Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

VII Ac subeam jussis duri quodcumque laboris; Vel si me pennis carpere praepetibus

Aeriosque velis tractus & nubila caeli, Tentantem Icarias sidera ad alta viast Te tamen est aequum tam duris parcere jussis, Nec velle id , vates quod tuus, ingenium Omne licet promam selers, atque impiger omnes Contendam nervos, emcere haud valeam ;Ut certe haud valeo, quod mandas, dia Latinis

Maeonidae magni carmina carminibus Vertere sic, vates summo ut contendere vati

Ardore ac pulchris haud dubitem numeris: Nec malus interpres faciam, fecere quod olim

Multi, qui, dictis omnia frigidulis

Complentes, verbum verbo sunt reddere tantum Conati; atque meram barbariem attulerunt Pro cultu, obscuras pura pro luce tenebras,

Stridorem cantu pro liquido horri num , Sic , jure irasci vatum ut queat optimus ille, Si gressum Elysiis huc ferat e domibus,

prohentur omnibus, qui aut rerum cognitio. ne , aut verborum cultu delectantur ἔ nec eis jus carmina vel philosophis inania , vel me. tis austera videantur. Hoc . quo ille praestat, scribendi genus , plenum gravitatis atque elegantiae , cuiusmodi sit, iacile perspici potest, ut alia praeteream , vel ex eo carmine , quo hoc anno PII VI. providentissimi ae publi. eae utilitatis studiosissimi Pontificis in Aeade. Ecclesiastica restituenda sapientiam lauda vit; vel ex eo, quo anno superiore octaviam sororem praestantissimam meminam , aeque praestanti viro Iosepho Rospitiosio Zagaruoli duet nubentem , suavissimis atque e imis versibus est alloquutus; nec, usitato more Poeta. rum hymenaeos canentium, nugas egit e sed copiose ac graviter de conjugio disserens, d euit , virtutem unam esse , qua adjuncta conjuges felicissimi, qua remota miserrimi atque aerumnosissimi evadant.

12쪽

VIII Et Venere adspiciat sese omni, omnique lepore Exutum, & Graii floribus eloquii, Horrentem Qede, balbumque, & verba senantem Vilia, quae spernat vel puer e trivio, Mirari S. seli possint, queis nulla venustas, Nulla & inest fatuo in pectore mica salis; Literulas docti venari, nilque pusillum Negligere ; obliti tot bona, Maeonides

Queis valet, ac mira complet dulcedine mentes, Imaque flexanimo carmine corda subit. His tu me similem non vis , nec verba Latine Sola iubes, cultum vatis at eximii Exprimere , ingentesque animos, sacrumque furorem.

Verum id quam durum sit, reor, ipse vides,

Quamque alias vires, nervosque in carmine postat, Quam mihi Castaliae quos tribuere deae. Quippe etenim, ut rebus, lingua sic praestat Homerus; Verbaque mirifice, mirifice numeros

Contribuens , sermas pulchri se vertit in omnes; malis, qui Nerei per vada salsa gregem

Caeruleum pascit Proteus, & nunc fluit undae Assimilis, flammas nunc abit in rapidaS. Nam modo sedatus fertur, velut amnis in alveo Ingenti sese cum tacito evoluit Ingentem cursu placidus, ripamque virentem Illimi tardus lambere gaudet aqua: Hinc atque hinc teneras errant armenta per herbas,

13쪽

Et Zephyri arboreas vix ciet aura comaS: In medio sternit late se vitreus humor, Inque udis ludunt Naiades thalamis. Sic vates leni fundit se Carmine, menteSEt blando illectas irrigat eloquio. Nunc ruit , idem auctus multo velut imbre, Pluta Et nive, mugitu cum fremit horri no , Et ripam super exundat, molesque superbus Proruit, eversis amnis & aggeribus It campo spumansque tumensque, & pinguia culta Turbidus immani diluit eluvie, Et nemora & celsas annot robore silvas Contorquet rapidis in mare vorticibus :Jamque greges tulit & pastorum agrestia septa .

Flent moesti attonitis mentibus agriColae,

Et pavidi fugere micanti pectore Fauni, Atque altis abdunt se Dryades latebris. Talis : talem ot multo pol grandior ille, Amplior & multo , viribus ti validis Auctior, exsultatque Demens, & Corda legentum

Μiscetque & variis turbat agens numeris, Ac partes raptanS quo vult contorquet in omnes.

Me certe, Phoebo tactus ut incaluit Praesenti vates, divini & pectoris alto Exprompsit carmen grandiloquum ex adyto, Sic agit, attonitumque animi sibi vindicat, aures Sic mi concentu complet Apollineo, h

14쪽

XSic mi omnes alto miscet sub pectore sensus, Cuncta mihi ut videar non legere, ast oculis Usurpare ipsis manifesta in luce diei.

