장음표시 사용
611쪽
Hoc mihi ego accipioque lubens , ct laetor amantem Quod redamas, memor usque mei , nec te latet, inter Grajugenas quanto Nessor sit dignus honore . Haec propter tibi di faciles dent omnia, quae vis . Sic ait i ille , senis laudem postquam audiit omnem, Rursus abit, Grajum ingrediens ante ora frequentum
Ac tristis pugnae , si quis decernere duro
Forte velit caestu , duo ponit praemia. mulam 77o Sexennem , longos aptam durare labores , Indomitam sed adhuc , multa & vix arte domandam , Ipse manu adductam statuit, circoque revinxit In medio, pretium victori . deinde rotundo Orbe cavum ponit calicem , solatia victo. ' . . Tum medios inter stans haec effatur Achivos rAtridae , Grajique omnes, Mavortia pubes ,
Horum ergo duram nunC Caestu invadere pugnam Praestantes virtute duos , atque arte jubemus.
Annuerit Phoebus cui laudem , & victor Achaeo 78o Agnitus a coetu fuerit, sibi laetus ad altas
Hanc agito naves mulam, validamque, laborem Et quae ferre queat longum . qui victus abibit, Hunc reseret calicem duri solatia casus . 'Dixerat . ast acerque animis , & corpore vasto
Ingens, immani caestu & pugnare peritus , Continuo, proles Panopeia , surgit Epeus; Injecitque manum mulae 3 dehinc talia fatur . Huc veniat , calicem qui vult sibi tollere di mulam Non etenim , credo, quisquam hinc sibi ducet Achivum, roo Me victo, caestu qui glorior optimus esse. Non satis, inferior quod sum, Mavortia quando
Piaelia miscemus p cunctis excellere eidem Non licet in rebus , nusquam nec ferre secundas.
612쪽
Quippe hoc edico, re quod praestabitur ipsa tDiscindamque artus seriens, atque intima frangam Ossa adsint propius, queis cura est cunque , sodales 3 Ocyus atque meis properent efferre subactum Hinc manibus . tales jactabat pectore voces , Dira minans. Graji circum obstupuere silentes; Nec quisquam contra se tanto ex agmine tollit,
Euryalum praeter, Talaionides Mecisteus Quem genuit similem praestanti corpore divis ;Mecisseus Talaionides, qui se tulit olim Oedipodae ad funus Thebas, prostravit & omnes
Cadmeos , quicunque ausi confligere caestu . Hunc.studio ingenti curabat maximus armis Tydides, acuens dictis 1 corpusque revinxit Campestri medium velans , dehinc taurea lora Induxit manibus . Iam , pugnae accinctus uterque , Procedunt circum in medium , validosque lacertos, Brachiaque extollunt pariter , pugnamque larentes Invadunt , . miscentque manus. sub vulnere malae
Horrendum crepitant 3 magnis fluit undique sudor Artubus exundans . subito cum dius Epeus Irruit, Euryali &, trepidus dum lumina volvit, Vestigatque oculis seriat qua parte , sonore Perculit ingenti malam : nec tempore longo Ille stetit; planxit collapso at Corpore terram. Τurbidus ut Boreas valido cum flamine pontum
Horrificans, piscem subito projecit in actam , Inde iterum algoso tegit idem ab litore sorbens: Sic plagaque virum dejecit, rursus S idem Magnanimus dextra dejectum attollit Epeus . Ast olli fidi adstiterunt hinc inde sodales, Consessu ct medio ducunt 3 aegrosque trahentem in Oso. B b b b α
613쪽
Pone pedes, caput & jactantem , atque ore cruorem Classium ejectantem , consulam & mente suique Ignarum densi exportant 3 calicemque reversi Accipiunt, tristi moerentes corde, relictum . Tertia tum Danais certamina ponit Achilles,
Et pulchra ostendit praedurae praemia luctae. Igni aptum tripodem victori, amploque locavit Ventre , boves pretio bis sex qui posse mereri Est visus Grajis: at victo serva locata est
In medio mulier, multorum docta Minervae Illa operum , pretio bubus par visa quaternis . Tum coetu in Danaum stetit heros , atque ita fatur isurgite , ct hoc conserte gravem de munere luctam . Haec ait. exsurgunt ingens Telamonius Ajax, AC rerum sapiens , fraudum S consultus Ulysses
