Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

62 HOMERI ILIAD os

Tanta queat siremitum Z mentes advertite 3 S uni Quae sabor nunc Pelidae , cognoscite cuncti . Saepe in me Danai jactarunt probra, malumque objecere mihi facinus : sed non ego caussa Ipse sui: altitonans at Iupiter, & mala Parca, Τristis &, obscura quae nocte vagatur, Erinnys . Haec etenim Grajum in coetu mihi numina Noxam Injecere malam , dementi percitus ira Eripui qua luce tuum tibi munus, Achille . Quid facerem p quae vult deus omnia perficit. ipso est xoo Ab Iove nata nocens Noxa omnibus . haec pede molli Ingreditur; nec pressa selo vestigia ponit, Sed volucri fertur lapsu , gradi turque virorum Per Capita, usque nocens miseris mortalibus ν ambos Atque malo ingenti, rixantum aut implicat unum. Ipsi Noxa Iovi sertur nocuisse, deorum Maximus , atque hominum qui dicitur hunc tamen olim Iuno , deum regem , decepit foemina , Thebis ,

Alcmena Herculeos partus qua luce trahebat. Nam pater in divum jactarat talia Coetu r II ODique, deaeque omnes, vestras advertite mentes ,

Atque audite, lubet quae nunc expromere dicta. Hac, Partu praesens quae praesidet, Ilithyia Luce virum educet dias in luminis oras, Finitimos regat imperio qui maximus omnes, Illa hominum de gente, meo qui sanguine Creti . Tum sic Iuno, struens fallaci pectore fraudem rNarras salia 3 istud nec re complebis inane Pollicitum i vel tu jura mihi, Olympie , cunctis Hunc sere finitimis regem, qui luce parentis 12 Ex utero hac dulces vitae prodibit in auras, ni . ιIlle tuo cretus de sanguine. Talia Iuno

512쪽

LIB. DECI M. NONUS

Iupiter at fraudem non sensit. nec mora , damnum Juratus subiit vastae astu conjugis ingens. Iuno etenim celeri lapsu de vertice Olympi Confestim Argivam sese demisit in urbem , Norat ubi Stheneli Perseo sanguine creti Egregiam uxorem , mensis cui septimus ibat

Foetum ventre marem gestanti , lucis in almae Quem subito eduxit, nondum actis mensibus , oras: IIo Alcmenae at partus maturos diva repressit,

Continuitque , adsunt quae partubus , Ilithyias. Ipsa deum post haec stellatas venit in aedes Nuncia fallacis facti, magnumque superba Audax voce Jovem compellans, talibus infit: Magne deum pater altitonans , tibi nuncia veni Hoc dictura 3 memor conde hoc sub pectore dictum . Editus est partu jam vir qui temperet Argos Imperio , Stheneli Persidae filius, ex te Cui genus est , dignus certe qui sceptra capessat. I 4o Sic ait illa i Iovi laeso praecordia sedit Ima dolor , Noxamque, suum genus, ipse nitenti Arripuitque coma iratus , celsisque deorum

Aedibus ejecit; dis & juravit, Olympi

Ad sedes, caelumque astris sulgentibus aptum Immanem nullo redituram tempore Noxam, Atque deum atque hominum generi quae sueta nocere est. Haec ubi juravit, natam dejecit ab alto Axe rotans dextra ingenti : delapsa per auras Pestis in humanos pervenit noxia Coetus. ISO Hanc propter divum rex & pater usque gemebat, Rege sub Euristeo foede servire videret Cum gnatum , ac duros nunquam non serre labores. Sic & ego Argivos cum perderet efferus Hector

