장음표시 사용
621쪽
Τ coetum solvere, suas ct quisque carinas Digressi petiere; alii struxere paratis Coenam epulis , dulci optantes languentia semno Membra dare i at solus setu indulgebat Achilles , Usque memor socii dulcis; nec lumina regi Condit, qui rerum late domat omnia , somnus rSed versat sese huc atque huc vigil, imaque servet Mens desiderio Patrocli 3 vimque , animosque ingentes , rerumque simul quae plurima gessit, Quosque simul passus constanti mente labores , Bellaque, & emensi tot saeva pericula ponti , Cuncta miser tacito versat sub pectore; fletu Et madet 3 &, nusquam consistens, saepe sinistrum Saepe latus jacet in dextrum, pronusque, supinusque .
Interdum strato exsurgit, moestusque vagatur Fluctisonum praeter litus . nec caerula supra Stagna maris sese attollens Aurora latebat Insomnem : curru sed postquam junxerat alto Cornipedes , retro Hectoreum vincire solebat Raptandum foede corpus di tum deinde , sodalis
Postquam ter circa tumulum raptaverat , alta Ingressus rursum tentoria , membra quieti
Fessa dabat i prono porrectum at pectore in atro Pulvere Priamiden linquebat. Phoebus Apollo Quem tamen haud ulla foedari sorde sinebat, Ille ver exanimum miserans; atque aegide circum
622쪽
Ipse tegens totum aurata 3 ne saxa decorum, Dum Optim trahitur, lacerarent aspera Corpus. Hectoreum sic ille, ira gliscente, cadaver Dedecorat . patris quod clara ex aede frequentes Caelicolae visum miserati , hortarier acrem Majugenam cepere, cato subduceret illinc Ut surto avectum . mens omnibus una deorum
Haec aliis di obstat sedenim Saturnia Iuno , Neptunusque pater, virgo & Tritonia. Trojam, Et Priamum , ct Priami gentem gravis utraque diva Oderat, invisiam , malus olim laeserat ambas Quod Paris , & spretas damnarat; sede relicta Cum superum ad juvenis caulas venere 3 duabus Praetulit ille deam, quae menti objecit amores Foemineos , tristique ussit praecordia flamma . Dehinc lucem duodena polo quando extulit almam Aurora , in coetu divum sic fatur Apollo tDura nimis , sust ri , vobis atque essera mens est . Non pingues Hector tauros , lectasque bidentes , CJprigenumque pecus vestris adolevit in aris Quem non vel cassum vita servare , suaeque
Uxori , ct gnato vultis , miseraeque parenti , Et Priamo patri , cupidis & reddere Teucris 3 Ut corpusque urant , & solvant justa perempto et Usque sed indignum ) juvat indulgere Cruento Aeacidae , cui nil rectae sub pectore S aequae Mentis inest 3 animus cui trux , & nescius usquam Inflecti . agrestis veluti leo nil nisi saevum Corde agitat, vique exultans, animisque superbis, Pastorum ruit in caulas , objectaque tentat Saepta ovium , explerique epulo festinat opimo :Sic serus est , animum sic mitem abjecit Achilles ,
623쪽
Nec pravi rective ullus vesana remordet . t Corda pudor . Iam saepe aliquis mage dulce sodali 6ci Morte Caput raptum luxit, fratremve parente Cretum una , aut gnatum di sed fletu expletus amaro Imposuit finem lacrimis , luctumque remisit. . Quippe mali est patiens animus mortalibus aegris.
