장음표시 사용
161쪽
Neocasire sem, uncium apud Carolum V. manorum Imperatorem. .as redeunte Romam Card.
Fameso , qui apud Caesarem cum eodem Marcello Oncio Legatum agebat , Pontificis, oe omnium Cardinatium sententiis ipse Marcellus in eadem L gatione Fuccessor Batuitur , quam amplissima sane cum laude administravit a . ordinalis dein factus est a Paullo III. anno cra DXXXIX. , annoque sequen ii apud Carolum taesarem Legatus remittitur s Rui dem Tontifex, antequam ipse ad Caesarem accede ret , pileo rubro , oe annulo donatum voluit, quae nimirum ad ipsium submisit litteris datis maeviis Idus Maii anni supradicti J . In Tabulario secretiore Vaticario multa oe scripta , ct edita ultro , citroque habentur de iis, quae a Marcello in Germania quoad reformationem Ecclesiae tractabantur. Insuper in Volumine Ms. Bibliothecae Vallicellanae Romae sign. litt. L. n. I . pag. LVI., ct seq. habentur solae Iohannis Moronii Episcopi Mutinensis , σ Apostolicae Sedis in Germania Runtii , Marcelli cervinii Card. Legati, Iohannis Pagii item Nuntii, atque alia diversi generis monumenta de negotiis ab ipsis apud Germanos , σ Imperatorem , ipso multo LII. m. Pont adminisbatis. Plures etiam episolae Marcelli nostri occurrunt , quas sicripsit, cum Secretarii munere apud Mexmndrum Emesium card. fungeretur, atque aliae etiam nonnullae , qua rum quatuor leguntur inter Epiriolas Federici 2 auia si eta HIL Graeconiam in rium In Vat. Marcelli V. Marcello . , TIR. pag. 37., σ seqq.
162쪽
seae a . Secretarii Apostolici munus , quod gessit sub Romanis Pontificibus Clemente VII., Paullo III., ficiens praetereo , quod de eo satis egerit Vir Clarius. Niι pus Bonamicius b) ; quemadmodum uinae Ecclesiae Sacerdotium , quod Marcellus ipse tenuit , nunc haud attingo , quod de eo satis verba fecerit . Mα - Maurus Sartius in eius Comment rio de Civitate , & Ecclesia Eugubina , ubi inse per duas Marcelli Epistolas Esubii datas ad I ιium III., o inter Epistolas ad Principes etiam editas ipse memoras c . Nonnulla alia ad Tridenti nam Concilium pertinentia ex autographa manu Marcelli nonri , tum eius , aliorumque ad ipsum epistolus protulit Vir Cl. Iob. Dominicus Mansus in Appendice ad Stephani Balutii Miscellanea Q. Palicum tamdem elusidem Epigramma de Mabella . Graeca Puella Monasticam vitam ingressa edidieci. Iohamnes Lamius e , ipsusque epistolam idem quoque memormit ex Codd. M . Bibliothecae Me- eardianae Florentiae f . As horum Scriptorum neminem. Ciacconium nempe , Polidθrium, Castanaeum , Bonamicium , Sartium , Mansium, Lamium , alioseque , qui Marcelli gena , σ opera illustrarunt, hanc s
163쪽
hane, quae num primum prodit , viationem no vise video . Forte in aliquo ex GUequentibus Voluminibus horum Anecdotorum publici iuris issi per faciemus elegantissmam Marcelli nonri Italicam Verissionem Libri de Amicitia M T Ciceronis , quae adhue inedita en , oe cuius pretiosium apograpbum apud nos ad eruamur. Fruere interim , BI AN CONIVir Ct., hic θectatissimi Legati , Episivi, Cardini iis , ct Pontificis Summi siriptione , quam tibi etsnune sacram volui , ut bine saltem aliquod exstaret meae erga te observantiae, o amicitiae argumenis tum , quando nunc maiora , quae tribuam , quaeque tuis meritis plenius respondeant, non assunt. Vale. Dabam Domi nis Martiis anni cIIII cIXXIIL
164쪽
PosT DISCESSUM CARDINALIS FARNESH.
ENUNCIATURus Sanctitati V strae ea , quae in Legatione mea acciderunt : Primum dicam illa, quae ad Conventum Agenotae habitum pertinent, deinde ea , quae ad statum Ecclesiae, in iis, quae perlustravi, locis attingunt. De Conventu quo tempore primum agi coeptum est, Reverendissimus , & Illustrissimus Dominus meus Cardinalis de Farnesio, qui tunc apud Cae saream Maiestatem erat, ut Vestrae Sanctitati notum est, dixit sententiam suam forsan liberius , hoc est , eum tractandae religionis modum sibi quidem minime probari: additis etiam , & conscriptis, quibus ad id
165쪽
mouebatur, rationibus. Ego vero post discessum Suae Reverendissimae Dominationis cum audirem Conventum ipsum haberi tum , neque solum haberi, sed in eo agi de summa nostrae religionis, nulla facta mentione
Sanctitatis Uestrae, nulla huius Sanctae Sedis Apostolicae , periculosum simul, ac pessimi
exempli esse ratus, eam rem cum Caesarea Maiestate vehementer expostulavi cum cominmemoratione priorum temporum Ecclesiae,& Dei erga se meritorum , petiique a Sua Maiestate, ut Vestrae Sanctitati significaret. quem ad finem huiusmodi Conventus h beretur , id equidem hactenus omnino scire non poteram , & interim curaret, ne quid Respublica Christiana detrimenti caperet iam Conventu. Tum iis mihi Caesarea Maiestas respondit fere : Conventum in Germania ideo haberi, quod ea natio , quae propter Religionis dissidium maximo in periculo versetur, mirifice cupiat, ut tandem aliquando huic rei aliquis imponatur modus.