513쪽

464 HOMERI ILIADOs

Ipsas compulsos ad naves, triste , crearat Quod mihi Noxa , malum sensi , gemuique labore Implicitus duro sallacis numine divae . Nunc , quoniam cepi damnum , laevus mihi sanam Iupiter & mentem exemit, stat, maxime Achilleu , Te quavis placare , ullis nec parcere donis. 16o At tu surge iterum , belloque armare , tuoque Hortatu sortes incende ad praelia turmas . Dona dabo , quaecunque adiens tua septa daturum Me Laertiades hesterna luce spopondit . Quin age , consiste heic paullum, festinus inire Quanquam aveas Martis certamina , dona ministros Iluc tibi cuncta mea prolata e puppe jubebo Ferre , quibus possis , credo , mitescere visis. Haec ille . haec contra Aeacides r Atrida virorum Regnator ductorque , isthaec seu munera ut aequum II Solvere , seu tibi tu malis retinere, licebit Utrumvis. saevo nunc omnem impendere curam Marti opus : haud frustra dictis contexere dicta , Et longas traxisse moras, dum grandia pendentoria 3 aliquis Graium cernens ut rursus Achillem Gaudeat Iliacas ferro vastare phalanges , Vosque idem , exemplo incensos, agat ardor in hostem . Sic ait: at sapiens contra sic fatur Ulysies :Ne mihi , ne, quamvis sortis similisque deorum , Pelide , Grajos durae in discrimina pugnae I 8o Jejunos impelle urbis sub moenia . longum Instat enim pubi certamen , cum semel ambae Concurrent acies, & cum bellator utrisque Afflarit praesens animum deus . ergo jubeto Ire suam quenque ad puppem , potuque, paratis Et dapibus vesci; vis unde ac robora constant

514쪽

Firma viris . jejunus enim quis solis ab ortu Solis ad occasum possit producere pugnam Ille licet praestetque animis , & Martis amore Flagret inexpleto , pugnanti sessa gravescunt 1 so Membra tamen , subit atque sitis vesana , famesque 3 Genua labant , subter stabilis nec gressus eunti est. At contra dapibus qui vir satur atque Lyaeo , Congreditur , longaeque invadit praelia pugnae, Huic animusque audax viget usque in pectore, membra Nec languent defessa unquam , verse agmine donec Diffugiant dilaps1 omnes , quibus institit , hostes .

Quare age , dimisse nunc coetu , corpora curet Quisque jube . Grajum interea regnator Atrides Dona heic in medio statuat promissa , frequentes uoci Ut videant oculis Danai 3 tuque auctus honore Eximio , laetere animi , vultumque serenes . Praeterea stans in mediis hoc juret Achivis iΙntactamque , omnisque eXpertem reddere probri

Se tibi servatam caste sancteque puellam . Sic animo hanc propter si quid curae insidet, omne ponas prorsum , pacata mente , licebit Post haec lauta tibi convivia ponat amicis Accipiens epulis intra tentoria quidquam Ne desit juris non omni ex parte solutum. Iro Τu quoque sic fies posthac servantior aequi , Atride . regi donis nec turpe minorem est Rite virum placare , prior quem laeserit ipse . Tum sic Atrides i quae fatus , cuncta probavi , o Laertiade , laetorque audisse i relictum

Nec tibi enim santi quidquam est quod posceret usus. Ista libens equidem jurabo 3 salsa nec audax Dicam , teste deo. sed, quamvis praelia iniret

515쪽

Fortis avet , maneat paullum tamen essice Achilles . Vosque manete itidem cuncti; dum jussa seruntur diaci Dona , sacro & laeti sancimus foedera ritu. Hoc tibi ego mando nunc munus : delige primos omnibus e Danais juvenes , qui ditia portent Dona mea e puppi, dudum promissa , puellas

Et ducant. celer interea paret Ocyus aprum

Talthybius Soli mactandum rite Iovique Tum sic Pelides, alias curabitis ista ,

Cum vacuum a pugna tempus Continget, in arma Nec tantus rapiet, quantus me nunc rapit, ardor.

Quippe jacet campis pubes Consessa virorum , 23o Saevus quam , dextro fretus Jove , perdidit Hector Vos curare dapes Danaos & vina jubetis Ast ego jejunos horter , potusque dapumque Immemores bellare 3 dehinc post , sole cadente , Ultos pulchre hostem , probrum ultos gentis Achaeae, omnigenis expleri epulis , dulcique Lyaeo . Certe ego nec quidquam Vestar, per guttura potus Nee mihi sicca ullus descenderit ante , sodalem

Quam carum ulciscar . qui nunc mihi , caesus acuto Aere, jacens intra tentoria, versus ad altas u oora fores fletur , socium Cingente corona . Iunc propter non laeta mihi Convivia cordi, Sed caedes, fususque cruor, gemitusque virorum . Huic prudens rerum contra sic satur Ulysses,

O Pelei proles , Danaum sortissime Achilleu ,

Tu me hasta es melior multo, & praestantior : usu Rerum ego sed multum , prudenti & pectore vinco . Nanque prior natus in sum , rex, pluraque noVi. Ergo meis pigeat ne te submittere dictis . , i Marte viri pugnaque cito satiantur , acutum uSO