Hic contra surit usque , ct cassum lumine bigis Priamiden raptat dilecti ad busta sodalis
Demens i nec famam Curat, nec triste veretur
Exitium capiti, si nobis moverit iram Quantumvis bello sortis, qui Corpus inane ,
Ac terram vexat vita sensuque carentem. Iollaec Phoebus: Contra Juno Saturnia r Quid ni, Arcitenens, faciant di , quae vis, Hector honore Judicio divum si magno aequatur Achilli pHectora lactavit mulier mortalis Achilles Natus matre dea est 3 quam scilicet ipsa ego quondam Nutrivi educens , ct sacri foedere divam Conjugii junxi Peleo , dis omnibus unus Prae cunctis qui Carus erat mortalibus . illis Defuit haud quisquam divum de gente hymenaeis 3Τuque etiam citharam gestans conviva sedebas, SoNulli fide unquam , fautorque Comesque malorum . Si C Iuno: altitonans contra sic Iupiter infit :Parce deis, Iuno, irasci . non Hectora dium l . . . Pelidenque uno superi dignamur honore . Caelicolis inter Teucros at carior Omnes Hector erat 3 Carus mihi certe r dona serebati semper enim praeclara 3 ullo nec tempore egebat
Ara mihi dapibus pingui ct nidore, liquentis Nec large fuso Bacchi libamine , solus Hic quando superis honor est . sed tollere corpus oo
624쪽
Velle viri furto parcamus posit Achille
Haud etenim ignaro tolli ) cui caerula mater Semper adest cuncta observans noctesque diesque . Sed Thetin huc divum si quis vocet i, ipse ego nympham Alloquar ut coram , & jubeam regalia dona Ut Priami accipiat, nec reddere corpus Achilles 'Abnuat Hectoreum . Sic fatus Iupiter : Iris Confestim surgit stridentibus Ocyor auris, Inter & horrentem praeruptis saltubus Imbrum Atque Samum sese nigrum dejecit in aequor. IOO Unda gravi gemuit casu : subit illa profundum , Ut pila cornu haerens, pontum quae sertur ad imum , Plumbea, mortem avidis ut portet piscibus . illic Adveniens Thetin est ingenti nacta sub antro di,
Quam nymphae circum aequoreae de more sedebant.
Illa. sui satum gnati plorabat, obortis Uda genas lacrimis 3 magnis virtutibus omnes Vincentem heroas , patria procul urbe manebat Exitus Iliacas miserum quem tristis ad arces . Adstitit huic Iris , roseoque haec edidit ore r Oo Surge, Theti , aeternis qui temperat omnia late
Consiliis, superas te acciri jussit ad arces. Cui Thetis r Acciri cur me jubet ille deorum
Maximus heu i vereor metu me inferre beato Uda genas fletu, gravibus mentem anxia curis .
Verum ibo, quidquid , dicet parere parata . Haec ait , atque Caput nigranti obnubit amictu . Si ci iter ingreditur : praeit Iris i scissa deabus Dat maris unda locum . dehinc scandunt litus & altas, Caelestum ad sedes vastum per inane seruntur . I uo uas simul ingressae, magnum invenere Tonantem Aurato medium in solio , circumque beatos
625쪽
Caelicolas . divum patri tum proxima cessit Ultro Pallas enim ) sedit Tethis i ipsa deorum Cui Iuno regina serens dedit aurea rite Pocula , & affatu divam demulsit amico . Oblatum illa bibit nectar , dehinc pocula rursus Reddidit . interea sic sari est Jupiter orsus tVenisti aetherei celsum huc ad limen Olympi ,
O Theti, moesta animi, luctuque exerCita mentem IIo Ingenti i sedenim dicam , dea , sedibus huc te E patriis curnam caeli ad Convexa vocarim .
Nona dies haec est, divis cum jurgia gliscunt Hectoreum corpus , bellacem & Achillea propter . Hectoris hi surtim strigentia membra jubebant
Majugena tolli a vafro : decus ipse reservo Hoc ingens, o diva , unam te propter , Achilli, Quam vereorque animo, & Cupio mihi semper amicam . Nunc age, castra subi Danaum, gnatumque moneto. Dic, omnes olli divos, praeque omnibus ipsum r4o Praecipue irasci me scilicet , Hectora saevus Quod retinet, nec Trojugenis Priamoque redemptum Reddit adhuc . metuet me sorsitan , atque cadaver Restituet , ponetque seros de Corde surores .
Ipse Irin mittam Priamo, gnatumque jubebo oblato redimat pretio, Grajumque prosectus Ad naves , immitem animum queis placet , Achilli
Secum dona serat, gazae non parcus avitae.
