De hominum animo. Disceptationes metaphisicotheologicae quas excellentissimo viro d. Vincentio Reverterio ... p. Vincentius Maria Egyptius ... theologiae studens. Praeside admod. reu. patre Petro Vincentio Barzantio ... theologiae professore primario

발행: 1773년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

profecto nobis opportunius, quid magnificentIus , quid evenire iucundius potuit umquam, quam, ut Te, Vir Princeps , Auspicem , & Patronum ,& hac in quaestione , quae quam sit plena dissicuItatis nemo unus non intelligir , Maecenatem amplissimum nancisceremur , qui quanto es animi dotibus, iisque singularibus praeditus, tanto nobis praesidio, & ornamento esse possis 3 Res enim nulla est, de qua tantopere non veteres mO Ai do,

3쪽

do, verum etiam recentiores, & nostra memoria Τheologi , & Philosophi disputarint, quam in ea quae est de immateriali hominum animo, de eius creatione, deque illius immortalitate, natura, pro- prietatibus, & eiusdem postquam e corpore excesserit sede, atque habitudine; quae porro quaestiones lsi rite institutae, de simitaeque sint, eae videntur, Sc lad animi ipsius agnitionem pulcherrimae, & ad Re- lligionem stabiliendam, tuendamque necessariae; quid senim homini esse potest optabilius, quid eo dignius,

quam sui ipsius animi naturam, vim, sagacitatem , praestantiamque cognoscere Quae vero esse pietas potest, quae sanctitas, quae religio, si cum corpore intercat animus, si corpore vacans non maneat,s post brevem vitae huius usuram nihil sit ei aut mali timendum, aut sperandum boni Haec profecto quanti essent, quamque Cum Religionis totius

veritate,& sanctitatu coniuncta Cum intelligeremus, esseque praetcrea bene multos sciremus nostra etiam tempestate, qui fallaci copiosaque argumentorum pollicitatione animum corpore concretum definientes, ab eo virtutem omnem, meritum, nobilitatem, & spem universam dum eripiunt, Religionem ipsam, re pietatem adversux Deum, ac Rempublicam, funditus evertant , ac tollant ;. factum hinc est ut nobis, qui ex privata Scholae exercitatione in publicam hanc arenam descendere decrevimus,

verendum satis esset ne dum in re dissicillima, cum multiplici hoste congredimur, assequi id possimus quod nobis erat initio propositum, animi nempe, quae vera sit natura , quae Vir ω quae proprietares, iquae denique in unoquoque statu relatio ipsius, & l

4쪽

habitudo ex omni argumentorum genere, & ex Scripturarum, patrumque sententia plene, cumulatequdi statuere,& benevolos oppugnatores placare, & invidos vituperatores confutare, ita ut alteros reprehendisse poeniteat, alteri sibi esse cumulate responsum

gaudeant, ac gratulentur. Verum omnis adempta nobis suspicio est, cum unum Te, Dux Excellentissime, summa animi voluptate intelleximus has nostras diste piationes in fidem, & clientelam sumpsisse, Teque Omnium maXime certo scimus, & singulari humanitate Patronum nobis, & nominis gloria nostro huic libro, & disputationibus decori, atque ornamento futurum; facile enim nobis persuasimus Summum Virum, qui dignitate tanta, comitate , existimationeque virtutis excellat, quantam in Te omnes: inesse admirantur, eficere non modo ut Thesium nostrarum omnes patrocinium sumant, verum etiam

eis, si ullius quidem per se ipsae sint, plus prerii accedat. Quamvis autem nihil sit a nobis laboris , studii, diligentiaeque pretermissum ut noster hialabor & ob quaestionum optimarum delectum Christianae Reipublicae utilitati, & ob earundem defensonem firmitati esse possent, noveramus nihilomi-alus ipsi nos, planeque sensiebamus praesidio uos illorum egere, qui plurimum apud probatos viros, doctos auctoritate valeant, & dignitate, quarum alteram Tu ipse non vetustissima solum generis nobilitate, sed ingenio quoque, & doctrina, alteram, ac doctrina, & rerum administrandarum prudentia, dexteritate, integritate, & multis in Rempublicam meritis es consequutus. Quis enim nesciat Te in iis facultatibus, quas liberales appellant, in iisque di-A 3 sci-