516쪽

Aes ubi , ceu stipulam , bellantum corpora sudit Strata solo numero ingenti : vix pauca supersunt Fato erepta , velut quae sertur in horrea messis ;Depressam inclinat lancem cum Iupiter altus , Bella suo genitor qui tristia numine torquet. Exstinctos nec ventre licet Iugere t per omnes Turba cadit nam multa dies et quaenam ergo futura Sit cuiquam requies unquam curae atque doloris Verum opus est vita iunctos condique sepulcro Forti animo, inque diem fleri: tum deinde, supersunt asso Incolumes durae qui post certamina pugnae , Esusque, ac laeti potus meminisse , resectis Viribus , o socii , rursum ut pugnemus in hostem Acrius , indomito septi aere . Hoc omnibus esto Hortamen pugnae 3 ne quis post prandia lentus Desideat, maneatque hortantem in bella; malo ne Pulsus eat, deses fuerit quicunque relictus Ad naves . cuncti potius denso agmine castris Effusi in Teucros concordi mente seramur .

Haec ubi sic satus , gnatos sibi Nestoris ambos , aro Phylidenque Μegeta , Thoantaque , Merionenque , Et Creontiaden Lycomedea cum Menalippo Delegit comites . simul hi tentoria Atridae Celsa petunt , dicto & citius praecepta iacessiant. Septenos portant tripodas, fulvo aere lebetas Bilaenos, bis sex pernici corpore ducunt Cornipedes, septem se a praestante puellas, Et doctas operum i post has Briseida pulchram.

Magna auri Lais tiades appensa talenta Ipsa decem gestans, prae cunctis ibat: euntem ago Pone alii juvenes portantes dona sequuntur . . Hi coetu in medio statuere ex ordine cuncta . v. 249. N n n a Tum

517쪽

Tum stetit exsurgens Agamemnon 3 Talthybiusque Voce deo similis regem prope constitit, aprum Ille gerens manibus . cultrum dein strinxit Atrides,

Magni ad vaginam gladii quem semper habebat

Suspensum , atque apri fetas, libamina prima , Praecidit. tum deinde Iovi cum voce supinas Rite manus tendens sic faturi sede sedebant Quisque sua interea Danai, tacitique loquentem , as Ut par , audibant regem . qui lumina caelo Attollens dedit has alto de pectore voces roptimus haec summusque deum , precor , audiat ipse

Iupiter , & Tellus, & Sol, & Erinnyes, alta

Sub terra quae vasta hominum perjuria plectunt. Omnis ego expertem reddo Briseida probri, Intactam , sancteque habitam casteque puellam. Si fallo , si quid perjurus mentior, Omnes Iratos habeam divos , atque omnia pendam , Perjuros quae damna homines, cladesque sequuntur. 3oo Sic ait 3 atque apri jugulum secat aere corusco Quem cani maris immensum projecit in aequor Talthybius , magna vi torquens, piscibus escam . Tum Grajos inter surgens, haec fatur Achillesi Iupiter, ut noxas miseris mortalibus infers Ingentest nec enim, socii , mihi pectus Atrides Commossetque ira perturbans , vique puellam Abduxet praeceps confusa mente, deum rex Ni dare multa neci voluisset milia Grajum. Nunc ite, ac victu vires revocate , resectis 31 o Artubus ut mecum pariter tendatis in hostem. Sic fatus coetum solvit festinus . Achivi Quisque suas ibant ad naves . tradita dona Myrmidones laeti curabant 3 atque carinam

518쪽

Aeacidae ad magni gradientes cuncta serebant. Ponunt gazam intra tentoria , sedibus idem Captivas jussere suis considere ; equosque Pastum armenta inter celeres egere ministri. Briseis sorma tibi par, Venus aurea , postquam Patroclum ferro consessum vidit acuto, Circumfusa viro cum luctifico ululatu , Cervicemque , sinumque, ora & formosa secabat Unguibus 3 ac tales sundebat pectore questus: Patrocle , o dulci vita mihi dulcior, heic te , Heic ego te infelix nuper digressa reliqui Incolumem t rediens eadem nunc, optime ductor, Exstinctum invenio . rerum ut me tristia semper Ex aliis alia excipiunt i cui tradidit olim Me pater ac genitrix, vidi pro moenibus urbis