Iupiter haec : paret jussu Themis alma, supremo Et celeri sese lapsu demisit Olympo; et soEt gnati mater subiit tentoria . moestos Quem nacta est gemitus landentem pectore ab imo . At circum socii celerabant prandia, longis Horrentem & villis, praegrandem S corpore pingui
626쪽
Mactarant agnum. juveni tum proxima sedit; Permulsitque manu , ct blanda sic voce locuta est tEcquis erit finis fletus longique doloris , Nate tuum quando parces jam denique tristi
Excruciare animum luctu mensaeque torique Oblitus curam seclude, ac tristia laetis Isio Verte , precor . nec enim tibi vitae longa supersunt Tempora r mors at adest misero, visque ultima fati . Nunc animo haec hauri. venio tibi nuncia magno
Ab Iove 3 qui superos tibi nempe irascier, & se
Prae cunctis dicit, retines quod lumine cassum Priamidem , nec Trojugenis , Priamoque redemptum Reddis adhuc. agedum corpus jam redde parenti Exanimum, accipiens dederit quae ditia dona . Dixerat. huic paucis responsum reddit Achilles, Huc veniat, pretium qui det, secumque Cadaver Iro Avehat, id quando fieri vult rector Olympi. Sie illi ad naves, gnatusque & caerula mater , . Multa inter sese alterno sermone loquuntur rJupiter ast Irin Trojanas mittit ad . arces. Surge, ait , Iri di, alti linquens & culmen Olympi,
Ι Phrygias Trojae ad sedes Priamumque jubeto
Ire altas Danaum ad naves & litora, natum Ut pretio redimat genitor . dic regia secum Dona serat, mentem irato queis placet Achilli. Solusi eat, nullo Troum stipante: minister 18o Unus at e numero praeconum, jam gravis aevo Ipse etiam atque annis ectetus, flectat habenis Qui mulas rhedae insistens, supraque cadaver Impositum ad muros revehat, comitetur euntem. Fidere mente jube , nec mortem aut triste putare Quidquam animo ei talem caeli de vertice mittam Homer. P. I S. Dddd . Olli
627쪽
olli ego nanque ducem , leto qui perculit Argum , Majugenam . ille senem custos deducet, & ipsum Pelidae ad limen statuet i nec Martius heros Ingressum penitus celsa in tentoria ferro roo Mactabit, sinet aut secium mactarier ulli. Non saluus praecepsve animi , non immemor ille est Ossicii, at miti possit qui parcere mente Supplicibus , ct jura deumque hominumque vereri. Jupiter haec : Iris celeri pede fugit , ct auras Certa secans , altas Priami pervenit in aedes. Heic alti gemitus plorantum , atque omnia luctu Plena . patrem Circa gnati moestique sedebant , Spargebantque sinum lacrimis i jacet ipse suorum
In medio , vili contectus corpora laena , iacio Cervicemque caputque immundo pulvere foedus , Quem terra sese versans injecerat amens Ipse suis large manibus t gnataeque nurusque Lamentis , misero & questu regalia complent Tecta , virum memores, tantis virtutibus auctos, Tot numero , dederat quos leto Argiva juventus. Nuncia tum Priamo Jovis adstitit , atque ita , vocem Submittens , regem dictis assatur amicis: Ille deam agnovit; metuensque exhorruit artus )Dardanide , confide animo , gelidumque pavorem a IoMitte : malae haud venio tibi nanque huc nuncia sertis, Sed bona ut apportem , missu Iovis , qui procul absens
Te Curat tamen atque animo miseratur amico .
Nunc dium redimi jubet Hectora, donaque Achilli Ferri digna , animum quae placent. te jubet illuc Solum ire , haud ullo Troum stipante: minister
Unus at e numero praeconum , jam gravis aevo Ipse etiam atque annis eis tus , sectat habenis
628쪽
Qui mulas rhedae insistens, supraque cadaver
Impositum ad muros revehat; comitetur euntem . Aude animo fidens, nec mortem aut triste putare
Quidquam mente velis 3 talem de vertice Olympi Mittet nanque ducem , leto qui perculit Argum, Majugenam . qui te custos deducet; & ipsum Pelidae ad limen statuet; nec Martius heros, Irigressum penitus celsa in tentoria ferro Mactabit , sinet aut socium mactarier ulli. Non saluus praecepsque animi , non immemor ille est Oiscit, at miti possit qui parcere mente Supplicibus , ct jura deumque hominumque vereri. Haec ait; eque oculis dilapsa evanuiti ille Confestim gnatos jussit currumque parare
Et mulas; curru dehinc arcam aptare . superbum Hinc cedro aeterna constructum , suaveolentem In talamum senior descendit . clausa jacebat
Multa ubi praedives, spectari & digna supellex.
