Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ntia plura de Minorum ordine, deque Coenobio nise .ctorum Aporiolorum opportune, ven ineque dixit. , Summus profecto coaevorum Scriptorum constensius est, , panium , praeter ceteras animi dotes nobilissimo iprincipe dignas , quibus abunde exornatus resulgο- .

bat, in vi be ea aetate virum doctissimum fuisse, ae ita apud illum eloquentiae Budia flagrasse , ut, iteste Iano Nicio EIthraeo a , si quempiam au- ό diret paullo diligentius huic studio operam dare , ad se advocarer, nosse vellet, hori fretur, obsecraret etiam , ut in id studium , in jquo erat, incumberet; nihil enim esse dignius , in quo omnis nostra Opera consumeretur, quam hoc , in quo Romani nominis gloria longe , multumque ceteris nationibus praestiatisset. Insignem quin etiam Bibliothecam domi comparavit , Libris omnigenae eruditionis, ct 3 s. praecipue codicibus refertam , cui primum Pompeium Monium virum clarissimum praefecit, quo vita functo , ipsius Bibliothecae cura commissa eri viro alteri eruditissimo Aberto Rubenio Iusti Lipsis discipulo. Quare haec eadem Bibliotheea paturi tunc sin ruris Litteratis viris, qui Romae serebant, inter quos praecipue memorandus venit Cata. Caesar Barais nius , qui pro condendis sivis Ecclesianicorum mn lium voluminibus magna hine adiumenta petivit

De hac plena laude siri erunt Petrus Morinius in suis Disolis , Iacobus Sirmondius, Antonius Polevinius, aliique. Nihil siquidem huc Bibliotheca vel

clam

102쪽

8 Iclarius, vel praestantius concipi poten , quippe quae re praeclaris Possessoribus , oe amplisimis a

resonibus per excelluerit. Eius enim initium primum en ab Alberto Pio carpensium Duce, qui, teste Ambrosio Morandio a , siuam Bibliothecam dono dedit Augustino Brachio Eugubino Cari. Reg. S. Salvatoris visicopo Usumo , oe Sedis Apost. Bibliothecario ; hane dein magna ex parte Fabius ne chii frater Marcello Cerminio quinae urbis iam Epia scopo , sied tune Cardinali amplissimo , ct mox Pontifici Max. largitus est I tum ipsam ms. Codicum. Monustreii Avellanensis apographis φ) , ceterisique aliunde quaesitis amplificatam , Marcellus Tomi sex Cardinali Guillelmo Sirletio , qui eidem fuerat a mcretis , ex rerumento legavit; postea ipse e vivis erepto , a Card. Ascanio Columna XIR mille siutatis empta eris hine post ipsius obitum a Duce Iob. -- gelo Atempse pretio XIII. mille scutatorum in sui possessionem adsi ita ξ, mox , Altempsit Ducis morte consiquuta, migravit in manus Card. Petri Ottoboni Senioris, qui dein fuit Alexander VIII. P. M., quique eamdem Familiae suae perpetuo unitam adiunxit; ac tandem omnium iam possessorum additionibus , ct christinae mecorum Rainae s. praecipue codicibus locupletatam , Benedictus xIV. P. M. laudando in aevum exemplo, ac munere in Vaticanam F Biblio

103쪽

Bibliothecam inferri voluit. Ceterum e vita migraυit . canius noster in paternis aedibus apud Basilicam Sanctorum . Onolorum anno MD III. , aetatissiuae anno circiter quinquagesimo , Laterariens Eccle

104쪽

ORATIO.

N patriam reditus, BEATIMINE

PATER , quaecunque illa sit, est per seipsum optabilis & iucundus. Quod si Roma ea sit quae ab exteris etiam , barbarisque nationi bus patria appellatur, quid optabilius ξ quid iucundius λ sed redire te felice Pontifico quid selicius λ .le etiam vocante, & amplissimi huius ordinis dignitate ornatum , quid mihi, inquam, potuit esse gloriosius ρ Tecta ipsi, & parietes, intra quos quis natus, & altus est, nescio quam vim habent ad trahendos

anim , qui, quacunque vagentur, di errent, nisi ad eum locum , in quo eos natura ipsa cali Mitirevertantur , nullibi conquie-stunt . Aura illa, quam vagientes hausimus, ita recreat, atque idelectat, ut sine ea vita

ipse vitalis , ut Ennianis verbis utar, prope non sit. Caelum illud, quod in cunis primum asperiimus, nescio quid habet aspectu

iucundius .. Vestigia, quae adhuc reptantes impressimus Iocos, laresque. nostras quanta. F a cum

105쪽

cum voluptate invisimus Quamobrem pro nivibus, ac pruinis Scythae, Hyperboreique suspirent, quas pueri teneris adhuc manibus attrectare assueverunt, si eos a Scythico illo horrore ad Italicam amoenitatem, suavitutemque traducas . Imperet quis exsular Aethiopes, & Indos ab incultis, desertisque arenis, quae perpetuo Solis ardore torrentur, abesse miserrimum iudicabunt. Ad caulas,& stabula, ubi natus est, pastor laetus , hila risque revertitur, & pelles, in quibus iacebat, infans in manus magna cum voluptate sumens nescio quid in ea paupertate dulcedinis, &suavitatis invenit, quam sensim an, mo ea iam rudi, & rustico natura ipsa instillat. Equidem ut de me ipso loquar, nondum ex ephebis excesseram , cum me Ma cus Antonius parens meus Regni Neapolitani supremus Comestabilis in Hispaniam secum adduxit , in qua plurima prosecto sunt, quae vel maximum carissimae patriae desiderium non parva possunt hilaritate, &iucunditate lenire. Nam si caelum salubre ,

106쪽

agri uberes, & secundi, amoenissima montium iuga, perlucidi fluminum, sontiumque liquores, riparum vestitus viridissimi, optimi arborum fructus, fruges , armenta , gre ges , metalla, & rerum sere omnium copia, quae tam ad vitae necessitatem, quam voluptatem pertinent, regiones reddunt ama biles , haec omnia ita habet Hispania, ut de ea Poetarum rex,& regum, ut Alexander di cere solebat, Poeta Homerus cecinerit:

Non es Hispana tellus felicior uua . Quid de amplissimis, & ornatissimis urbibus dicam , de gentis moribus , acumine , se tertia, hospitalitate , qua & priscis temporisbus ita excelluisse Hispanos Siculus Diodorus testatur , ut cum hospites excipiebant de eorum honore inter se laudabili, & pia aemulatione contenderent ὸ Christiana vero pietas, & religio ubi plus viget pura, & imtegra ab omni errorum labe Philippi pruindentia, & virtute conservata Beneficia etiam ab eo in me, familiamque meam tanta be . .evolentia, di humanitate collata nonne ad

F a pauiae

107쪽

patriae memoriam oblitterandam maximam

vim habere potuisse dicendum est ξ Dicendum prosecto est, & te, BEATIMINE PATER , praesente, clara & contenta voce fatendum, ut cum publica fuerint beneficia , sit etiam gratum se testantis animi publicum testim nium . Dixi hac de re plura, cum in CO- plutensi theatro me una cum Philippo primcipe , I bella, & Catharina principibus filiis

totius Academiae nomine gratias agentem audivit sic suae in me antiquissimae benevolentiae memor, ut Regiae Maiestatis pene videretur oblitus, & dicam fortasse aliquam do maiora cum & rebus ab eo gloriosissime gestis, & iis, quas filios tanto parente dignis-smos gesturos iam pridem auguratur an, mus , licebit applaudere , si ut res mihi non dubius suppeditabit eventus, sic etiam verba non sit mea mihi. iam pridem cognita, & e plorata infantia detractura . Ipsa vero regia tanto Rege digna regulis, & prineipibus vi ris resertissima, quos vel assinitatis , vel amicitiae vinculo ςoniunctos habebam, quamvis

108쪽

sagi potius, quam togae sit, ita tamen m

togatum amavit, & coluit, ut qui equorum cursu armorum tractatione , & militaribus

studiis exerceri solerent domi meae doctissimos viros de gravissimis rebus disputantes audire saepissime mallent, eo quod studiis dissimiles Ala aequaret benevolentia . Academias etiam, ubi litteris operam damus, pa triae loco a plerisque haberi quis nescit Hac de caussa cum inter inmerenses, & Catanenses Siciliae populos de Sterpsicori poetae Lyrici patria lis esset orta, Phalaris Astia palaeus iudex delectus pro Catanensibus sapientissime pronuntiasse dicitur, eo quod Catanae litterarum studiis in puerili aetate navasset. In Complutensi,& Salmanticensi Aca

demia per decennium philosephiae, theologiae, iuris pontificii, & imperatorii curricula

conficiens , tantam cum Hispanae iuventute familiaritatem studiorum communication contraxi, ut inter meos in patria mihi versari viderer . Memini in ultima illa concio ne a me pridie,quam Salmantica discederem,

109쪽

habita a te, o patria mihi iure carissima , veniam postulasse , ut eam quoque patriam appellarem, eo quod si in te natus sum, ibi scientiis, & doctrinis excultus, si a te vitam accepi, illa dedit id, sine quo vitam mihi

acerbam putarem.

Digitum quoque ad gymnasi parietes

intendens marmoreas columnas familiae nostrae insigne iudicabam affinitatis quoddam genus esse dicens inter nos, & eius Academiae alumnos, eo quod ab Othone Columna, qui Martinus Quintus vocatus in sicra ista Pontificii imperii Sede tanta cum virtuti Ssui laude, & Ecclesiae utilitate consedit, tamquam a familiae cuiusdam capite Originem ducant. Quid plura cum iam brachia ad omnes amplectendos e suggesto porrigerem, & huc exsurgite dicerem, tenebo, complectar, dabo lacrimas, porrigam dexteram, sanctum,& inviolabile fidei,& amicitiae pignus , ita sensi omnium animos ad fletum, &lacrimas commoveri, ut & mihi vox dolore interclusa defecerit. Quid vero de me, meis

110쪽

que studiis haec Academia senserit, praecla rissimo hac de re redato testimonio , idest publicis, quas vidisti . litteris contestata. Ignosce quaeso, BEATIMINE PATER, pio, gratoque animo accepta ab exteris beneficia recolenti, & interim an bene tua sint collocata, cognosce. Haec omnia, quae cur sim narro, & alia plura, quae dici possent, ea sunt, ob quae patria tamdiu carere serendum fuit, sed o vim amoris insitam , & occultam i semper tamen suavissima, & i cundissima patriae memoria quibuslam vehementissimis desiderii stimulis fodiebat an,

mum , & ad earum rerum, quas nunc prae sens video, recordationem animum concit

bat . Quoties solium istud tuum augustii. mum, &solo caelesti illo, ac divino inserius

ob mentis oculos versabatur , quoties ad se Cros tuos istos pedes iacere mihi videbar, quoties ad parentis, & meorum amplexus animo, & cogitatione praecurrebam, quoties hanc, quam nunc affert patria, Voluptatem non iniucundo errore praegustabam , quid

SEARCH

MENU NAVIGATION