Praecinctique ambo , ante oculos , atque Ora Uirorum
Procedunt circum in medium , validisque vicissim
Implicuere artus manibus, vinxitque virum vir: Hinc atque hinc arrecta duo ceu ligna domorum, Quae faber aptavit ventorum flamina Contra. Terga, crepant firmis amborum attracta lacertis 3
Humidus ad terram sudor fluit 3 atque rubenteSApparent passim vibices per latera ampla , Perque humeros : instant longo certamine anheli, Quis tripodem reserat, primos & victor honores . Non Laertiades magnum subvertere quibat Ajacem : Contra obnixum non sternere Ulyssem Vi Telamoniades ulla duroque labore . Inde , ubi spectantes ceperunt taedia Grajos,
Sic Ithacum prior alloquitur Telamonius Ajax rProgenies divum , solerti pectore , Ulysse , En age sublimem vel tu me tolle, vel alte
614쪽
Tollam ego te 3 dederit quem finem cunque supremus Iupiter alterutri, cui coeptum cunque secundet. 86o Sic ait; . ac terra sublimem attollit: at artes
Atque dolum solers non est oblitus Ulysies 3 Poplitis & flexum percussit pone : supinus Ille , genu, cecidit confestim in terga , soluto :Ast Laertiades olli super incidit amplum
In pectus; populos circum stupor alliis habebat, Spectaclo attonitos ingenti , ac densa stementes. Inde iterum recti j steterunt ei magnumque vicissim Ajacem Laertiades tollebat: at alte Tollere conatus frustra, vix denique terra 37o
Dimovit paullum 3 atque genu subsedit; & ambo
Tellurem planxere una , ct jacuere propinqui, Strataque foedabant simul atro in pulvere membra. Tertia quin etiam instaurent Certamina rursus Erecti t. sedenim consurgens dius Achilles Continuit cupidos 3 placidoque haec pectore fatur: Parcite jam; durum nec frustra urgete laborem; Victor uterque, pari donati munere , abite ;Ut jam alii certent aliud certamen Achivi. Sic ait: illi ambo parentque, S pulvere foedos 88o Abstergunt sumptisque involvunt vestibus artus . Pelides cursu confestim dona pedestri
Collocat ante oculos, magnum cratera nitenti
Persectum argento, serma quo pulchrius usquam Nil erat . eximia caelarant Sidones arte Mirum opus i hinc vectum Phoenices trans vada ponti, Et portu in Lemni expositum , regale Thoanti obtulerant munus 3 tum deinde , Lycaone.capto
Priamida , pretium juvenis dedit esse redempti Patroclo heroi Iasonides Euneus. 8so
615쪽
Hunc quoque Pelides, dum solvit justa sodali,
Constituit circo in magno , memorabile donimi Primo, qui celeri fugiens pede praevolet omnes . - Ingentem taurum posuit multaque secundo Victori praepinguem adipe, extremoque talentum Auri dimidium. tum sic stans ore profatur tSurgite, queis cordi est certando haec dona referre iaSic ait Aeacides . Ajax tum surgit Oilei, Et prudens Laertiades , & Nestore natus Antilochus, juvenum ante alios pernicior omnes . scio Nulla mora est 3 Cepere locum, stantque ordine . Achilles I ehinc metam ostendit : vento simul Ocyus illi Corripiunt spatium , primoque ab limite longe Praecipites sugere . ante omnes concitus Ajax Emicuit. sequitur consessim dius Ulysses . Tergo instans, propiorque viam secat alite planta. Quam prope habet radium textrix operata Minervae, Inter longa manu transversum stamina ducens Subtemen ; solers nec pectore dimovet unquam: Tam prope sese Ithacus cursu fert usque volucri, pro
Atque viri, positis pedibus , Vestigia pulsat,
Ante, levis quam se fundat circum aere pulvis . Nec mora , nec requies; afflat caput acer & udae Cervici Laertiades incumbit, anhelamore animam adspirans . magno Clamore sequentem Instigant e, palmaeque avidum , plausuque secundo, Vocibus & laetis omnes hortantur Achivi .