Huc Hecubam senior vocat Ozyus; atque ita fatur Infelix coniux , alto mihi nuncia venit
Ab Jove 3 meque jubet Grajorum ad litus, ct altas Ire rates , gnatum ut redimam 3 ct regalia ferre Dona, quibus dirus placari possit Achilles. Dic , tibi quid placeat fieri . mihi mens animusque Ardet enim puppes inimicaque castra subire 3 Nec metus est noctu hostili me credere turbae . Sic ait r altum ululans conjux cui talibus insit , Ηei mihi l quonam abiit tibi mense sapientia quonam Fugit pulsa 3 olim quam propter clarus haberi Consueras late in populis , quique extera longe Regna colunt , quos & justi regis aequus habenis Imperii 3 solus Grajas tu accedere puppes P. 2O3. D d d d α
629쪽
Audebis p coramque viro te sistere, totque, Tamque bonos misero qui gnatos misit ad Orcum Dura tibi serro Constant praecordia . si te Ceperit, aut oculis te vir si viderit ille Saevusque infidusque , tuam non ille dolebit Fortunam miserans, non parcet, sceptra, tuamque Canitiem veritus . tuta ergo heic praestat in urbe Flere una exitio semotos . Hector at olim Parca gravis puero quod primo nevit in ortu, Infelix miserum peperi quo tempore ) pascat a SoNempe canes , oculis longe amplexuque parentum , Regem apud immitem . Cujus discerpere adhaerens, Atque vorare utinam possim jecur l aequa rependat Poena mei saevam gnati sic denique Caedem . Quem cur dedecorat nec enim virtutis egentem Nec bello segnem occidit, sed moenibus urbis Pro patriae stantem Troasque & Troadas ante , Nec vitare hostes certum, nec vertere turpi Terga fugae. Has Hecube dedit aegro e pectore voces. Tum senior : Ne me, Certum ilicet ire, retenta. 29 Ominibus jam parce istis, nec tristis eunti Esto avis intra aedes. nequidquam flectere mentem Hanc speras , conjux . mortalis nanque juberet Si me quisquam illuc, aut vates ire , sacerdos Aut divum, pecudum vel fibras doctus aruspex , Mendacem veluti, sprevissem . nunc , mora nullas Ipse deum vidi nam coram, atque auribus hausi Ipse meis vocem ) celer ibo, ct jussa capessam. Quod mihi si ad Grajas fatum est occumbere puppeS ,
Haud renuo . complexum ulnis mea pignora , largo oo Explero ut mentem fletu, vel mactet Achilles. Sic ait 3 atque arcas aperit, bissenaque promit
630쪽
Pepla , leves totidem laenas , totidemque tapetas 3 Dehinc totidem tunicas ; totidem dehinc pallia visu Pulchra; decem profert dehinc auri tota talenta , Atque duos tripodas sulgentes aere, lebetas Et quatuor , pateramque, nihil qua pulchriusi olli Quam Thraces dederant, donum ingens, cum Ilio ab alto Olim Threicias orator venit ad urbes . Hanc quoque tum senior, nil parcens, protulit. acri 3ro Imum pectus enim flagrabat amore , redemptum
Gnati serre domum quavis mercede cadaver .
Hic thalamo egressus Teucros absterret ab altis Porticibus , dictisque furens objurgat acerbis. Ite , mali, indecores, scelerosi ; abscedite . luctus Nilne domi est vobis, quod me lugere frequentes Venistis juvat anne, malis quod Iupiter urget Hoc caput, ct misero mihi gnatum perdidit omnes Eximium ante alios p sedenim noscetis & ipsi , Jam saciles Danais vinci perdique, perempto 32
Hectore. me nigras adiget mors ante sub umbras, Spero equidem , videam quam vasta eversaque Grajis Pergama , ct horrendam cladem excidiumque meorum .
Haec satur ; sceptroque viros incursat at illi Dilapsi fugere senem . male percitus ira Hic gnatos verbis ultro incessebat amaris Increpitans, Helenumque, Parinque, Agathonaque Clarum Pamonaque, Antiphonumque, & fortem ad bella Politen, Deiphobumque, atque Hippothoum, Diumque: novenos Ilosce senex onerat probris 3 ac talia mandat : Do Festinate, mali , segnes, expendere poenas Digni omnes. utinam cunctos mactasset Achillea Hectore pro solo . fatis heu natus iniquis Eximios genui gnatos, columenque decusque . .
