Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

severo medico ,& inexorabili indigere . Melpinisti vere in Tragoedia dictum : ut non vexat peccare , cum possit, tu

beta

Scis, in sacris etiam Pontificum sanctionibus decretum esse erranti consentire videri , qui ad ea resecanda , quae corrigi debent, non

occurrit: tyrannicam esse vocem, non regiam

nosti, si libet, licet non ignoras, leges similes esse saepissime aranearum telis, quibus muscae tantum , & huiusmodi animalcula irretiuntur, & illud plerumque accidere , de quo Seneca conquerebatur, sacrilegia minuta puniri, maiora in triumphis serri: optime tenes plus prodesse supplicium , quod personarum dignitate eminet, & apparet. Et tamen quid hoc esse dicam e cum animadversionis severitas timorem potius in currere , quam amorem soleat conciliare, ita ab omnibus, SI XTE , amaris , ut nemo sit, qui non diuturnum tibi imperium , &selicissimae senectutis annos precetur. Scis

im , quod pauci sciunt, gravitatem comi-

122쪽

I o Itate,& facilitate aspergere, puniendi acerbitatem misericordiae lenitate mitigare, summam severitarem cum silmma humanitate coniungere . Non sine divino consilio tria

caelo Libram inter Scorpium , & Virginem collocatam aspicimus , ut medium quiddam tenere iustitiam iudices intelligant, nec virginis mollitie delinitam languescere, nec Scorpii serocitate saevire . Sed hoc ipsum nonne tuus ille pira porrigens Leo familiae tuae insigne significat Θ Leo quidem animal est vehemens, feroxque natura, sed dum piris blanditur, & attrahit, naturae ferocitate mindicat se humanitate lenite , & illam te in omni actione mediocritatem servare , quavera iustitia aequitatis nomine digna summopere delectatur . Sic sic tibi omnes admirabili quadam ratione devincis, ita ut

ament , dum metuunt, & numquam tanta in Urbe fuerit legum observantia , tam incorrupta , & integra iudiciorum ratio , tam

sancta & inviolata maiorum disciplina, dum omnes , & amore , & metu in officio conti-G 3 nentur:

123쪽

nentur : itaque si Romam redire est per se optabile , & iucundum , redire ut initio dicebam te , felice Pontifice, quid selicius e Accedit etiam , te vocante , & amplisimi huius ordinis dignitate ornatum redire, qua noster hic in patriam reditus insignior res ditur , & illustrior, quod ultimo Ioco a me propositum magnam hic dicendi silvam sula peditaret. Barcinone pridie Kal. Ian. Victoriae sororis sponsalia fiebant, domus tibi

Tum , nervorum , & vocum cantibus pers nabat, magnus totius nobilitatis, & omnium ordinum concursus , gratulationes, clamores ut fieri solent maximi, annulum iam sponsae porrigebat Antistes , cum ecce a Saba diae Duce litterae novae huius a te collatae dignitatis internuntiae asseruntur. Duplicari, iterarique plausius audivisses, & inter eos SIXTI nomen in caelum laudibus, & la tissimis acclamationibus serri. Diu haesi ridentis fortunae ludos silentio admiratus, &cum tot laetitiae caussas me habere animadverterem, nullam iuveni maiorem, quam eas.

Omnes

124쪽

a, Io 3 omnes tibi, SIXTE , deberi. Magna quidem haec dignitas . & omni aestimatione dignissima , nam si sacrum hunc Senatur Cineas ille Pyrrhi regis Orator vidisset, quid de hac divina potius , quam humana maiestate dixisset, qui de Romano a Pyrrho in terrogatus quid sibi videretur, totidem Reges , qui in unum locum convenissent, sibi visos respondit Si Romani Senatoris dignitas olim tanti fiebat, ut cum ea amicum suum Hadrianus Imperator ornaret, in quem plurima alia congesserat beneficia, nihil sibi dixerit reliquum esse, quod daret, quid, obsecro, dicere te aequum erit, BEATIIsINE PATER , cum mihi hodierna die tantae dignit,

tis dabis insignia λ Si Presbyterium est , ut Ignatius Antiochensis Episcopus definivit, sacra consiliarii, & adsessoris Episcopi institutio, quanta erit eorum dignitas, qui ccinsiliarii , & adsessores illius Episcopi sunt, cui ceteri Episcopi, & universa paret Ecclesia λSi tanto in honore habentur Diaconi, qui Episcopi manus, & oculi appellantur, quantus

125쪽

debetur illis, qui eius capitis oculi sunt, quod Christi Ecclesiae Capitis locum tennens inter cetera mystici huius corporis membra tanta eminet maiestate : qui eius manus sunt, quo fulminante universus te rarum orbis concutitur Θ Verum si per se tanta est dignitas Cardinatatus a te collata , qui ingeniorum cuiusque virtutis , & morum es aestimator acerrimus, quantum dignitatis , & splendoris acquiret Z Non te virum sanctissmum , & prudentissimum latet , quanti momenti sit tam in divina, quam humana republica consiliariorum prudentia , & virtus . Uerum quidem est , ut verissime gravi Ismus Senator M. Tullius scriptum reliquit, consilia plerumque evemuponderari, & cui bene processerit multum, cui secus nihil illum sensisse dicimus . Sed tamen bene consultum maximum semper lucrum existimari debet, nam etsi quid se cus eveniat, tamen bene consultum fuisse negari non poterit, & quamvis infelix prudentia laudabitur. At contra merito apud

