Homeri Ilias Latinis versibus expressa a Raymundo Cunichio Ragusino ..

발행: 1776년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

Trojugenum 3 quos Parca mihi jam sustulit omnes Mestora dis similem , cursuque & curribus acrem Troilon , utque deum mortales inter agentem, Hectora , quem posses divino semine cretum,

Non hominis dixisse genu; . mihi perdidit illos

Impius heu misero Mavors, haec probra supersunt Omnia , mendaces, agnorum instare rapinae Haedorumque, choros ductare ac ludere sueti . Statis adhuc , necdum currumque paratis ituro, Et rhedam haec celeres imponitis omnia supra e Sic ait i hi patris veriti convicia rhedam Extulerunt agilem cursu , pulchramque , recentemque 3 Atque arcam super impositam vinxere: nitenti Inde jugum flavens buxo, mediaque tumescens Parte, ambit multo firmans quod circulus aere , Detraxere citi paxillo , unaque jugale Prompserunt lorum ter ternis haud minus ulnis . Posthaec rite jugum summo in temone locarunt , Anulus ut clavum exciperet . nexuque ligarunt

Hinc atque hinc triplici; lori pars ultima sexu Supposita est apto . thalamo dehinc munera ab alto , Corporis Hectorei pretium, regalia promunt, Et curru imponunt pulchro , cumulantque. jugales Ilinc mulos junxere , olim , non vilia dona, Quos dederant Mysi Priamo ; nutribat & ipse Rite senex cura ingenti, praesepe revinctos Ad nitidum . hos curru jungebant , aedibus altis Nondum etiam egressi , rex aevo sessus & una

Idaeus, cordati ambo, rerumque periti. Quos juxta stetit adveniens, mentem anxia curis, Fulgentemque auro pateram, plenamque Lyaeo Ipsa manu portans Hecube, libanda supremo. . .

632쪽

Dona Iovi ante abitum ; bi jugos quae sedula propter Constitit , ac tales sedit de pectore Voces: Sume , Jovi & liba patri ; supplexque rogato ,

Hostibus e mediis ut te in tua tecta reducat Incolumem 3 quando , me frustra obstante, Carinas

Ire juvat, miser, hinc ad Grajas . at sedet istud Quando animo , venerare Iovem, qui conspicit omnem Aeriis celsae Trojam de rupibus Idae ;Atque roga, veniat velox tibi nuncius ales , Iupiter omnigenas quem diligit ante volucres , Quique alias omnes vi longe ac robore vincit. Hic roga, ut adveniat dextra de parte, Volantem Conspicias ut tute oculis, fretusque secundo omine belligeras Grajorum invisere puppes 36o Haud dubites. talis quod si tibi nuncius alto Ab Iove non veniet, Grajum ad tentoria, celsas Atque rates hinc ire equidem non horter, abire Quanquam animus gessit, mensque illuc incita sertur . Tum Priamus i Renuam haud equidem parere monenti , O conjux . orare Iovem , caeloque supinas Ferre manus pulchrum est; genitor si sorte precantem Respiciat miserans . Dixit, promamque liquentis Iussit aquae manibus puros invergere rores . Adstitit haec, laeva pelvim & subjecit : aquai 3 7o Humorem at purum dextra extulit. hinc ubi lavit Rite , datam accepit pateram, saeptoque domorum In medio stans vina senex libavit, & altum

Suspiciens caelum haec effudit pectore dicta :Iupiter , aeriae celsis de rupibus Idae Qui populis late imperitas, summe , optime divom, Da , veniam ut gratus Pelidae ad regia septa ,

Aut certe miserandus. avem tu mitte volucres v. 3 Io. Ante Disiligod by Corale

633쪽

s 84 HOMERI ILIAD os

Ante alias Caram, genitor, tibi , robore & omne Vincentem genus alituum 3 quam parte volantem 38o

Ipse oculis videam a dextra, fretusque secundo omine belligeras , Grajorum invisere puppes Haud dubitem. Haec senior lacrimis fundebat obortis. Iupiter ex Ida bonus audiit, atque nigrantem Olli aquilam, Percnon quam dicunt nomine, praedae Adsuetam, augurio nullus quo Certior ales, Continuo misit . thalami quam janua late Ampla patet domini praedivitis, ales utrinque Ingentes tam late alas pandebat , & urbem Supra agili dexter lapsu volitabat: amicum 3so Illi omen videre. , di cunctis gaudia laetum Complerunt pectus . Pulchro tunc membra locavit In curru senior festinans, egit & amplum

