Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

illustres, Secretarii vero nobiles nuncupenis tur . Nam in antiqua , & observata consuetudine, & moderna observantia , & declarationibus , & decretis Summorum Pontifi. cum non insistunt parum circa illa, iuribus eorum fidentes . Ad quae brevibus responderi potest , & ita perspicue , ut non dubi tent Secretarii inminutum iri aliquid de di. gnitate sua, sed absque dubio sperent augeri

per sententiam Dominationum Vestrarum quas sciunt procul esse ab omni assectu , &nullam in eis esse personarum acceptionem , sed in sola veritate iudicium ponere . Primo de fine pauca asseruntur in me dium ; nam multa, quae dici possent, relinquentur iudicio sapientissimo Reverendissse marum Dominationum Vestrarum , Mazilla optime callent. 3Non negatur finem Dominorum Advo. carorum praeclarum esse, & humano generi

etiam salutarem quippe oppressis subvenit, pupillis , viduis , & egenis opitulatur , eiectos ex beneficiis ad possessionem restituit,

142쪽

ra I

tuit, & multa alia operatur, quae comm dum , & salutem hominum non mediocri

ter concernunt.

Secretariorum autem finis , Revere dissimi Domini , qualis sit , ex sequentibus eliciat sapientia vestra . Nam is tam magni momenti est, ut circumscribi uno vocabulo non possit. Serviunt enim Secretarii Summis Pontificibus , Vicariis Domini nostri Iesu Christi in terris , & supremam in humanis potestatem tenentibus. Eorum au

tem ministerium quid boni afferat, & quem finem producat, paucis advertite. Quis enim tractatus de Catholica fide 3 Quis status totius Christianae Reipublicae eQuis de amovendis haeresibus Θ Quis de pace constituenda ξ Quis de amovendo bello eQuis de sedandis controversiis inter Maximos Reges, & potentissimos Principes, &Illustrissimos Potentatus scribit , ordinat,& disponit, nisi Secretarius λ His autem tractatibus , qui nobiliores , & maiores in omni hominum actione reperiantur, non vis

143쪽

xa a

demus . Horum finem quem nobiliorem , digniorem , & magis salutarem reperietis e Assectus vero quis dat Regibus , & Princi pibus, vel adimit in maximis rebus, nisi Macretarius Quis mirari facit Reges, Primcipes , & Nationes in his, quae procedunt a Pontificibus , nisi Secretarius P A quo emanare videmus praeclara omnia , quae ubique gentium leguntur a Pontificibus missa . Quis mandata, & instructiones, quae dantur Legatis summae auctoritatis , missis ad exteras Nationes pro rebus maximis, o dinat , & disponit, nisi Secretarius Exempla plurima sunt ante oculos , & veterum quam plura adduci possent in medium: quis igitur neget, Secretariorum ministerium , & finem , Advocatorum ministerio , & fine esse nobiliorem , & magis salutarem In hac enim publica salus omnium apparet; in illo privata paucorum . In hoc est plerumque ratio rerum maximarum ; in illo ut plurimum minimarum . Illi a privatis mercede conducuntur ad clamandum ab extremis

144쪽

tremis subselliis; hi vero a Pontificibus mandata recipiunt, & in eorum aulis aluntur . Illis semper est praemium a pecunia , his a magnis dignitatibus , quibus saepenumero honestantur in Ecclesia Dei. Exemplis nonearet tam praesens aetas, quam superior . Illi recitatis commissionibus, quas mandant memoriae, ad propria revertuntur. Hi Pomtifices non deserunt , & plerisque parat sunt non indecora cubicula in Pontificis aedibus. Ex quo praecipue apparet, quam sit expediens Pontificibus magis Secretarium propinquum habere, an Advocatum . Illi enim raro evocantur a Pontificibus; hi vero qualibet hora operam, & ministerium exhibent. Et idcirco mirandum est summopere, quod velint ita praeserri Secretariis , & esse propinquiores Pontifici. Videte, Patres Reverendissimi, quam sint alieni ab instituto, & quantum declinent a semita veritatis. Eos videmus prinpinquiores Pontificibus , quorum opera, ministerio, vel obsequio utuntur stequem

145쪽

tius . Medici ideo non recedunt a latera Pontificis, quia valitudmem , quae illi ante, omnia cordi est, curant. Ideo Subdiaconitam propinqui, quia ad ministerium religionis , cuius Pontifex caput est , sunt ne cessarii. Ideo Auditores, & Clerici Came- irae illos sequuntur , quia pro Capellanis assistunt , & Cubicularii etiam , quia suo

ministerio Pontificem adiuvant . Secretarii statim sequuntur, ut Pontificis non modo. vocem audiant, sed nutum quoque perci' pere valeant. Non in dies, & horas modo, sed in quaelibet momenta eorum opera Pomtificibus est necessaria ; ut enim qualibet hora tam diurna , quam nocturna, ad eos ex toto orbe afferuntur litterae, & nuntii rita qualibet hora , & quolibet loco eis opus est Secretario . Unde videmus Secretariis parari Cubiculum in acdibus Pontificis non modo iis, qui sunt domestici, & magis Pomtifici familiares , propter assiduum comme cium ante Pontificatum ; sed etiam aliquibus eΣ .numerariis , ut dictum est diebus f