126쪽

I sCarthaginensem in crucem tolli Imperat

res solitos legimus, qui rem pravo quidem consilio, sed prosperi eventus felicitate gessissent. Quodnam gravius reipublicae vulnus a Deo potest infligi, quam disbulia illa

Atheniensium a Neptuno, ut veteres Poetae finxere, victo, & irato immissa , qua citius ea respublica periiset, nisi mala consilia in bonos semper,& felices eventus Minervaia convertisset Plerumque , ut Velleii verbis utar , fit, ut cum sertunam mutaturus est Deus consilia corrumpat, efficiatque, quod miserrimum est , ut quod accidit, merito etiam accidisse videatur . Hinc illae Davi dis Deum precantis voces, infatua, Domine, consilium Aritophel, cum plus eius consilium, quam Absalonis arma timeret. Hinc illae Dei minae: auferam consiliarium, & Ω-pientem in sacris Prophetis frequentissime, ut adempto consilio certum futurum esse interitum intelligamus. Cum igitur in comsilio tantum sit pondus , quanti apud me,& omnes esse debet tuum de me iudicium , dum

127쪽

dum a te augustissimi huius orbis terrarum Senatus Senator escior Θ Novum quidem, fateor, non est nos Columnenses ab iis Pomtificibus huiusmodi accipere beneficia, quos Divi Francisci familia dedit Ecclesiae. Suum habuit Iohannem Cardinalem Nicolaus IV., suum Sixtus IV. Iohannem , qualem tu tuum, SIXTE QUINTE , habes Astantum . Et quidem pietati nostrae esse quo pacto deberi negandum non est, o divedives paupertatis amator Francisce , O ant, quissime gentis nostrae patrone , qua te ,& semper omnes ,& ipse potissimum a prima

aetate coluimus . Tu nostri penates , & l, res , quem nec domi quidem e sinu, gremioque nostro dimittimus, nullibi sine tuo praesidio Columnam nostram firmam , st,hilemque manere posse existimantes , iisdem parietibus tua, nostraque familia continetur, idem limen, idem vestibulum, eadem tecta,& vix in ulla aedium nolirarum parte pedem ponere possumus , in qua non tua , vel tuorum exstent impressa vestigia. Aures nostrae

128쪽

strae interdiu semper tuis laudibus peris nant, & noctu e somno noctumis filiorum tuorum vigiliis, & sacris, divinisque cantibus placidissime excitamur. Novum quoqu non est, nos Columnenses hoc Francistanae familiae Pontificibus tamquam proprium, &peculiare debere, ut quamvis e gente nostra aliquem sacer hic Cardinalium Senatus habeat , secundum & ipsi addere velint, cui propriis manibus huius dignitatis insignia . singulari quadam suae in nos voluntatis Ggnificatione imponant . Habebat Senatus Nicolao Quarto Pontifice Iacobum C Iumnam Cardinalem , ut cum tu, SIXTE, Creatus es, Marcum Antonium. Addidit ille Iohannem, addis tu Ascanium, ut eos credo

vobiseum ad Apostolicae istius Sedis culmen evehatis, quos Apostolico huic muneri tam pii animi desiderio a primis pueritiae annis

addictos diuturna multorum annorum mpe

rientia in sacris Apostolorum aedibus cogninuistis. Sed utinam quemadmodum das tantae benignitatis insignia , ita etiam ea dare possess

129쪽

posses, quibus dignus quis hac dignitate es- lcituri Nam quod de Regibus in Scena Train igicus , id ego de Cardinalibus dicere saepe tsoleo et . l li Regem non faciunt opes , i Non vestis Tyriae color , lNon frontis nota regiae . ' tQuoties illud sapienti: simi principis Hadriani iIn mentem venit, qui cum Heliodorum sepistolarum suarum magistrum faceret, di- lxisse acutissime sertur, potest quidem Caesar specunias , & honorem tribuere , sed rhetorem facere non potest . Aliud est Cardin, item esse , aliud Cardinalis habere insignia . sMulta requirit purpura, quae si non adsint, :inane est nomen , & titulus dignitatis . Sed ldomi habeo exempla , quae mihi possum imitanda proponere, Iohannem Columnam, qui trecentis ab hinc , & eo amplius annis ab Honorio III. in Syriam missus Legatus Fidei nostrae hostes tanta virtutis gloria se' speravit , ut eius victoriae spolia ea ipsa fuerint , quae ab Imperatore nostro Christo de

130쪽

humani generis hoste fuerant constituta trophaea: illa, illa, inquam, Columna, glo

xiosissimum redemptionis nostrae monumentum , quam adhuc Romae a Iohanne C lumna collocatam , pie veneramur , & c

limus . Et vero cui sacrae illius Columnaee saevissimorum hostium faucibus abstrahem dae munus debebatur, nisi Columniis , ut Columna illa , quam olim Imperatores n stri, & Duces ad Columnensem sortitudinem significandam familiae , & gentis nostrae insigne effecerant, ea , inquam , tamquam Columnensis pietatis vexillum a Ioham ne Cardinali sublatum , & in hac religionis arce suis manibus fixum a sacris omnibus nostrae familiae Antistitibus , vel ipso capse te defendendum posteritatis memoriae consecraretur Θ Habeo etiam Othonem C lumnam , qui in Constantiensi Concilio stanta Omnium nationum , & Ordinum com sensione , Pontifex Romanus electus, intest, nas discordias, quibus tot iam annos E clesia saevissime vexabatur, tanta & sanci, talis,

SEARCH

MENU NAVIGATION