Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

9 tandem animum interdum languescentem

ad studiorum labores, & vigilias persere das excitabat nisi haec una spes, ut scilicet quam primum in patriam redire liceret, quod maximu m & praeesar iussimum omnium laborum praemium esse existimabam. Nam si patria, quaecunque illa sit, tantam in cruvium animis svim habet , quantam haber aequum est patriam illam, quae, ut initio dicebam , ab exteris ipsis , & barbaris patria appellatur, arx omnium gentium, orbis ter rarum theatrum , religionis & pietatis domicilium , & tandem, ut poeta nescio quis

de ea dixit: , . ivrrarum Dea , gentiumque Roma ,

Cui par es nihil, o nihil secundum. linim tanti civitas Romana fiebat, ut glorio si illa vox, civis Romanus sum, ab Apost , lorum , ut ipse dicere solebat, minimo: a dita sit, nos, qui non ea donati, sed in ea nati sumus, parentem nostram ingrate , di impie contemnemus Equidem falli eos puto, qui veteris Romae reliquias, & semis

comesa

112쪽

plantes una etiam pristinae urbis dignitatem tempore, & vetustate collapsam desecisse di. cunt . Errant, qui Romani Imperii maiest tem, & gloriam iampridem obsolevisse cre dunt : ferri non debent, qui quae in vetustis historiarum monumentis scripta legunt, ita

admirantur, ut quae oculis praesentes imtuentur tamquXm minora , & cum illis non conserenda fistidiant . Dum curulem sellam, praetextam, latum clavum, se es, secures ,

paludamentum , & alia nomina pompae, &dignitatis plena passim in Romanis script ribus legunt selices eos fuisse clamant, qui ista viderint, nos vero , qui ista tantum legimus, infelices. Capitolium, Fora, Thesemas , Templa, Arcus, Ianos, Rostra , Circos , Theatra , & Amphitheatra oculis pene

lacrimantibus quaerunt, quae una cum tempore ipso ventis velociora evolaverunt, & si Romani triumphi pompam in eo roso alse quo , & exeso marmore insculptam vident, ita haerent immobiles ut dum moveri ,

113쪽

& spirari saxum arte videtur , qui saxum spectant, saxo similes artis admiratione , &stupore reddantur. Habet quidem nescio quid antiquitas , quod primo aspectu movet admirationem . Sed , o gentium omnium Victrix , o terra rum omnium princeps , & regina Roma , ex eo die, quo indomitas illas cervices , &imperandi ferocitate exsultantes Divo Petro,& eius Successoribus , non vi, & ferro , sed amore , & mansuetudine domitas , & con-

docefactas dedisti, & quae imperare tantum sciebas, parere didicisti, ex eo inquam te ipsa maior, & augustior visa es . Maiores nostri fateor Euphratem , & Tigrim ab Orient transgressi imperii tui fines ad Indos usque

propagaverunt. Aethiopes , & Garamantes ab Austro victoriarum tuarum meta fuere . Daci, di Sarmatae se tuis armis a Septem trione subducere non potuerunt . Per Oceanum Gessoriacum , & Britannicum ab occidente ad ea, quae humanae. libidini natura subtraxerat, tuis navibus aditum patefecisti.

114쪽

cisti. Sed cur te cum Sole , qui luce su lustrat, & complet omnia, comparo tes tuo subiecisti imperio , quas vix e caelo aspicit oculus ille caeli pulcherrimus, quare recte Agrippa apud Egesippum cum Hebraeis , ut ιe Romanis dederent, persuadere vellet, belli inquit dura adversus omnes com ditio , sed adversus Romanos ultima, quos si fugere velis, cum superare nequeas, orbis terrarum tibi deserendus est. Alexander ille magnus fugiens arma Romana ad regnais Caspia, & extremas subactae Persidis, atque Indorum oras victor perveniens Magni c gnomen obtinuit, quia maximos nempe Romanos non lacessivit, sed paruit tamen& ille Romanis in posteris, qui fuerat trium.

pho Romano immatura morte praeruptus .

Magna quidem, o patria, haec sunt, ted si

cum iis, quae nunc habes, conferantur, tan to minora videbuntur , quanto humanis di vina terrenis caelestia antecellunt.

Quidquid non possidet armis, religi 'ne Nuci, de te pius poeta dixit. Sed non Oricntis

115쪽

ais tantum , obeuntisque Solis angustiis imp rium tuum continetur, non Asiae tantum , Micae, & Europae ambitu coercetur, non orbis terrarum tantum princeps appellaris,& caput, inseri etiam nomen tuum per rorescunt, caelum ipsum tuis nutibus patet, &utriusque regni claves a Deo tibi traditas tenens, eius vice in terris fungens nonne Veis aera illa , & oblaleta contemnis ὸ non auis reas iam, laureasque coronas , non trium.

alta currus, & arcus, non inania illa sp lia, & trophaea Roma ostentat ό palmae, quubus hodie illii stratur, vestrae sunt , o sicci heroes, o invictissimi Christianae militiae Imperatores, & Duces , quas vestro pro Christi fide Auso sanguine gloriosissime rotulistis; currus ,& quadrigae vestra sunt coris pora , quibus quasi triumphatores vecti non

ad Iovis Capitolini , sed ad caeleste illud Dei optimi Maximi templum iterum ascen detis ; spolia , & trophaea tot delubra sunt

impiis daemonum cultoribus erepta, ut Deo, di vobis aris vestro nomine excitatis conse