5쪽

tus, tanti valere, ut cum iis, qui non ex N . bilissi ma Tua Familia solum prodiere, quos esse permultos , eosque omni virtutum genere ornatos intelligo, sed cum iis etiam, qui inter aequales tuos Principes viros excellenti sapientiae laude florent, fisomnino comparandus Quotus enim quisque est, qui excellens ingenium Tuum non admiretur, Teque non magnopere celebret, quod iuvenili adhuc aetate rerum diversarum notionem, scientiamque cum admirabili quadam animi, morum, orisque suavi tate, modestiaque coniunxeris Quae res sane efficiunt, ut Salandrae popiali, de Tricari, Cives sibi maiorem in modum gratulentur, quorum alteri Te spectatissimo eorum Duce, alteri humanissimo, rectissimoque Te Comite illius Civitatis gloriantur, ut perpaucos vetustissimae Gentis Tuae, qui amplissimi histe lignitatibus usi sunt fortasses pares, superiorem autem in iis dirigendis, gubernandisque habuisse neminem videaris, id quod iucundo, hilarique animo recolunt, & fatentur ii, qui Μdlionici, Graia fani, Garagusii, Calciani degunt, quique Te Dynasten , ac Dominum ipsi suum Colunt, ac revere tur ues sane hinc a m novimus, ut utriuique

Sicilias Rex, pius, Felix, o primusque meritorum, virtutisque aestimator, & iudex Te amplissimorum munerum , ac dignitatum accessione cumulandum curara, Teque in eorum nobilissimorum virorum societatem adlegerit, qui Regiae illius Maiestatis ambiculis sunt, eoque in excelso honoris gradu, exmcitioque versantur. Tuam in re militari virtutem, inentiamque cum incredibili animi magni ruis

6쪽

dine coniunctam, auctam voluit , omnibusque perinspectam Rex Tuus, cum non solum praetorianae Cohortis Praesecturam Te gerere voluit, verum etiam cum Te in acie illa Militum ad maris ripas Regio sapientissimoque consilio, ae munificentia nuper constituta Ducem renunciavit, ac dedit, in qua dirigenda , instruendaque Regia Maiestas imperat ipsa per se. sapienter, eamque rite, . absolutequo

moderatur, ac gubernat. Verum quid nos plura ad virtutes, laudesque Tuas memorandas Congerimus, si florenti adhuc aetate ostendisse Te summo omnium gaudio, ac plausu intelligimus tantis animi dotibus , prudentia, aequitate , iustitia, comitate, ac lenit te , virtute denique, & tot in Rempublicam mer

iis, dignum esse Te, qui amplissimam quamque dignitatem consequare, qua augere in dies elevare que splendorem decusque maximum antiquissimae,

spectatissimaeque Familiae Iuae posse videaris 3 De qua sane pervetusta Gentis Tuae gloria, ac digni

late mittimus ea dicere, quae omnes qui Te no runt, merito admirantur, quaeque brevi orationo complecti minime posse arbitramur. His igitur vir tutibus , ac animi praestantia, hac tanta rerum mulistarum scientia, his honorum titulis, & dignιtatibus

cum sulgeas, quid nobis illustrius, quid optatius ,

quid evenire accomodatius potuit, ut hoc qualecumque opus, atque has disputationes nostras osserri Tibi, consecrarique Tuo Nomini paterere Id sane eo libentius uiuuenisse nobis gratulamur, quod TaPatrono, ac Maecenate Excellentiisimo, non modo animum viresque ad disceptandum nobis maximae accedant, verum etiam quod hac una significarione o FU

7쪽

mus, & esse tribuendum putemus. Quae cum ita sint feres arbitramur, ut Te etiam atque 'etiam obtestemur, ne hoc, quamvis sit exiguum, grati

obsequentisque animi in Te nostri argumentum excipere renuas, quod si Tibi gratum esse intellexerimus, & eo animo acceptum abs Te, quo Tibi est oblatum, arbitrabimur,& laborum fructum tulisisse nos, & quod vehementer expetebamus, consequutos.