146쪽

mis Viris , quibus toto Pontificatu Eugenii fuerat destinata dies negociorum qualibet hebdomada, & assignatus locus in Palatio, ad quem divertebant. Illis etsi pares non simus, tamen non experiuntur Pontifices inutilem , nec indecoram operam nostram . Et

etiam Domini Advocati, quamvis Viri prae stantissimi sint, tamen pro eorum modestia fatebuntur, non esse eorum Patribus adaein quandos . Multa praeterea afferri possent, propter quae propinquitas Secretariorum apud Pontificem necessaria est : Advocat

ta De Leonardo Areistino Secretario sub Innocen rio VII., Greg. XII., Al xandro R., ct Iob. XXIII. vide e Nilippum Bonam rium de Claris Ponti sietarum Epistola ruri Scriptoribus pag. 7.

b De Antonio Lusto Secretario sub Grez. XI, re

cc De Navio Blandorum Suretario sub Eugenio m.

viae ibid. pag. I O.

d) De Iobanne Arispa, seu Aurispa Secretario sub

147쪽

pene superflua praesentia, exceptis Consist riis publicis , in quibus ad ornandam ma testatem illam loci, & ut tempus vacuum non sit, cum exspectantur Cardinales, ut sci iis , Legati, oratores , & eiusmodi. Nam absque propositionibus suis, potest subvenire Pontifex oppressis, ut subvenit. Ostendiuidem scripta supplicatio, quod lingua loquitur . Itaque ad ostentationem potius bona venia sit dictum quam ad necessitatem in ventae sunt propositiones illae consistoriales,& ut maiorem mercedem recipiant a pauperibus clientulis. Haec ita sunt perspicua, ut alia probatione non indigeant. De nomine pauca subnectentur. Quod videlicet maius quid significat illustris, quam nobilis, Grammatici videantur. Hoc tamen sequeretur inconveniens , quod Secretarii aequiparentur Ducibus , qui nobiles Advocati a Regibus , qui illustres a Pontificibus

nuncupantur. Eadem quoque ratione aequi

Pararemus Presbyteros infimae sortis , quis

148쪽

bus adiicimus venerabile nomen , Romanis Imperatoribus: quos Leo Papa , & Vir do. ctissimus Eusebius venerabiles appellant plerisque in locis . Missa facimus quamplurima exempla, quod Secretarii apud Reges &Principes in maiori honore sunt, quam Ad- 'vocati. Nam ut obmittamus, Iohannenia Apostolum, & Evangelistam , cui revelata sunt secreta caelestia, & qui supra pectus Dinmini in coena recubuit, & quem Salvatoris voce valde honorandum confitemur , & cui idem Salvator Matrem commendavit ; Ut obmittamus , Scribam Regis Porsennae ita honoratum ab ipso Rege, ut Scaevola putans intersecisse Porsennam, Scribam ipsum inte secerit : Et ut obmittamus, Mecenatem tan tae fuisse auctoritatis apud Augustum, quan tae alium non legimus , Veniamus ad n stralia . Nonne apud Romanum Imperium A chiepiscopus Trevirensis est honoratior pro Pter Cancellariam , quam regit Iidem

apud Reses Franciae , Hispaniarum, & Ain. stiae

149쪽

gliae sunt Cancellarii omnes . Apud Palati. num quis est honoratior Secretario e Scitis de nostris, quem locum habent, & qua sint auctoritate Secretarii Principum Italiae s non est opus nominare illos, quoniam apud eius rei ignaros non loquimur . Circumscribitur suo nomine Advocatus, quum se nominat Consistorialem, quasi nulli alteri vel loco , vel muneri sit deputandus . Secretariorum vero nomen univer

sale est in Dei Ecclesia , cum dicitur Secretarius Apostolicus , & Sanctae Romanae Ecclesiae. Videri potest Bulla Gregorii de Privilegiis concessis Uenerabili Monasterio de

Sublacu, ubi ex antiquo more subscribebant se Cardinales cum Pontifice. Leguntur etiam verba haec scripta per Talem Sanctae Romanae Ecclesiae Scriniarium . Nam non dubitant Domini Advocati, Secretarios, & Scriniarios eosdem esse: Et nunc etiam domesticum Pontificis Secretarium videmus servare Scrinia Librorum , Arcana Pontificum, &Sanctae Sedis Apostolicae continentia .

150쪽

I 19 CONTRA ARTICULO S.

Ad primum ita corrigere possent Secreritarii Advocatorum scripta in eorum arte: quemadmodum Advocati Brevia in his, quae ad iustitiam pertinent, & si Brevia scirent componere Advocati, scirent quoque clare Secretarii Doctores exsistentes legum allegationes . Nam vidimus D. Gregorium Lollium O primo Advocatum, inde Secretarium, componentem Brevia, & allegationes in Iure. Ad secundum , maior est honor haben dus Secretario ex infimo assumpto , quam doctorato ad Advocationem . Nam videtur illi datus honos propter solam virtutem . Advocato vero propter gradum Doctoratus, qui datur etiam hominibus ignorantibus. Ad tertium videre licet in Romana Cu.ria multis maioribus difficultatibus venire hominem in Secretariam Pontificis , quam aliquem Doctorem in Advocationem . D

nihil babetur apud Carolum in fol. , neq. apud Bonam Moribarium in Syllabo Ad- Gam in opere citato. t VocaIorum Sacri Conta Duilirso by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION