naevium non venisse . Denique ex ipso saltu , quem , per vim expulso socio , possedit , servos privatos Quintii non omnes ejectos esse . Ex quo , & ex caeteris diectis , factis , cogitatil-que Sex. Naevii , quivis potest intelligere , istum nihil aliud egisse , neque nunc agere , nisi uti per vim , per injuriam , per iniquitatem judicii , totum agrum , qui communis est, tuum facere possit. XXX. Nunc causa perorata , res ipsa , & periculi magnitudo , C. Aquili , cogere videtur, ut te , atque eos, qui tibi in consilio sunt , obsecret , obtesteturque P. Quintius per senectutem , ac lolitudinem suam , nihil aliud , nisi ut vestrae

naturae , bonitatique obtequamini : ut , cum Veritas cum hoc

faciat, plus hujus inopia possit ad misericordiam , quam illius

opes ad crudelitatem .

Quo die ad te judicem venimus , eodem die illorum minas , quas ante horrebamus , negligere coepimus . Si causa cum caula contenderet nos nostram perfacile cuivis probaturos itatuebamus . Quod vitae ratio cum ratione vitae decorneis rei ; idcirco nobis etiam magis te judice opus esse arbitrati sumus . Ea res enim nunc in discrimine vertatur , utrumne possit se contra luxuriam ac licentiam rusticana illa atque inculta parsimonia dcfendere : an des armata , atque ornamentis omnibus spoliata , nuda , cupiditati , petulantiaeque addicatur. . Non comparat se tecum gratia P. Quintius , Sex. Naevi: non opibus, non facultate contendit. Omnes tuas artes, qui

47쪽

36 ORATIObus tu magnus es, tibi concedit. Fatetur, se non belle diesre , non ad voluntatem loqui posse : non ab afflicta amicitia transfugere , atque ad florentem aliam devolare : non prosusis L .mptibus vivere : non ornare magnifice , splendideque convivium : non habere domum clausam puὸori & sanctimoniae , Patentem , atque adeo expositam cupiditati & voluptatibus :contra, sibi Oiscium, fidem, diligentiam, vitam omnino semper horridam atque aridam cordi suisse . Ista superiora esse , ac plurimum posse his moribus sentit . Quid ergo est ρ Non

usque eo tamen , ut in capite , fortunisque hominum honestissimorum dominentur ii , qui relicta bonorum virorum di-1ciplina , & quaestum & sumptum Gallonii sequi maluerunt, atque etiam , quod in illo non suit, cum audacia perfidiaque vixerunt. Si licet vivere eum, quem Sex. Naevius non vult: si est homini honesto locus in civitate , invito Naevio : si fas est respirare P. Quintium , contra nutum ditionemque Naevii. si quae pudore ornamenta sibi peperit , ea potest contra petulantiam , te defendente , obtinere : spes est , R hunc miserum atque in licem aliquando tandem posse consistere . Sin& poterit Naevius , id , quod libet , & ei libebit , quod non licet: quid agendum est ρ qui deus appellandus est ρ cuius hominis fides imploranda est et qui denique questus , qui moeror

dignuς inveniri in calamitate tanta potest 3XXXI. Miserum est exturbari sortunis omnibus : miserius est , injuria . Acerbum est ab aliquo circumveniri r acerbius, a propinquo . Calamitosum est bonis everti : calamitosus, cum dedecore . Funestum est a sorti atque honesto viro jugulari : funestius , ab eo , cujus vox in praeconio quaestu prostitit. Indignum est a pari vinci , aut superiore : indignius, ab inseriore atque humiliore . Luctuosum est tradi alteri cum bonis : luctuosius, inimico. Horribile est causam capitis dicere: horribilius, priore loco dicere. Omnia circumspexit Quintius, omnia periclitatus est , C. Aquili r non praetorem modo , a quo jus impetraret , invenire non potuit , atque adeo ne unde

Gallonii 3 Fuit praeeo, ut Naeviuε, sed lib. II. de Finib. e. a 8. & Horiri. sat. II. in gula vitia turpissime profusus e de quo a. 47.

48쪽

PRO P. QUINTIO. 37

de arbitratu '' quidem suo pollularet: sed ne amicos quidem Sex. Naevii : quorum saepe , & diu ad pedes iacuit stratus ,

oblecrans per deos immortales , ut aut secum jure contenderent , aut injuriam sine ignominia sibi imponerent . Denique ipsius inimici vultum supecbissimum subiit : ipsius Sex. Naevii lacrymans manum prehendit , in propinquorum bonis proscribendis exercitatam : obsecravit per fratris sui mortui cinerem, Per nomen propinquitatis , per ipsius coniugem & liberos,qiubus propior P. Quintio nemo est , ut aliquando misericordiam caperet; aliquam , si non propinquitatis, at aetatis suae; si non hominis , at humanitatis rationem haberet : ut secum aliquid , integra sua fama , qualibet , dummodo tolerabili:, conditione transigeret. Ab ipso repudiatus , ab amicis ejus non sublevatus , ab omni magistratu agitatus , atque perterritus , quem praeter te appellet , habet neminem : tibi se , tibi suas omnes opes, sortunasque commendat : tibi committit existimationem ac spem reliquae vitae : multis vexatus contumeliis , plurimis iactatus injuriis , non turpis ad te , sed miser confugit . E sundo ornatissimo deiectus , ignominiis omnibus appetitus , cum illum in sitis paternis bonis dominari videret, ipse filiae nubili dotem conficere non posset, nihil alienum tamen vita superiore commisit . Itaque te hoc obsecrat , C. Aquili , ut , quam existimationem , quam honestatem in judicium tuum prope acta jam aetate , decursaque attulit , eam liceat ei secum ex hoc loco efferre : ne is, de cujus ossicio nemo unquam dubitavit , sexagesimo denique anno , dedecore , macula , turpi mismaque ignominia notetur : ne ornamentis ejus omnibus Sex. Naevius pro spoliis abutatur: ne per te ferat '' , quo minus, quae existimatio P. Quintium usque ad senectutem perduxit, eadem usque ad rogum prosequatur.