Bellantum in denis abripior cuneoS, Ardet ubi saevus medio in certamine MavorS, Atque virum atque alti Cornipedum fiemitus, Et galeae, clypeique, horrendum & tela fiagorem Dant later nigro in pulvere semianimes, Flos iuvenum, duro consessi pectus ab aere, Languidulo extremos ore Cient gemituS; It multo largus passim de vulnere sanguis , Purpureo & subter flumine terra madet: Seu Troum furit in turmas acer Diomedes , Palladia & divum numina fietus ope Haud dubitat saevisque minax incessere dictis, Atque hasta impavidus figere vulnificat Sive aciem rapit in Danaos male turbidus Hector , Urere deprensas & parat igne rates,

Spem reditus dulcem injectis & perdere flammis; In nocte Argivam fumifera & sebolem Mactare extremum jam ponti ad litus adactam, Incertam rerum consiliique inopem , Et Jovis adversi pulsam, domitamque flagello; Aiax ni magnus praesidio siubeat,

Fortiaque adversiS Opponens pectora telis Extremum ictis arceat exitium:

15쪽

XI Seu Phrygiam Xanthi pubem conturbat in aluco Fulmineoque virum milia multa neci Dat ferro Aeacides, trepidoque, & rauca seementi Praepedit aggesta caede vias fluvio; Virque deum, toto supra Caput impendentem Amne, Celer Campo sustinet in viridi: EXcitus Aetnaeo ripas dum corripit igni, Atque nemus flammis Mulciber involuit Circum omne, ac tumidum vesiano gurgite flumen Sistitque , in mediis & ferus urit aquiS. Victor at exsultans animis ingentibus heros Versa fuga curru proterit aeri noCorpora cornipedumque virumque, ac turribus ardet

Sub Phrygiis leto sternere Priamiden

Invisum , saeva Patrocli caede madentem .

Quem muris miserum prospicit e patriis i Infelix genitor, visuque eXterrita mater Heu volvi foedo in pulvere semineceml Heu celeri exstinctum raptari ad litora currui Attoniti &, scissis vestibus, exululant, Canitiem & manibus seedant: circum omnia planctu Foemineo, atque Virum questubus anxiferis In nuere; alto ceu si de culmine Troia

Igni usta extremos corruat in cinereS.

Agmina quid Grajum variis cum sertia ludis , Justa ubi Patroclo reddita fiunt, hilarat;

16쪽

XII Atque inter sese committit prima virorum, Caestu , arcu , lucta, cursibus & rapidis, Fulmineaque hasta, vesani & pondere disci Ferre avidos magno munus ab Aeacida tQuid coetu in populi cum suscitat alta nantem Nunc Laertiaden grandiloquum, Pylium Nestora nunc, placido cui se vox fundit ab ore Et melle & dulci dulcior ambrosia ξQuid cum alto vates infert se magnus Olympo, Et divum haud dubitat pingere concilia tJupiter in medio sedet arduus , omnipotenti Nutu orbem & genitor concutit astriferum, Et maria, & terras omnes , altique profundam Noctem Erebi . sentem caelicolae attoniti Mirantur, gelido perculsi corda pavore: Augusto ille graves intonat ore minas: Divum audax quicunque suo sine numne Troum Gentem , vel gentem juverit Argolicam , Dejecturum infra Titanas Tartara in ima Supremo caesi te vertice praecipitem, Horret ubi obscuro longe depressior Orco Immani carcer serreus in barathro. Haec ut ego aggrediar versu tentare Latino tHaec ut ego possim vertere sic, facies Rerum aeque ut maneat Clara & manifesta, colorem Quidque suum & servet, mentem animi & penitam

1 Iliad. lib. II. ca) Lib. VIII. .

17쪽

XIIIIllabens , aeque capiat teneatque legentem Cantu & Museis implicitum illecebris tId nec ego, quisquam nec possit, ni pater alta Ipse virum Phoebus Pegasidum in nemora Ducat, & Aonii supremo in vertice montis Tingere Hyantheo labra sinat latice Fontibus ex isdem, multo se proluit amni Unde sacer vena e divite Maeonides. Hoc sibi sed nemo speret; quod Musa Maroni, Divinam ut Latio conderet Aeneida, Posse dedit seli, potu dignatus eodem , Carminis ut silmma par quoque laude foret.

Salve magne Maro, vatum exaequare parentem

Cui deest heroa Calliopea tuba; Quem docuit selum numerosque & Verba, referri Queis posset pulchri Graecia quidquid habet.