Suae Maiestati compertissimum fuisse , nisi.
166쪽
aliquis Conventus indiceretur , illos sese
sine ulla auctoritate congregaturos , nunc
vero longe praestare , si quod faciendum nihilominus ab eis erat, iussu suo fieret, prae sertim cum ei Conventui praefuturus esset Serenissimus Romanorum Rex eius frater, qui pro sua pietate , & in hanc Sedem o servantia , magnam esset publicae caussae utilitatem allaturus . Quod vero hactenus in eo Conventu nulla mentio Sanctitatis Vestrae habita sit, pro ea, quanti eam semperfecerit, & faciat , graviter , & moleste tulisse, sed putarem tamen, quae a fratre suo squi illic praesens adsit, permittantur, in bonam partem accipi debere. De se vero hoe omnino polliceri, ac recipere, nihil de vexa, & a Patribus accepta Religione remissibrum , neque aliis permissurum, nisi ea , quae, & rerum, & temporum qualitate pen. sata, Vestrae Sanctitati, & huic Sanctae Sedie republica esse videbuntur; orare tamen Sanctitatem Vestram , ac precari, ut quem admodum ei antea significaverat, ad eum K CO
167쪽
Conventum Legatum aliquem mitteret, atque ad me tunc conversus, dixit, se etiam, atque etiam cupere , ut quamquam is locus , ubi tunc in Flandria eramus , a CO
ventu ipso non longe abelset, ego id muneris , ne id diutius differretur, Obtrem , Legati enim praesentiam ingentes animos omnibus bonis addituram ; ad quam quidem rem saepe, & postea per Ministros suos me adhortata est . Tunc ego primum Suae Maiestati , deinde quoque eius Ministris, dixi, me in Italiam iamdudum reverten tem , ad hoc fuisse a Vestra Sanctitate de medio itinere revocatum , ut apud Maiesta tem Suam huius Conventus caussa comm rarer , a qua , veluti a quodam bonitatis fonte manare debere quidquid aut boni in eo Conventu reportaturi essemus, aut devitaturi mali, nec vero quidquam in eo statui debere , de quo Maiestas Sua certior antea non reddatur, & num id sibi placeat , aut
non placeat , consulatur . In Germania vero
alium Legatum designatum esse , qui, ut
168쪽
decebat, prudentia , bonitate , & doctrina
me longe anteiret humeros meos pares tanto oneri serendo non esse ; in summa νproficisti aliquo non posse iniussi Beatitudinis Vestrae . Itaque me omnia haec ad eam perscripturum esse dixi, & accepto responso, sine ulla mora eius voluntatem facturum . Igitur dum haec a me Sanctitati V strae perscribuntur, interim Principes Germanorum in Conventu congregati, ut qui in eo iam supra duos menses non sine mugna impensa de suo more stetissent, videmtes parum inter se, & omnes Protestantium convenire ita enim ipsos haereticos appellant , quod ii, ut dicunt , inter ceter protestati sunt, hanc Sanctam Sedem pro capite Ecclesiarum non cognoscere, sed omnes 'Episcopos , atque adeo Presbyteros pari praeditos potestate esse ) ad exitum omnbbus modis properare, & aliquam viam distodendi invenire studebant. Quare iactum est, ut non multos post dies Conventus in eam
discessionem dimitteretur, quae tam pri Κ a ' dem
169쪽
I48dem Vestrae Sanctitati transmissa est. Cuius summa est, ut Diaeta Imperialis a Caesarea Maiestate indiceretur, & interim haberetur quoddam colloquium, in quo homines docti XXII. pari utrimque numero de concordanda Germania disceptantes modos invenirent , ac digererent, qui referri postea in Diaeta haberent. De qua re a me nunc ideo parum multa dicentur , ne in mea sententia explicanda male Εrte ominari viderer. Hoc tamen unum silentio non transibo ; nihil a me esse vel cum Caesarea Maiestate, vel
cum eius Consiliariis praetermissum , quod ad dissuadendum huiusmodi colloquium ,
multo iam tempore ab haereticis expetitum,& nunc demum in eorum gratiam conces sum pertineret ; adeo, ut cum mihi rationi bus responderi non posset, de periculis quidem , quae valde multa a me inde impendere proponebantur, in meam sententiam veniretur , sed tamen diceretur statum temp.ris in praesentia non tulisse , ut ex eo Con
Ventu tot Principes , re penitus insecta , d ἀι scessis
170쪽
scessissent ; nec vero in eo quicquam fieri potuisse , si non esset consensum in collo quium . Quod quia futurum erat mere coruloquium , hoc est nihil in eo statui, sed integra omnia in Diaetam reiici deberent: fore ita minus periculosum , praesertim si Sanctitas Vestra Legatum illuc suum , quemadmodum ei per discessionem Agenotae factam licet, & aliquos homines doctos destinarit; Quod etsi crederent, a Vestra Sanctitate fieri omnino debere , mecum tamen de ea re multis disputatum , & actiun est. In Diaeta vero, quid novi acciderit, Caesarea Maiestas praefutura est; plures & Legati Sanctitatis Vestrae exspectantur , cum quo
uno verbo Caesarea Maiestas me comme
tum a se petentem dimisit, sed antequam ab ea tamen discederem , egi cum Sua Maiestate diligenter de pace cum Rege Christianissimo perficienda , tametsi saepe antea idem feceram , ut a Vestra Sanctitate habui in mandatis. Qua in re ne quid omnino ulla ex parte deesset , non parum etiam iens,