2 UMI. aνι ινarti J Non invenit a quo pe. a 8 Festor I ut Navius obtineat. Plaut. In eret iudieii formulam ex sententia i coactus Merc. ast. a. se. 3. guas poscis, δενυ. pas- est enim contendere de probio , cum ipse seratius suspicatur legendum far. llet de pecunia .

49쪽

SEX. ROSCIO AMERINO

ORATIO II. ARGUMENTUM.

CUM pater Sex. Roscii , pro quo habetur haec oratis , noctu rediens e coena occisis esset , Erucius Flium accusavit parricidii , impellente Chr)sogono Dilae liberio . Impellebat autem maxime per duos Roscios , Capitouem , o Maguima , veteres Romani occis inimicos , in quos Cicero huius cae ris suspicionem confert. Itaque non tam haec defenso dici debet , quam artificiosumma accusatio . Ea porro erat Chrysogono causa perdendi silii , ut tuto pusderet patris bona iniqui e proscripta , minimoque --pta . Prima haec caiisa publica est , quam cicero egit annos natus 27. ut ostendit Gellius lib. II. cap. 28. L. Dila iterum , Metello Coss. anuo in C. 673. acta es in foro ad tribunal Fannii praetoris, o quaestoris inter sicarios , assidentibus

iudicibus ex ordine Senatorio , qui solus hoc tempore iudicabat Genue orationis judiciale es. Status coniecturalis : Utrum Sex. Roscius patrem occiderit. Partes quinque sunt, exordium , narratio , partitis , confirmario , o peroratio , seu amplificatio . FACCIOLATUς .

Vide , quae argumento Orationis pro Quintio subjuncta sunt. I. REDO ego vos , Iudices , mirari , quid sit, G l quod , cum tot summi oratores , hominesque nobilissimi sedeant ' , ego potissimum surrex

rim , qui neque aetate, neque ingenio , neque auctoritate sim cum iis, qui sedeant, comparandus . Omnes enim hi , quos videtis adesse in hac causa , injuriam novo scelere conflatam putant Oporte

rei S.. Mai Sedebant advocari Roscii, ut ei prasent a faverent, non eloquentia.

50쪽

PRO SEX. ROSCIO AEMERINO . 39

re desendi ' : defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent . Ita fit , ut adsint , propterea quod ossicium sequuntur : taceant autem idcirco , quia periculum metuunt . Quid ergo ρ audacissimus ego ex omnibus 8 Minime . At tanto ossiciosior , quam caeteri ρ Ne istius quidem laudis ita sum cupidus , ut aliis eam praereptam velim . Quae me igitur res praeter caeteros impulit , ut causam Sex. Roscii reciperem

Quia , si quis istorum dixisset , quos videtis adesse , in quibus

summa auctoritas est , atque amplitudo ; si verbum de republica fecisset , id quod in hac causa fieri necesse est : multo plura ' dixisse, quam dixisset, putaretur. Ego etiamsi omnia, quae dicenda sunt , libere dixero , nequaquam tamen similiter oratio mea exire , atque in Vulgus emanare poterit. Deinde , quod caeterorum neque dictum obscurum potest esse , propter nobilitatem & amplitudinem : neque temere dicto concedi , propter aetatem dc prudentiam : ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rempublicam accessi , vel ignosci adolescentiae meae poterit : tametsi non modo ignoscendi ratio , verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est. Accedit illa quoque causa , quod a caeteris forsitan ita petitum sit , ut dicerent , ut utrumvis salvo ossicio se iacere posse arbitrarentur . A me autem ii contenderunt , qui apud

me & amicitia, & beneficiis, & dignitate plurimum possunt:

quorum ego neque benevolentiam erga me ignorare , nec auctoritatem aspernari , nec voluntatem negligere debeam . ΙΙ. His de causis ego huic causae patronus extiti , non electus unus , qui maximo ingenio , ted relictus ex omnibus , qui minimo periculo possem dicere : neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Rolcius, verum uti ne omnino defertus

esset

x. D seud. J Propulsari. s cain, ouri 3 Quia ea tempestate non a Pe ii,sisti. J Metuunt sbi a Chresomno solum non ignoscebatur erroribus , sed saepe

syllae liberto qui totam hane accusationem etiam, in quita causa , homines piinieban- instruxit, ut Sex. Roscium perJat . Hue re- tur . I i praesertim ad Syllanas proscriptio serenda sunt verba illa , pνoat. iis oti; areis nec reserendum est. Fit autem caenoscere, aure, tim : quihus scilicet Sylla & Syllani dire aliquem in iudicio . Videtur imitatu .mrotenter domitiantur. Terentianum illud in Eunucho, prol. 4. ae 4 Plura J Aliqui referrent ad syllam mul. oum es vias coona υνο, atque is scere. to plura ad invidiam conflandam. O Ommiis a Vel dicere, vel tacere.

SEARCH

MENU NAVIGATION