Salve iterum vates, vatum & Pater. Unus Homerum Tu poteras dignis vertere carminibus, Atque sui similem Romano ostendere cultu. Id quando haud placuit, verba mihi, ac numeros, Vimque tuam, & clarum clara mage luce nitorem Sumce; si cultor te tuus a puero Dilexi mulps vatum prae milibus unum;

Si tua pervigili scripta lego studio;

Aurea si cupido tua dicta in pectore condo, Oblito ne quid defluat ex animo. Audior Z an spernit vates mea grandia vota t

18쪽

Audior: en votis annuit ille meis. BALTHAssAR , renuo jam nil tentare pericli; Nec metus est vires ne grave frangat onuS,

Hic mihi si facilem det sese, ac praebeat omneSLinguae , quas docto in carmine condit, opes. Ut Juno , captum forma sepire Tonantem Vellet in Idaeis cum dea verticibus, Blanditias , mollesque iocos, omnesque poposcit Verborum Idaliam delicias Venerem . Illa, ubi cuncta inerant, ceston dedit: haec, ubi cepit, Continuo aethereis digrediens domibus laque Idam venit, praestanti & munere compos

Dissicilis facta est, haud mora, propositi: Sic mihi Mantous sua det si philtra poeta,

Linguae cultus ubi mirus inest, lepidi Verborum & flores, aurique & mentibus apti Concentus; philtra haec ni modo defuerint; Mens quod avet, mandas quod tu mihi, dulcis amice, Quod pote vix fieri, sersitan emciam: Felicemque operis, functum & mea munera pulchre

Fors erit ut tu aliquo captus amore legaS ς Tuque, tuus tecum A frater , spes altera magnae

Magna domus. fratrem dicere, proh superi l

Graecam vocem Graeco flexu extuli animi hominum amore inflammantur. quae Martialem sequutus . ea vox si eui mitius hujusmodi vim habent, a Graecis , itemque placet , legat Eonam , aut lorum. est enim ee- a Latinis Graeco vocabulo , philara dicun-stus lorum, seu cingulum aeu pietum e in tur. quo inerat, ut est apud Homerum Iliad. lib. ca Antonius eques Hierosolymitanus ; in XI, . amor hiandiloquentia , cetera quibus quo ego adolescentulo non solam spem a RNu

19쪽

XVCogor enim, geminos licuit nec dicere fratres, Ut volui infelix, dicere ut institeram. Quippe alter fratrum tristi, haec dum scribimus ipsa , Ereptus fato, proh dolori occubuit.

Et caros luctu nec opina morte parenteS,

Germanos luctu & perdidit unanimos, Et fidum attonitae perculsa mente irori Obruit immensa pectus amaritie. Queis mite ingenium juvenis, sermaeque leporem , Et verba Hyblaeo dulcia melle magis, Doctrina & cultum pectus, mentemque sagacem, Suetam & res miro expendere judicio, Innocuum & vitae constanti lege tenorem, Virtutisque ardens eximiae studium, Dignaque tot bene dicta omni bene fael aque laude

Res nulla oblito diluet ex animo,

Quin, desiderio fixi acri, in flore juventae

Exstinctum leto nocte dieque vocent.

Exstinctum leto vesano haec ille dolori Ignoscat felix tristia verba precor. Exstinctum nec enim leto est fas dicere, dulci Cona positum semno sitstulit astriferas Quem divum ad sedes Virtus, celsbque locavit

Ipsa

indolem virtutis inesse video , sed multa alia stantissimum adolescentem propter exeellens praeterea , quae etiam in viris solent lau- insenium, & eximiam virtutem , eum pri- dari. muri aetate se corroborasset , magno usui ; U Iosephiis Abbas Claravallensis , qui ae praesidio suturum nemo dubitabat. Na- annum duodevicesimum vix ingressus, in ipso tus est XIII. Calendas Apriles MDCCLIT aetatis flore jam caelo maturus, Obiit suo excessit e vita XIII. Calendas Majas MDCC- magis, quam reipublicae tempore; cui prae. LXXVI.

20쪽

XVIIpsa novum gaudens caelicolam in selio; Regnat ubi, fruiturque sua jam serte, procellas

Nec tristes metuit, nec mare navifragum

Vitae hoc, quo miseri jactamur, nocte sub atra Insanis acti per vada turbinibus. Aequius est nostro quos Certe horrere periclo, Illi quam fletus fundere luctificos , Qui tenuit portum , tuta & statione receptus Aeternae gaudet gaudia laetitiae. Parcite iam lacrimis, clamo, neu tristia moesto iis fletu faxit funera caelicolae. Clamo iterum: lacrimis non fas violare beatum Est juvenem, caeli quem tenet alta domuS; Pulchrior & melior cui parta est vita. suprema

Rursum nascuntur luce boni, haud pereunt. Hactenus haec, dulci nimium provectus amore. Nunc magnum accingor Vertere Maeonidam.

En age, jam da lora: feror quo mittis, & audax, Ut res cunque cadet, jussum opus aggredior.

SEARCH

MENU NAVIGATION