Extra vestibulum, resonantiaque atria junctos Certus equos . muli praeeunt , quos nixa trahentes Plaustra rotis quatuor prudens Idaeus agebat:

Pone at equi subeunt, longo quos ipse flagello

Rex agit, hortaturque urbis per compita . cari Una omnes multo gemitu lacrimisque sequuntur , Ipse velut certae properet se opponere 'morti. 4oo

Jamque adeo hi celsae progressi e moenibus urbis

Suppositos ambo in campos Venere e paternas At gnati & generi ad sedes rediere . meantes Interea campo rexque Idaeusque supremum Haud latuere Iovem . visum hic miseratus amica est Mente senem 3 S Majae prolem non multa moratus

His pater alloquitur dictis 3 ac talia mandat: Nate , viris nam te mortalibus ire sodalem , Atque audire preces facilem juvat i celer, altas Et Priamum ad naves Danaum sic ducito, Achivum 4to

634쪽

si numero nemo ut videat vel sentiat ante ,

Aeacidae subeat quam septa ingressus Achillei. Sic ait i ille patris laetus mandata capessit. Continuo levibus nectit talaria plantis Pulchra, aeterna, auro fulgentia ; queis vada supra Caerula, ct ingentes terrarum. flammeus oras Carpit iter sublime, levi non segnior aura. Corripit hinc virgam , blando qua tacta virorum Lumina demulcet somno, somnoque jacentes Excitat . hanc manibus gestans volat ille , sub arces dio Et venit Iliacas ad fluctisonum Hellespontum. 'Τum juveni incedit similis, cui, sanguine creto Regali, prima pubent lanugine malae Florentes; homini qua nulla venustior aetas. Ili jam veteris Priamus praecoque sepulcrum Τransierant . illic poturos flumen uterque i Ad placidum tenuit bijugos. nox humida terras Interea late nigro velarat amictu. iEcce autem Idaeus sublustri vidit in umbra Majugenam Contra Venientem; ac talia satur: 43o Dardanide , quid opus facto sit consule r magni Res est consilii. video huc se serre citato Nanque virum gressis: qui nos leto dabit ambos. Quare age, vel celeri curru sugiamus ad urbem; Vel, genua amplexi, conemur flectere . flecti Si potis est, precibus . tremefacto has pectore voces Ille dabat . confusa seni est mens 3 corda micabant 3 Arrectaeque comae , corpusque exhorruit omne; Stabat & attonito similis. deus ipse propinquans At pavido dextramque bonus porrexit , amico 4 o Atque, manum apprendens, vultu scitarier insit . Quo pater ambrosia currum sic noctis in umbra Homeri v. 363. E e e e Diri-

635쪽

Dirigis, ignavo late dum corpora somno Strata jacent non tu spirantes robur Achivos, Qui prope sutu , metuis qui teque odere tuosque Insensi . quorum nigra te nocte vehentem Si tot opes aliquis videat, quidnam tibi , quaese, Mentis erit Z nec enim juvenis . tu 3 debilis aevo est Et comes iste tuus ; nequeat deprensus utervis Ut pugnare virum contra, qui vim prior ultro so Intuleriti sed ego nec te laedam , o bone; si quis Et blaesisse velit , propulsem : nanque parentem

Ceu carum te, magne senex, Venerorque Collaque.

Haec ille : at contra respondit Troius heros. Vera istaec , fili , fateor quaecunque locutus . Me quoque divum aliquis dextra tamen aequus amica Protegit , atque animo Curat; qui miserit ultro Huc mihi te, faustum comitem , vultuque decoro

Mirandum, atque habitu; sapienti & mente; beata, Credo equidem , superum natum de gente deorum . 46o Suscipit ille i Senex, recte istaec: sed mihi verax

Diς age , consilium nec cela . mittis ad urbes Hinc procul externas aliquo rerum optima, captam Ut tibi post urbem maneant servata e pavore Deseritis sanxam perculsi anne Ilion omnes pTalis enim leto periit vir , sanguine Cretus Ille tuo, nulli Grajum virtute nec armis Impar . Haec fantem miratus, talia rursus Laomedontiadex: Iuvenum longe optime, quisnam es

Unde tibi genus est i gnati cui sortia facta - arci

Nota mei, & letum , quod perdit meque meosque Uuic iterum Majae proles: Regum optime , tentasTu me nempe, rogans super Hectore. saepe ego vidi

Hectora magnanimum claro in certamine pugnae.