8쪽

IN SE SPECTATO.

Ut animorum vires , ae proprietates omnes fieorumque resallam , timentiamque eorum, uri versam lumine rationis consequi se posse arbitrantur, eos 'iri re difficillima ha lucinari, muleisque sese erroribus implicari necesse est; id quod non apud veteres tantum cuiusque Sectae Philosophos, verum etiam apud recentiores hene multos i usuventile intelligimus, qui quae Dei, quae Religionis, quae animi sunt rations motiri, ac complessi se pollu misere blandiuntur.

9쪽

Hae igitur in quaestione de animo hominum , quae quam sit plena dissicultatis, ac periculi nemo unus non videt , certa ut statuamus , atque ut in ostenso i ede progredi possimus , non ratio solum est auscultanda , qualit enim sit animus isse animus nescit , si verum etiam quae Sacris Litteris , traditione , ac SS. Patrum testimoniis continentur contulere

neceuum et

Iraquci firmis hisce rationum momentis Innixi, illud priamum decernimus hominum animos non ab omni aeternitate extitisse ex te iplis, neque enim est in eis , vel esse umquam potest suae ipsorum existentiae lassiciens ratio; neque sponte veluti sua ex nihil' , nulla praeexistente causu , quo nihil assurdius , prodiisse iaiWAb omnium ergo rerum priori Caussa Simas est animuxidquadi ex Genes. cap. a. praesertim deprehendimus , ubi postquam primi hominis creationem Molles descripsit, inspiraia se inquit in eum spiraculum ustae, M subdio fuctus eu hominis animam Viventem, Quod porro GeneseoA reuiuionium vernacuIst Sacia Scriptoris lingua sic habet α'reri 'n' Haebr rum autem sermone er' οε ammum, mentem, arbitetrum , atque id genus senilia quae ad animorum naturamrtinent inreli r oportere norunt omnes M, Haehraicas institutiones a primoribus labris saIutarum; neque Duun, in Sacris literis lacum citandere quis umquam poteris, ubi de animori sermo influuius, quia voca tau frequem occurrat.

10쪽

Neque propterea ita est existimandum, animos ex divi na substantia conditos esse r)r ΚΗ enim, Baec sententia multuis aperteque perversa ,st ei Caιbolicae adveris , Deum animam non de vibilo, sed de se ipso fecisse; quo quidem in errore non Gnosticos soluin , & Manichaeos prolapsos video, verum etiam Benedictuni Spinosam , & quotquot sunt de impio hoe grege Philosophorum; quibus , ni fallor, praeivisse videri ponsunt Plato, Pithagoras , & Tullius sχὶ qui etsi multa luculenter , copioseque de animo disserat , sic tamen habet: Sive ima , sive ignis sit animus , eum iurarem esse divinum.

Est igitur extra dubitationem omnem constitutum , ani mum , a Deo rerum omnium Conditore elle e nihilo edu- etiam, atque per creationem extiriisse: s3J Creavit enim Deus Bominem 'ad inuinnem , fimilitudinem sussim .i' Divina autem haec imago , & simille o non corporis profecto est, sed ani ni, qai quanto sit corpore nobilior , ac praestantior ex divinitatis magnifica hac impressione colligere facile possumus. . o VIL -- . Longe autem ab 'recta philosophandi ratione, & quod 'caput est , ab catholicis E esiae institutionibus abesse videntur ii qui cum Platone primum , Pithagora, Socrate , Tullio , caeterisque huius sediae Philosophis , ac deinde cum

Origene animos arbitrantur conditos multo profecto antequam in corpus immigrent , eosque somniant antequam Co Pora intrent , in rerum cogntrione viguisse , quibus certe minime est assensiendum , propterea quod non solum primi ho-

lty S. August. De Orig. anim. Lib. 3. e. s. αὶ Lib. I. Tusc. quaestion.& Vincent. Victoeem alloquens Lib. s. 3ὶ Genesa. impietara, inquit, ἄν careas ita sc Lib. I. ινι ἰ cap. 7. M.

oportet. ω aleas animM aaectorem Deum,

SEARCH

MENU NAVIGATION