116쪽

crarentur . Itaque cur Augustum , cur T, berium , cur Severum , aut Antoninum v, dere desideret . cur Patres conscript , Romanumque Senatum, qui te, SIXTE QSIINTE, e solio isto pontificio iura orbi terrarum

dantem tot Cardinalium , & Ecclesiae Patrum corona cinctum , Christi in terris personam sustinentem intuetur ξ Quod si urbis ipsius bellis, & vetustate prostratae ruinas deplorant, num id te,SIXTE, Pontifice facere audebunt, qui eam non solum in pristinum splendorem , dignitatemque restituis, sed plura addis , quibus pulchrior etiam redd, tur , & insignior Utinam inter istos aedi

sciorum acervos veteris Romae bustum, &monumentum illius aliquid adhuc spiraret, ct viveret, quod hac voce excitari posset . ex hoc loco clamarem , ut surgeret, quac in suo gremio inter suorum cineres sepulta iacet, & eaput tam gloriosae senectutis capitie venerandum tot imperii infulis , de insignibus redimitum e sepulcro attollens

uoram urbis iaciem circuiuspiceret. Areas

vide

117쪽

96 videret, quas tempus nudas, & vacuas aedi. ficiorum ruina reliquerat, novis iam aedificiis exornari loca, herbis, & spinis intra ipsa urbis moenia silvescentia iam purgata, &nitida frequentari, aquas per tubos, & fistulas longe deductas ex summis collium iugis prope ludibundas ad amoenissimos hortos irrigandos exsilire, urbis partes latis, perpetuisque viis magna , & utilitate, & pulchritudine dividi, obeliscos Aegypti miracula ex horridis, desertisque locis avulsos, & i visis, inauditisque machinis attractos in nobilioribus urbis partibus collocari, & denique si quid novae Romae temporum iniuria

deerat, hoc per te, BEATIMIΜE PATER , aurea haec, & vere tuo nomine felix aetas assequbtur. Mihi quidem cum primum Vaticanum

obeliscum Augusti, & Tiberii memoriae s

crum Sanctissimae Cruci a te nuper excit, tum , dicatumque vidi, statim illud in mentem venit, hos Imperatores a te e sede illa Per tot annos impie profanata deiectos, eos

ipsos esse , qui tunc cum natus, & in eam

118쪽

ipsam Crucem sublatus est Christus, Romae imperabant, memini statim obeliscum illum in Cati, & Neronis Circo primum locatum, Martyrum sanguine crudelissime effuso saepe natasse , & Cruci merito eum locum deberi dixi, qui tot Martyrum cruore aspersus iam pridem fuerat Martyrum principi tot caesis, immolatisque hostiis consecratus . Et vero quid mirum si Soli iam dicatum saxum, sese Crucis signo tamquam basim, & columnam, te imperante, subiecit, si tunc, cum primum coepit sacrum hoc Crucis vexillum in Calvariae iugo excitatum nova divinitatis luce splendescere, Sol ipse ea tamquam lux minoroflusus occultari non sine rerum uaturae ad

insolitum prodigium haesitantis admiratione visus est e Ο te, SIXTE , vere felicem , ac beatum, qui ad Christo illatas iniurias ulciscendas divino consilio electus es. Quid enim insigni hoc opere, & aeternitate dignissimo te secisse existimas , nisi Christi iniurias ulcisci quid nisi novae Romae pie tatem , & religionem cum antiquae Ornatu, G & mM

119쪽

& maiestate coniungere Pyramides , C lumnas , Statuas , Arcus , & alia huiusmodi urbis ornamenta nostra haec aetas priscae non invideat, sed ea omnia vero Deo dicata eius in humanum genus beneficia posteris contestentur . Itaque si ullo umquam tempore Hispanos , Gallos , Germanos, Pol nos , & ceteras omnes Catholicae Ecclesiae imperio subiectas nationes Romanae urbis visendae desiderium communi omnium fama excitatum allexit, alliciet, te,SIXTE, Pomtifice , omnes ex diversis orbis terrarum partibus convolabunt, ut antiquam, novamque Romam utrasque simul tuo beneficio etsi rescentes aspiciant. Non Alpium, Pyreneo rumque vallo rerum a te gestarum fama contineri potest, quin in diversas orbis pasetes erumpens ad ignotorum etiam aures omnium sermone iactata perveniat. Vix pontificiae dignitatis insignia acceperas, cum

statim nefariis, scelestisque hominibus Mulum , quasi signo aliquo sublato, acerrimum indixisti. Non se silvarum recessibus latro m. i

120쪽

nes, non faltuum latebris occultare potuerunt, non arcibus se , & castellis tueri, non vi, & armis desendere gladius vagina vacuus pene visus, non est tubae sonus , non auditus , non conscripti exercitus , di tamen hostium fauces elisas Roma vidit, bellum in pinatum extinctum, tuta omnia, & pacata 3

sed quid mirum , si te togatum hominem,& inermem , antequam ensem distringas , non sicarii tantum, & grassatores, sed Reges etiam , & Principes bellicosissimi resermi dant tNon enim amor, non odium , non in vidia , non spes, non timor, non miserico dia animum omni assectione maiorem in

hanc , aut illam pariem a recta iudicandi rutione detorquet. Catonianum illud haeret in animo fixum, Magistratum, & Iudicem, neque pro iustis orandum , neque pro ini stis exorandum , nam si iusta sunt, preces non exspectandae, si iniusta, non audiendae. Probas, quod ille ipse Cato cum censuram peteret publice dixit, plerumque populum 2 . G a seve-

SEARCH

MENU NAVIGATION