Anecdota litteraria ex mss. codicibus eruta. Vol. 1. 4. 1

발행: 1773년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

-o ITO ' huitur , videmus tamen fidem veram, &Christi Religionem, ut quae eorum animos compererit, quasi agrum longo tempore incultum , fructum incredibilem , & admirandum ob optimarum institutionum semina reserre . Sed ad antiquorum naturam redeuntes, eamque memoria repetentes diis ei mus , eo factum esse , ut dicerent alii ab hominibus nulla in re maiorem adhiberi curam debere, quam in divinarum legum ob servatione I quod homines curiosi investigatores naturae rerum omnium variis temporibus elaboraverunt, ut ad Dei cognitionem pervenirent, quemadmodum diximus. Hinc ortum, ut aliqui dicerent homines bonos,&religiosos post mortem fieri spititus,& nos Deos , contraque improbos, & nefarios spiritus reos , immo seras , & terriculo is phantasmata. De Deoque loquentes ad ipsum omnia reserebant, venerantes saepe Solem, Lunam, Bovem, Pecudem , & alia similia , quae cum bona esse cognoscerent, pro Deo habebant. Sed invalente postm

l . dum

192쪽

dum superstitione, Aegyptii quidam ador runt Cynocephalos , Acinos, & Caepas . Lybies Hammoni, pisci marino , tamquam Deo sacrificarunt. Alii Crocodilum dignum

humana veneratione censuerunt. Nec deiscere , qui caput, humerum, manus, pedeS, viriliaque adorarent. Quod mirari multum non soleo, cum cogito omnia, quae a pravo, corruptoque principio originem traxere , semper in peius ruere , & ex errore in err rem duci, prout licentia nostra iis rebus,

quae pravam originem habuerunt, progressiis non bonos donat. Ex histe adorationibus , Dei, divinarumque legum cognitio Theologia a Graecis scriptoribus dicta est , quam postea ex Latinis Nonius Marcellus Religionem nominavit, Religiosaque omnia , ac pia , tracta , & reverentia dicta vocavit C, cero , & Gellius , cum ad Theologiam dirigantur , idest ad seientiam , di cultum dis Vinum , quomodo & Plutarchus in Paulli Aemilii vita appellat. Verum quoniam in omnibus rebus humanis , curiositas misi

193쪽

mam habere vim videtur, hominesque facie inter se differentes moleste ferunt, unam, eamdemque in eorum animis durare sententiam , hinc visum est variis populis varios esse , & diverses religionis modcs . Et cum nascantur ex gentium varietate opiniones variae, ex his discordia, & ex discordia contentiones , & bella ; hinc contigit homines non solum habuisse in divino cultu leges differentes , sed etiam ob propriarum legum conservationem saepe ventum esse ad arma , ut aliena destruerent, atque prosternerent. Aegyptii hac ratione Phoenia cum Deos vituperarunt, Phoenicesque Aegyptiorum religionem neglexerunt. Schytae Persarum divinas leges nolebant, nec Persae Schytarum religioni credere voluerunt. Syrii Persis adversi hac maxime caussa fuerunt iiii illis pariter inimici . Thebani Thracum Deos noluerunt, nec Thraces Thebanorum Deitatem ut ita, loquar adorarunt . Indi in Deorum adoratione Arabibus molesti fuerunt, sicut Arabes semper Aethi I . pibus

194쪽

pibus repugnarunt . Ex hac varietate Gentilium religio , immo superstitio , ita crevit, ac si Provincia aliqua, vel finis imperii gemitum esset. Variata nomina , figura, ritus, adorationes , & divinae leges ex habituum, vestimentorum , & particularium human rum morum varietate, cuius rei partem superbia nostra sibi vindicat, partem discor dia, sed seper omnia ignorantia, quae a vera luce cum abest , haec, & maiora monstra in hominum mentibus egerre est solita. Verum Hebraei, amica Deo gens, animum altius ad veram Theologiam, sacrosancta eorum lege,

crigens, Creatorem, non creaturas adoraverunt , Omnem laudem reserentes ad eum, qui Caelo rotunditatem, Soli lumen, Lunae varietatem , stellis claritatem , elementis alterationem , animantibus vitam , plantis ge men , fluminibus cursum , ventis spiritum , veri flores , aestati calorem, autumno fructus, hiemi nives dedit. Hinc stribit Co nelius Tacitus, Hebraeos impium eum existimare, qui aliqua imagine , aut statu Deum

195쪽

Deum exprimere vult. Quare opinantes illi hominem intelligere , dum cognoscit, cognoscere, dum imaginatur, & imaginari sensibilia sentientem, & cum Deus omnino separatus sit a sensibus nostris necessario animo comprehenderunt , eum transgredi omnem imaginationem, cognitionem, & intelligemtiam humanam, concluseruntque, Deum esse principium sine principio, finem sine fine , terminum sine meta ; & tamen dixerunt, Deum esse unum increatum, indeficientem , stabilem, sempiternum, immutabilem, insinterabilem, infigurabilem , simplicem , inco poreum , invisibilem , in intelligibilem, inde. finibilem , boni caussam , & ob seipsum ad

se ipsius beatitudinem ordinatum . Cui de derunt etiam infinitam potentiam, & sapiemtiam cum voluntate omnium bonorum , &Mundi creationem cum ineffabili, & immemsa providentia . Ita Hebraei constanti is mi perseverantes in ipsorum adoratione, & fide semper crediderunt, non posse nos Deum