Jamque adeo extremo in spatio , jam fine sub ipse
Currebant: subito satus at Laerte vocavit Sub tacita secum , nec frustra , mente Minervam e sao
Audi, & opem pedibus facili ser numine, diva .
Haec ait: orantem caelo Tritonia Pallas
616쪽
Audiit ; atque habilem fudit per membra vigorem, Ipsa levans subterque pedes, palmasque superne . Ac, prope consecto dum cursu praemia uterque Involat, ecce Ajax, magna impellente Minerva, Labitur , inque fimum taurorum , dius Achilles Quos modo mactarat Patrocli ad lanera , pronus Concidit, ac nares infelix oraque turpat. Ergo abit, ct pulchrum craterem tollit Ulysses rPosterior taurum sibi moerens accipit Ajax.
Quem cornu arreptum dextra tenet, atque ita satur ;Ore fimum postquam multo expuit haud sine risu ;Pro superit dea magna pedes mihi laesit, Ulyssem
Quae juvat, atque viro propior stat, ceu bona mater . Haec ait i ingenti sonuerunt cuncta Cachinno . Tertia Nestorides cepit sibi dona, virorum Et medio in coetu subridens talibus insit tDicam equidem, socii, quae vobis nota r deorum
Cura viros natu majores auctat honore . . 94.
Ajax nam paullo est aevo me grandior : iste Natus at est aetate alia sectoque parentum , Cui tamen esse ajunt viridem crudamque senectam, Ut pedibus nullum non vincat, praeter Achillem. Sic ait Antilochus, celerem & laudavit Achillem. Pelides contra: Non isthaec irrita , dixit, 'Laus erit, Antilocher integrum, pro parte, talentum Auri nanque seres. Haec dicens, munus adauctum , In manibus posuiti laeta mente ille recepit . Post haec Aeacides praelongam collocat hastam, sso Ipse serens, circo in medio , clypeumque nitentem Et galeam, queis Patroclus Sarpedona dium Exuerati stans in mediis dehinc talia fatur: Haec ut dona serant sibi nunc virtute, jubemus
617쪽
Reges Marte duo praestantes cingier armis , Vulnificumque manu adverses attollere ferrum Ηeic Grajum ante oculos . tum , qui prior aerea texta Pervadet, summum degustans cuspide corpus Sic, eat ut sanguis, proprium sibi munus habebit Threicium hunc ensem , multo quem pulchra nitentem s6o Argento cepi, victi spolium Asteropaei Ast haec arma serant ambo communia; & ambos Accipiam dapibus intra tentoria opimis .
Hae ubi dicta, ingens surgit Telamonius Ajax, Et proles Tidei surgit sortis Diomedes .
Hi, simul atque artus ferro inclusere corusto Secreti a turba diversa in parte , theatro Intulerunt sese medio , tentare periclum Ardentes , torvumque tuentes . at stupor omnes Spectaclo ingenti attonitos defixit Achivos. 97o Atque illi, ut propius venerunt, mutua ter sunt Congressi, ter se petierunt cominus hastis . Tunc Ajax clypeum fulgenti ex aere rotundum Persediti sedenim Corpus contingere serro Haud valuit 3 medius nam thorax obstitit hastae. At, scutum supra crassam Tydeius heros . . Cuspide cervicem tentabat figere acuta , . Usque obiens lambensque hasta . tum vulgus Achaeum Omne , bono metuens Ajaci , parcere pugnae .
Iussit, ct aequa ducem sibi praemia tollere utrumque: sso At pulchrum Tydidae ensem donavit Achilles , Vagina inclusum, loro & sulgente revinctum . Inde rudem statuit vesano pondere discum, Eetion valido quondam jactare lacerto Quem solitusi regem sed laeto stravit Achilles, i Cumque alia curvis avexit puppibus orbem
618쪽
Hunc etiam immanem gaza. quem rite locavit Ante oculos e Grajumque acuit sic pectora dictis iSurgite ; & hoc aliquis certet de munere . quisquis Nam tulerit 3 quamvis ingentia devius arva spoPossideat 3 vel quinque habeat volventibus annis, Quod sat erit, ne ferri unquam cogatur arator Indigus , aut pastor campis discedere ad urbem. Sic ait exsurgunt bello clarus Polypoetes , Et Telamoniades Ajax, magnumque Leontei Robur , ct immiti caestu modo victor Epeus. Utque pari spatio steterunt ex ordine , Epeus Sustulit atque rotans projecit in aera discum. Post hunc sulmineo prognatus Marte Leonteus . Tertius inde manu valida Telamonius Ajax Io oci Contorsit , finemque amborum propulit ultra . Magnum ubi sed sortis discum cepit Polypoetes 3 Aura quam longe baculum stridente bubulcus . Projicit; armentum supra volat ille rotatus Tam longe omne ultrae spatium projecit. Achivum Clamore , & magno senuerunt omnia plausu . Consurgunt alacres socii sortis Polypoetae, Ac laeti regale serunt ad litora munus . Tum, qui sorte velint missa certare sagitta, Bis quinas posuit serro nigrante bipennes, Io IoDimidias totidem sorma breviore secures .
Inde procul malum sulva defixit arena, Et pavidam tenui suspendit fune columbam, Tendere quo jussit serrum. qui fixerit acto
Primus avem calamo , cunctas sibi serre bipennes,
Attigerit quod si inita quis vincula ferro
Laude minor, sibi dimidias hunc ferre secures . Haec ubi sic fatus, Τeucer bonus, Idomeneos
619쪽
Et famulus magno Grajum se murmure tollunt . Nulla mora est, geminas aerata in casside sortes Ioa Concussere : prior Teucro locus exiit, ille 'Oevus adducto telum vi misit ab arcu ;Nec grege de intacto vovit solemnia Phoebo Munera, primitias agnorum . rite sagitta
Ergo ipsam haud potuit laudem hane invidit Apollo
Figere avem di fixit, queis nexa volabat, ad ipsum Linea vincla pedem , serroque abrupit acuto. Illa levis fugit superas exterrita in auras :Vincla infra cecidere solo delapsa r virorum Laetifico circum sonuerunt litora plausu . Io o Meriones Teucri e manibus capit Ocyus arcum , Et calamum Celer imponit, quem jam ante pararat 3
Dehinc grege de intacto vovit solemnia Phoebo Munera , primitias agnorum 3 &, nube sub alta Ut sese curvos flectentem vidit in orbes, Stridentique petit calamo, mediamque sub ala Figit avem ; rapido telum quam trajicit ictu , Et redit, atque pedes Iapsum defigitur ante
Merionae, terra in viridi . trajecta columba Insedit malo rursus; tum languida collum ro oDemisiti fluxere alae , membrisque soluta Fugit vita levis r malo at delapsa volucris Subter planxit humum : Graji obstupuere tuentes . Meriones denas victor tulit ergo bipennes :Αt parvas Teucer, non laeta mente , secures.
Hastam dehinc longam statuit, pulchrumque lebetem In medio Aeacides, intactumque igne , mereri Atque bovem pretio qui posset . nec mora , surgunt, Ambo hastam jactare boni , regnator Achivum Atrides , magni S comes impiger Idomeneos Iosov. 888. Me-
620쪽
Meriones. quibus exsurgens haec fatur Achilles , Atride , scimus valido quam robore , ct hastae Missu omnes vincas . quare hoc tibi munus habeto , Victor & i celsas ad puppes: demus at hastam Merionae heroi , tibi si placet , optime regum. Talia Pelides di hortanti paruit ille . Meriones hastam bonus abstulit : ast Agamemnon Talthγbio pulchrum ad naves dat serre lebetem . iv. 897. Cccc a
