Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

Nanque Jovis duo sunt in limine dolia . rebus Nempe malis plenum hoc: illud, melioribus; haurit Unde , hominum generi tribuit quae munera Cunque. Cui pater altitonans miscens dedit, ille vicissim Adversisque dolet rebus, gaudetque secundri 3 Cui dedit ex uno genitor mala, tristibus illum 64o Aspera sors satis exercet 3 multaque passus,

Nec dis, nec carus mortalibus, usque vagatur

Sic Peleo dederunt divi primo i inclyta ab ortu

Dona . viros inter nanque omnes claruit olim,

Dives opum , magnaque acres ditione gubernans Myrmidonas. quin & mortali sanguine creto Di thalami aequoream sociarunt foedere divam. Huic etiam sed triste malum rex aetheris alti Addidit , experti sobolis . cui regia tradat Sceptra , unam & nacto prolem , cui sinus acerbum oso Fata parant . longa nec sessum aetate parentem Nunc saltem praesens foveo: sed litore longe A patrio versor Trojae sub moenibus altis; Τeque', senex, bello haud cesso vexare tuosque. Te quoque felicem non mendax fama serebat, Florentemque opibus , ' Macari quot condita Lesbos , Et Phrygia, atque ingens complectitur Hellespontusa Caelicolae at postquam noxam hanc clademque tulere, Usque tibi muros circum pugnaeque virorum s Et caedes gliscunt, saevique incendia belli. 66o Fer tamen , assiduo noli S tabescere luctu. Nam nil proficies, nec gnatum fletibus Orco Abduces, vitae revocans ad lumina: quin te Ipse magis crucies, cumulesque dolore dolorem. Tum senior, vultus augusti aequandus honore caelitibus: Ne vero, inquit, ne Coge sedere, , Care

642쪽

LIB. VICESIM. QUARTUS sua

Care Iovi Aeacida , indefletus dum jacet Hector ,

Iustorumque expers intra tentoria. redde Ocyus , ut carum videam caput: at tibi dona,

Quae non pavea tuli, sicilis precor accipe; S illis ' oro

Di faciant longumque frui, patriasque reverti Incolumi ad sedes contingat , vivere quando Me pateris, caelumque sinis lucemque tueri.

Ille sub haec , torvumque tuens, gemitumque sub alto Corde premens : Ne me irrita, longisque lacesse Jam precibus. gnatum quem poscis, reddere dudum Est animus . nam jussa serens mihi venit ab ipso Huc Iove, me genuit quae mater , filia Nerei. Te quoque nequidquam celas manifestus ad altas Huc aliquis puppes duxit deus . ire quis hostes 68o

Esset enim in medios ausus vir quamlibet aevo

Florens e ipsa pedem quis serre in castra 3 latere Custodes , solus portarum ingentia claustra Quis reserare manu, vectemque impellere quisset y Ergo ciere animum dictis hunc parce . dolore In medio 3 ne sorte, senex, male percitus ira Nec te ipsum mittam incolumem, genibusque trucidem Assii sum 3 violemque Iovis mandata supremi. Sic ait, ille autem timuitque , nec hiscere quidquam Est ausus contra . tecto se turbidus alto 6so Extulit Aeacides, veluti leo ue pone . secuti Sunt gemini regem famuli, Mavortia corda, Alcimus Automedonque, Patroclum ut Parca peremit, Pelidae ante alios cari acceptique ministros. Confestim hi curru ac rheda solvere jugales, Vocalemque senis praeconem in regia tecta Duxere, ac posita longaevum in sede locarunt.

Hectorei capitis pretium dehinc ditia dona ἡ

643쪽

Deponunt r tunicam tantum unam , pallia pulchra IEt liquere duo; veste hac ut rite cadaver Τraderet ad patrios indutum serre penates. Tunc heros vocat ancillas , lymphaque tepenti Abluere , & pingui perducere Corpus olivo Imperat, ex oculis amorum , Cernere posset Ne Priamus gnatum; tristi ne sorte dolore Percitus infelix genitor cohibere nequiret Iram animor subito seriis accensus at ipse :Mactaretque senem , & violaret jussa Tonantis. Dehinc , ut stigentes lavere oleoque nitenti Perduxere artus famulae, circumque dedere Artubus & tunicam , pulchro S regalia textu

Pallia ; sublatum lecto super ipse locavit

Pelides; gemini & rhedae imposuere ministri. Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab alto 3 Et fidum hac lacrimans compellat voce sedalem: Parce irae, precor, haec nigro si sorte sub Orco Audieris, Patrocle. suo do serre parenti Hectora i dona dedit sed non spernenda; tuam tu Unde seres partem actutum , quam serre decebit. Sic ait, ac subiit tentoria rursus Achilles, Conseditque iterum solio, quod liquerat an ,1 Adversus Priamo 3 tum blandus talia satur rJam tibi servitio exemptus, quod nempe rogasti , Atque toro in molli positus jacet Hector , in ortu Quem primo Aurorae aspicias, reserasque licebit

Avectum ad muros. tristem secludere curam Nunc decet, ac victu vires revocare . nec ipsa iAbstinuit victu Niobe, bissena domorum; Septa intra subito cui strata est funere piaes, Sex nati , ac totidem natae . deus abstulit illos

644쪽

Arcitenensi ast has gaudens Dictynna sagittis , Irati Niobae prae se contemnere pulchram Latonam haud veritae; geminos dea magna Crearat Quod tantum divos: multam prolem ipse . sed omnem

Prolem olli , gemini merserunt lanere divi. Illa novem pubes jacuit miseranda diebus Intumulata . alii populos nam rector Olympi Verterat in lapidem. decima sed luce sepulcro Caesam di sobolem intulerunt , desessaque luctu Immani genitrix tandem jejunia solvit. et o Haec Sipyli solis nunc longe in montibus; illic , Esse ubi nympharum frondosa cubilia fama est, Quae solitae choreas Acheloia ducere propter

Flumina 3 inexpleto moeret vel saxea fletu 3 Egerit & lacrimis quos di secere dolores .

Nos itidem, venerande seneX , accumbere mensae,

Atque dapum meminisse decet. post flebis in altam Ilion ingressus natum, tristesque revecto, Ut lubitum , solves Iacrimas sine fine modoque. Dixerat; ac surgens pinguem candore nivali 7so Mactat ovem socii nudant, Curantque, minutim Et sectam verissius figunti ignique subactas Detraxere dapes. Cerealia dona canistris Attulit Automedon 3 Coenam partitur Achilles: Hi jactantque manus, dapibusque epulantur opimis. Postquam exempta fames epulis, ct vina quierunt,

Dardanides Priamus dium adspectabat Achillem, Admirans qualisque foret, quantusque r decora Nam specie est visus non impar caelitibus dis. Aeque Dardaniden Priamum adspectabat Achilles, r6o Et faciem admirans augustam, & verba diserta. Mutua dehinc postquam est adspectu expletus uterque,

645쪽

His prior est Priamus verbis affatus Achillem Nate dea , placito sternam da sessa cubili

Membra, precor , capiam dulcis quo munera somni Quamprimum . nec enim semno unquam lumina clausi, Perdidit ex quo animam sub te meus Hector: at usque Multa gemo, versoque graves in pectore curas , Aedes ante meas me foedo in pulvere sternens. Nunc orique dapes admovi, & dulcia tandem,

Ante hac jejunus, transmisi gutture vina. Sic ait: ille torum jussit, mora nulla, sub altis

Porticibus socios famulasve locare , superque Purpureas sterni vestes, pulchrosque tapetas, φ .i Mollibus & villis horrentia tegmina , laenas . - 1 IIllae abeunt extra limen, claroque coruseam

Igne facem in manibus gestant, geminumque sub altis Porticibus struxere torum, vestesque superne Insternunt, regisque alacres praecepta facessunt. Τum, Priamum ille joco terrens , haec fatur Achilles: Care senex, extra somnum cape; ne quis Achivum Huc veniat regum , qui me noctesque diesque Multi adeunt, mecumque agitant de more frequentes Consilia . horum aliquis si te de nocte jacentem Viderit heic , regi Danaum narrabit Atridae, Atque moram injiciet , prima ne luce redemptum

Possis consessim castris efferre cadaver.

Dic age sed verax , sorti quot justa diebus Persolves gnato lanebria ipse quietus

Ut bello interea parcam , teneamque morando Magnanimos , ne saeva ruant in praelia, Graios. Dixerat cille: senex contra cui talia reddit Hectoreum siquidem vis eurem senus, Achille, 'Quidnam optem, quidnam gratur, mihi seceris, at di . Iro 78o7s

646쪽

LIB. VI CESIM . Q UARTUS

Moenibus inclusos scis Troas , scis procul urbe Esse nemus , vulgi scis Corda & strata pavore Ergo dies plorare novem , dum silva cremando Congeritur, mens est carum intra tecta cadaver rRite ustum decima terra dehinc condere luce 3 Et populo praebere epulast undena redibit 8oo Lux ubi, tollemus tumulum structo aggere : claram At duodena mari cum lucem proseret Eos, Si pugnare usus , sumptis pugnabimus armis. Ista tibi, senior, sic ut vis, omnia fients Suscipit Aeacides ): Danaos inhibere furentes Cura mihi fuerit, durumque avertere Martis Certamen , quanto dixisti tempore , Teucris . Sic fatus dextram dextrae commisit , ut illi

Ambiguam certo firmaret pignore mentem, Eximeretque animo Curam trepidumque timoreis . 8 Io

His aciis , praeco & Priamus cubuere paratis Ante seres ambo in lectis, Cordatus uterque, Et rerum prudens. penetrali in sede petivit Ipse etiam somnum Pelides. ad latus olli Accubuit pressitque t0rum Briseis eundem .' G Uique, hominesque alii sera sub nocte jacebant , Languida jam molli devincti membra, sopore . At non Mercurium sopor occupat. ille sub aIto Pectore Eversat enim qua regem educere castris , Portarum & fac's custodes fallere possit: i 8ao Ergo citus capiti superadstitit, atque ita satur Nec metuis, male aute senex nec cura salutis Ulla tuae. mentem pulsat, te dius Achilles Intactum postquam sivi te sic hostibus audes In mediis dulcem securus Carpere somnum i Hectore pro caro tu multa ct magna dedisti. ,

647쪽

At te pro vivo dederint ter tantaque totque Gnati qui superant , si te jam norit Atrides , Si Graji norint ad curvas esse carinas. Sic ait: extimuit senior, juxtaque jacentem 3 o Excitat Idaeum. mulas tum junxit equosque Ipse deus curru ac rhedae, mediosque per hostes Duxit agens; quisquam Grajum nec sensit euntes. Verum ubi perventum divini ad sacra Scamandri Est vada , sidereas celsi deus ivit Olympi Ad sedes t croceis Aurora in vestibus almam At lucem terras Iate diffudit in omnes. Hi lacrimis gemituque S luctisono ploratu Urgebant porro bijugos 3 corpusque vehebant Exanimum ad muros . nec vir, nec Bemina sensit 3 o Ulla , unam praeter Cassandram . Pergama pulchrae Haec similis Veneri conscenderat: inde parentem Prospexit stantem in curru , Idaeumque parentis Praeconem 3 ct fratris , perculsa mente , Cadaver Agnovit lecto impositum ; Iacrimansque gemensque Exululat , magnisque implet clamoribus uriam . Ite, ait , o Troesque & Troades, ite isequentes, Hectoreum veniens comitari ac visere Corpus rSi quando laeti victorem in moenia sausu Excepitis reducem post praelia . civibus, urbi 8so Et patriae eximiumque decus fuit Hector , & ingens Laetitia. Has moesto jactavit pectore voces;

Nec vir nec mulier tota usquam est urbe relicta Ulla. omnes ingens invasit. moeror 3 ct arsit i -- Corde imo dolor indomitus. magno agmine portis Effusi occurrunt venienti, ac triste cadaver l . UVectanti . primae conjux atque anxia mater Vellebantque comas manibus 3 cmrmque ruentes . Ad

648쪽

Porro ut agam . intulero cum gnati corpus in aedes , Tum longo mentem ploratu explere licebit . Sic ait: at . partes diducta est omnis in ambas Turba , viamque dedit rhedae semota patentem . Illi altas postquam ad sedes, regalia tecta ,

Advenere , toro componunt corpus in alto , 87o Cantoresque locant juxta , queis flebile cura est ordiri carmen carmen lugubre canebant 'ui, crebro mixtum gemitur carmenque secutae Iliades moesto singultim corde gemebant. Quas inter complexa caput magni Heistoris , orsa est Andromache tristem sic moesta voce querelam O conjux, vita es mihi primo ereptus in aevo,

Meque domi viduam liquisti, filius infans . .

Est & adhuc , dulces vitae productus in oras Heu frustra r aetatis cui, credo , attingere florem 88o Pubenti nunquam continget. culmine ab alto sCorruet urbs etiam Graiis eversa. peristi . . Nam tu, Hector, servare urbem, Troumque' pudicas. Infanti cim prole uxores. pectore sorti f.

Qui sueras. Cumis quas nunc in puppibus hostis Abducet captas; hasque inter me quoque saevus Avehet. ipse , puer, vel me comitabere ad urbes ' jugenum , inuniti ut domino simulere , labore Qui terat indemri miserum 3 vel in efferus ira

Grajum aliqui, &xtra arreptum miserabile i a ab alta 89o

Ad rhedam caput amplexae , tum cetera Circum Flet turba , i& mderis incendit questubus auras.

Illi adeo tota , quam longa est , luce sub urbe occasum ad Solis plorassent Hectora dium iE curru at senior clamans ita sarier infit iQuid circumsusi statis e decedite , rhedam

649쪽

Dejiciet turei 3 cui Datrem scilicet Hector Consedit serro , gnatumve , patremve 3 sub hasta

Hectorea quando terram petiere/ Cruento Ore ingens Grajum numerus . non aspera mitis Inter erat nam bella pater tuus ergo per urbem 'Iure illum plorant cives, quibus arcuit hostem. . Insando at miseros, Hector, moerore parentes

Complesti. mihi sed prae cunctis triste relictum est Heu desiderium , ct moeror , saevique dolores. Non etenim lecto affixae ac tua fata dolanti soo Porrexitque manvs abiens, ct morte sub ipsa Dixti aliquod prudens dictum , quod mente maneret Fixum alta, ct dulcem fletum sine fine cieret Noctes atque dies memori . Sic illa querelam

Absolvit , comites circum adgemuere gementi. Τunc Hecube miseros exorsa est anxia luctus e di Hector, dulce caput, longe mihi carior omnes Ante alios , genui Priamo quos tradita natos. Carus eras ct dis certe , dum vita manebat rDis, qui te curant aequi vel morte peremptum. s Io Pelides alios me eretos trans mare captos Vendebat, mittens Samumve, Imbrumve , seramve In Lemnum i postquam te serro .stroit acuto, Improbus ille tuum raptavit saepe cadaver bPatrocli circa tumulum tua dextera leto Quem dediti at socium nec sic revocare sub auras , Evaluit, nec te raptans istedare 3 Tecensquet , i

Roscidus & patria qui nune mihi pulcher in aede Ecce jaces, qualis, miti quem stravit Apollo

Arcitenens telo 'primaevo in flore juventae. . faciSic ait , incenditque gravi circum omnia fletu Τertia dehine Helenoe tristem sic orsa querelam 'est i

650쪽

Hector care mihi ante omnes, quam numine laevo Abductam malus Iliacas huc vexit ad arces ,

Atque sibi thalamo junxit, Paris ante perire At satius miserae fuerat vicesimus & jam Annus hic est patrias liqui cum perdita sedes,

Et veni ad Τeucros infelix hospital nullum A te unquam sedenim tam longo tempore verbum Audivi asperius . quin si me laedere quisquam s3o Forte domi audebat stater tuus , aut soror , ipsa

Vel socrus socer usque mihi mitisque bonusque Nam fuit, ac patri similis in maledicta procacis

Sistere tu monitisque tuis lenique solebas Ingenio. haec propter ploro te, meque , dolore Saucia cor tristi : cui nemo jam super urbe In tota est comis facilisque 3 odere sed omnes , Atque male insensi miseram aversantur , ct horrent. Sic flevit ; Teucri flentem plangore secuti Luctifico , tristi sonuit domus ampla tumultu. 9 o Tum Priamus, tota populis ex urbe vocatis, Ite, ait , ac caesam conserte ad moenia silvam. Insidias ne quis metuat , fraudesque latentum Grajorum . mihi nam dimita a puppibus ipse Pelides ultro promisit, nil fore noxae Α Danais Teucrum cuiquam prius , efferat almam Quam Iucem duodena vadis Aurora relictis .

Sic ait: hi validis festinant jungere plaustris Cornipedes 3 portisque effusi ex omnibus, ingens Τurba, ibant late per saltus & nemora alta 3 9S

Immensamque novem totis vexere diebus Materiem . ast Aurora diem mortalibus almum Cum decima extulerat rediens , sortem Hectora flentes

Exportant, gelidumque pyra posuere cadaver Homer. v. 787. G g g g

SEARCH

MENU NAVIGATION