aliquo modo imitari, aut fingere , sed invi-sbiliis

196쪽

sibiliter eum adorant, opinantes ecs, qui vel figura, vel alia quapiam ratione eum nobis repraesentare student, nil aliud sec re , quam propriae consentire ignorantiae , indeque rident Assyrios Solem , & Lunam adorantes , teste Macrobio . Hi , ut diximus, ad Solem, & Lunam adorandos, splendore, & miro lumine, quod ab ipsis producitur , moventur, & quamvis alios Deos adorarent, Opinati tamen sunt, Solem, & Lunam tantum sculpi non debere , & aliis st tuas, & imagines concedebant; Hanc assi rentes rationem ex eiusdem Macrobii aucto ritate , alios Deos, qui a nobis non videntur , statuis, & figuris referri debere, sed So

lem , & Lunam esse per se ipsos visibiles ,& manisestos , quod Virgilius significavit

eum Georg. I. dixit de his loquens: Vos, o clarissima mundi Lumina, ιabente caelo quae ducitis am

num .

Sed ad Hebraeos redeuntes, reperimus, quod ad Dei adorationem sine imagine, &statua

197쪽

4 I76 statua pertinet , consensisse ipsis Lycurgum ex Plutarchi testimonio. Et quamvis Schytae , Persae, & Lybies in aliis ipsorum Religionibus non tantum inter se essent disse rentes , sed etiam adversi , in Dei tamen invisibilitate concordes suere . Similiter Romani, aliquo temporis spatio, praecipueque Numa Pompilio regnante , Mosis , Pythagorae , Socratis, & Lycurgi opinioni adhaerentes Deos sine statuis ultra CLXX. annos adorarunt . Uerum ad alios transeamus .

Multi ex antiquis divinae sententiae summam omnem in quatuor ordines diviserunt. . In primo Deum posuerunt. In secundo alios Deos a Platone in Epinomide, & in Timaeo

aethereos Deos dictos. In tertio Daemones.

In quarto Heroes . Sed Aegyptii primos Deos opinati sunt Solem, & Lunam , hanc Isidem, illum Osirim vocantes , quibus sacrificabant terrae si ustus absque animalium occisione. Extra civitates Saturno, & Serapidi sacrificabant victimarum sanguine, addi derunt quoque sacrificia thuris , myrrhae ,

198쪽

& croci, indeque paullatim fabricare coepe runt pulcherrima , & superbissima templa .

Crevit apud eos Deorum numerus, nam

quinque Aegyptii adorarunt Osirim, Isidem, Tiphonem , Apollinem , & Venerem . Ab his quoque orta est imaginum , & simul

crorum origo ex Semeles Cadmi filiae aureo partu. Haecque simulacra modo lignea fiebant, modo petrea , & modo ex cretaea , modo ex metallo formabantur, ut dicemus. Hinc adoratio orta est pecudis, canis, selis, ciconiae, aquilae, hirci, & bovis, non alia certe caussa , quam ob ipsorum utilitatem ,& dignitatem ; nam ex his alia nos sua lana vestiunt, alia a furibus arcent, alia a muribus domum mundant, alia serpentes deglutiunt, alia Solem mirari audent, alia libidini prona sunt, & alia terram arant. Suc cessere Phoenices, qui litterarum usum i Venere , quae antea in hominum mentibus sepultae fuerant. Hi ad serpentem divinit tem Omnem referebant, & eadem ratione ipsum adorarunt, Deum ophionem vocan-M tes,

199쪽

I78tes, cui & vota, & sacrificia diu obtulerunt , cuius rei forsan in caussa fuerunt pubchrae , excellentesque huius animalis proprietates , praecipueque eius uniformis , &continua figura , velox motus, isque in gyrum , citissima linguae vibratio , longissima vita, dum senex, expubescere , aliosque sui veneni potentia occidere. Quae omnia sunt veluti testimonia suae divinae , & admirandae virtutis I praeterea ad punctum caudaeos apponens, persectam circularem figuram sermat, quae mirum in modum ipsi divinitati , & Dei aeternitati assimilari videtur . Hi alios Deos adiunxerunt,quos omnes pen nis velocissimis alatos figurarunt, hac re in omnibus eos sublimes, & veloces fgnificam tes . Hocque praecipue imaginati sunt Saturno convenire, cui quatuor maximas alas

dedere , apertas duas , duas clausas, &, ut ostenderent hunc in omnibus suis operationibus & velociter, & quiete procedere, quatuor etiam oculos dedere, duos in fronte,

200쪽

& dormiebant, quod erat inditium, ipsum

aeterne vigilantem dormire, dormientemque vigilare . Hunc dixere filium esse Dagonae,& Atlantis, Caeloque patre, & Terra matre genitum . Sed antequam orbis ita ordin tus, itaque distinctus viseretur, uti nunc est, naturae manibus chaos fuisse dicebant, in quo Omnia involuta, &sepulta miserabiliter

confusa iacebant. Sed postea Cupidinis ope

ra , omnium nascentium rerum principia ,& semina generata sunt, quae cum ab huminre traherentur , naturae putridarum misto , generationis caussa fuerunt primum iis re

bus , quae inanimata sunt, deinde plantis, herbisque , postea animalibus ratione expertibus , demumque rebus intellectualibus in

mundo positis , quasi in amplo , & spatioso

theatro , in quo veluti spectatores contemplarentur ordinem mundi, lumen Solis , &Lunae claritudinem , & vivacitatem steli rum , & cursum velccissimum Caeli. Non videtur tacenda mira reverentia, qua populi Alcaiti Lunam prosequebantur , nam tanti M a eam

SEARCH

MENU NAVIGATION