Ipsa virum aerata confossum cuspide di vidi Tres miserae fratres mater quos una crearat Germanos , tristi cunctos procumbere leto. Tu me flere tamen, dulcis Patrocle , vetabas,

Quod mihi morte virum mactarat victor Achilles, Moenia quod clari vastaverat alta Mynetis . Nam me dicebas taeda sociare jugali Velle tuo Aeacidae, celsaeque ad moenia Phthiae Puppibus in curvis vectae celebrare frequenti Myrmidonum in coetu , sacris de more litatis, Solemnesque epulas, & laetificos Hymenaeos . Iure igitur talem , tam miti pectore , ploro Nunc ego inexpletum lacrimans, doleoque peremptum. Tales illa pio questus dabat ore i puellae Plorabant aliae simul aegro pectore, flentes Furtim quaeque suos alieno in lanere casus . Peliden magnum at circumstans multa rogabat

519쪽

Turba senum, duro prandens ut membra labori Firmaret. gemit ille; preces & respuit omnes di Ne vero, ne me, obtestor, compellite, dulces,t Si mihi nunc quisquam potis est parere in sodales , 3so

Ante dape aut potu refici; cui pectora tristis Moeror habet. solem juvat exspectare Cadentem ;Longa juvat luctu in misero jejunia serre. Haec fatus , reges alios dimisit i Atridae

At gemini mansere illic, & dius Ulyssis ,

Nestorque , Idomeneusque , incano & vertice Phoenix, Quisque gravem curam Conantes demere di blandis Ille nihil verbis , vario & sermone movetur Ante , ineat belli quam praelia saeva cruenti; Et socii memor usque gemitque, ac talia fatur i 36o Infelix, mihi supra omnes dilecte sodales, Prandia tu multo fueras mihi lauta paratu Ponere festinusque & sedulus, arma serebant Belligeros quoties in Troas Martia Graji. Nunc tu, care, jaces ferro consessus; at ipse , Τriste tui desiderio cor fixus , abunde Quae mihi sunt intus, dapibus nec vescor , ct omni Abstineo potu . nec enim Contingere quidquam Tristius hoc possit misero graviusque 3 nec ipsum Audirem subita exstinctum si morte parentem . . 37 Cui patria nunc in Phthia fortasse tepentes Ore fluunt lacrimae, quod longo a tempore degit Avulsus tali gnato; quem praelia dura Iovisae propter scelus exitiale Lacaenae Ignoto exercent peregrinae in litore gentis 3 Nec leto raptum si quis jam nunci et esse, , 'Qui mihi, spero equidem , Scyro nutritur in alta Vivus adhuc, roseoque deos pulcherrimus aequat

P. 327. Ore

520쪽

LIB. DECI M. NON US

Ore Neoptolemus. soli mihi triste parari Sperabam letum, patria procul urbe domoque 38o Iliacis strato sub muris 3 teque suturum Incolumem , Phthiam posses qui classe reverti, Atque mihi puerum Scyro deducere, & olli

Remque meam monstrare , & servos , Celsaque tecta. Nanque reor Peleum vitali aut lumine cassum,

Aut vitae jam posse ullo vix munere sungi, Desessumque gravi senio, pressumque dolore Assiduo, tristem infelix dum prospicit horam , Me leto exstinctum in Phrygiis quae nunciet oris. Haec memorans flebat Pelides flebat S una auo

Primorum metus procerum , quos quisque reliquit Aedibus in patriis, memori dum mente revolvunt. Hunc caelo miserans fletum Saturnius alto Ut vidit, tali compellat voce Minervam e Fortem , nata , virum sic ergo deseris p acer

Nec tibi jam cordi est Pelides, ante Carinas Qui sedet, ac moerens turbata mente sodalem Flet raptum curant alii sua prandia r at ille Siccusque inipastusque dolet . delabere Caelo , Atque serens nectarque almum, dulcesque liquentis 4oo Ambrosiae succos, instilla in pectora, bello Ut vigeat, nec membra times illapsa fatiget. Haec ait, & cupidam pater acuit . ilicet harpen Assimulans latamque alas, & voce: sonantem

Arguta , Caelo . emicuit, Vacuamque per auram

Labitur . Argivi jam se fulgentibus1 armis Cingebant per castra alacrest dea nectar Achilli, Ambrosiam ct dulcem stillavit pectius in altum, Genua fames. regi ne tristis sessa subiret Ipsa redux nisu celeri petit alta parentis ix lo

SEARCH

MENU NAVIGATION