636쪽

Cumque rates actos ad curvas victor acuto Caedebat serro Danaos , stragemque ciebat Horrendam. Immunes belli nos dira frementem Stabamus taciti mirantes . arma sinebat Non etenim tractare Atridae iratus Achilles: Hujus ego sum nanque comes; rate vectus eadem 48o

Unus Myrmidonum veni huc de gente . Polyctor Me genuit praedives opum, nunc ille senecta' Languens , atque tibi similis. sex, prole beatus Pulchra habet is gnat 3 ego septimus. hue mihi , ductis Sortibus , Iliacum comitari ad litus Achillem obtigit . in campum veni speculator ab altis

Nunc ratibus . Danai nam cras , ubi fulserit Eos , Omni vestra parant invadere moenia opum vi. Arma fremit pubes, ardetque in bella 3 furentem Nec possunt regum cohibere, ac sistere jussa . 4so

Τum senior i Quando Pelidae fidus Achilli

Es Comes , hoc , oro, dic verax: nunc meus altas

Hector adhuc jacet ad puppes an frigida membra Concidit serro, & canibus projecit Achilles 3

Ille refert: Non saeva canum vis, atque ferarum Alituum, venerande senex , discerpta voravit Membra i sed abjectus prope curvas ille carinas Aeacidae jacet in septis. duodena jacenti Haec Iuxi necdum etiam putrescit: secta minuta Necdum etiam, bello caesos quae sueta vorare, soo Vulneribus innata, vorant exsangue cadaver. Illum Pelides immiti corde sodalis Ad tumulum primo raptat surgentis in ortu Aurorae r sedenim non turpat . mente vel ipse Mirere attonita adveniens, ut roscidus artus, Ut pulcher jaceat 3 siccato membra cruore v. 429. E e e e a Ut

637쪽

Ut niteat 3 nusquam ut sordescat; plurima, totum Queis fuerat corpus consessum , vulnera nusquam Cernantur . gnatum tibi sic post, ipsa beati P .

Funera caelicolae examinem curantque foventque. SI

Sic ait: at senior gavisus talia reddit ii Aeternis , fili, persolvere debita divis i i

Dona, bonum 3 nec enim meus unquam munera sanctis Reddere caelitibus negle xit natus , avitas Dum coluit sedes. ergo illum dc morte per plum Di memores curant. agedum nunc, accipe pulchrum

Hunc calicem 3 servaque tibi; duc Ocyus & me , Ut veniam auspicibus dig ad tentoria Achillei Talia dicebat. subridens ille vicissim :Tentas me, senior, juvenem. tua munera Achille suo Non erit ignaro ut capiam , quem scilicet unum Ante omnes veneror ue metuo & mihi sumere quidquam

Detractum regi , ne quid mihi postea triste

Contingat. gratis ego te, vel puppe per undas, Vel terra pedibus, medium quoque ducere in Argos Haud renuam 3 quisquam nec vir te invaserit usquam, Me duce contempto. Dixit; currumque citosque Scandit equos , ct lora celer tortiimque flagellum Corripuit manibus 3 vimque ipse in pectus equorum , Mulorumque habilem duros as flavit in artus. s3o Jamque adeo ad fossas, ct propugnacula Grajum Advenere . illic vigiles in gramine Coenam Curabant: quibus adveniens Cyllenius una Omnibus insudit placidum per membra soporem. Ipse manu portasque aperit, vectesque retrudit Oppositos, Priamumque inseri , rhedamque sequentem. Dehinc, ubi Pelidae venere ingentia tandem Ad septa, eximio quae, secta ex abiete, regi

638쪽

TIB. VICESIM. UARTUS

Myrmidones secere , horrenti & desuper ulva Instravere altum culmen, valloque frequenti l . Ingentem duxere aulam tentoria Circum . Stabat firma ingens abiegno janua vecte, Quem terni obdebant connixi vespere primo Myrmidones, totidem reserabant mane recenti:

Solus at ipse manu valida: impellebat Achilles Ille seni hos aperit postes, praebendaque Achilli Dona intro ducit curru tum laetus ab alto Desilit 3 ac Priamum compellans, talia satur: Rex, tibi ego celsis veni delapsus Olympo Mercurius, divum e coetu, deus ipse, parentis Imperio summi ductor tibi missust ad arces Nunc abeo superas 3 coram nee sistar Achilli

Conspicuus . nec enim facilem mortalibus aegris Usque adeo decet esse deum . tu ingressus, adito Aeaciden supplex, genibusque advolvere, & ora, . . Per patrem rito, ac gnatum, divamque parentem

obtestans , blanda S permiscens corda loquela. sic ait e, atque altas longe secessit Olympi Protinus in sedes . curru descendit ab alto Ad terram senior; mulas & jussit ibidem , Aeripedes & equos straenis retinere manentem Idaeum : ipse gradum celerans sese intulit intra Τecta , ubi Pelides ad mensam sorte sedebat. Nactus ibi saevum regem videt ille . sodales Seorsum aliti soli e sociis at pocula regi Praebebant stantes juxta Automedonque, cruenti Alcimus & Martis clarum genus t atque peracta Omnis erat jam coena viro, sed mensa remota Nondum etiam . hos Phrygiae magnus regnator ut illuc Ingrediens vidit, propior stetit, estque repente

639쪽

Genua seri Aeacidae complexus; deinde madenti Caede virum horrenda , qua tot mactaverat olli Heu gnatos , sese acclinans, dedit oscula dextrae . Ac veluti noxa implicitus cum caede patrata Extorris liquit patriam vir, fugit in urbem Et procul externam , dominique exterritus aedes Divitis ingreditur; circum stupet inscia turba rSic Priamum obstupuit cernens Peleius heros , Obstupuere alii , conversique ora tenebant Atque oculos inter se cuncti. exorsus at ille s8o

Suppliciter tales sedit de pectore voces rMagne vir, & superis non impar , patris, Achille, Nunc memor esto tui; qui durae in fine senectae , Sic ut ego , degit sessusque ac debilis aevo Quem fortasse premunt insense pectore circum Finitimi, nec adest qui cladem ac triste repellat Exitium . ille tamen tete audit vivere, salvum Et gaudet; speratque dies noctesque reversum

Litore ab Iliaco complecti ac cernere Coram,

Quem genuit di misero mihi sed spes nulla , malorum sso Haud ullum superest solamen . quippe ego gnatos In Troum genui praestantes gente. relictum Horum vix ullum video patriaeque mihique . Quinquaginta illi numero , venistis Achivi Quando huc , florebant - vicenos edidit, uno Dempto , Hecube mihi sela omnes t peperere puellae Ast alios aliae tecta intra regia. Ieto Hi mihi pene omnes diro sub Marte perempti

Occubuere t unum, qui nosque urbemque tueri

Perstabat patriis pugnans pro moenibus, ipse ooci Stravisti nuper, dium Hectora. nunc ego veni Illius huc ergo , ut redimam, praebendaque large

640쪽

Mecum dona tuli. quae tu ne despice, Achille ;Sed magnos reverere deos; miserare senect amHanc , precor, ipse tui patris non immemor. illo Certe ego flebilior, magis & miserandus . adegit Me sors ferre, hominum quae nemo pertulit unquam , Atque viri dextram, serro mactavit acuto Qui mihi tot natos, admotis tangere labris. Sic ait, ct cari monitu genitoris Achilli 2 cio Consudit moerore animum, penitusque sub alto Corde pii magnum fletus incendit amorem . Ille senem dextra apprendit, paullumque removit Leniter ab se arcens. fletu indulgebat uterque , Eximii Priamus memor Hectoris, ante volutans Peliden sese genibus minor: ipse parentem Carum at Pelides deplorans, atque vicissim . Patroclum lugens . circum tecta ampla senabant Myrmidonum fletu spectantum, S multa gementum. Verum ubi jam tristi luctu est expletus Achilles, sillo Ac flendo egestus liquit praecordia moeror 3 Exsurgitque, senemque manu , mentumque , verendam Canitiem incani & capitis miseratus, amice Sublevat, ac verbis affatur talibus ultror Heu miser, heu multos animo perpesse dolores lAusus es ad naves te serre huc solus Achaeas e Atque viro coram te sistere, qui tibi totque, Tamque bonos stravi leto inter praelia gnatos e Firma tibi serri duro stant robore corda. Verum age, jam conside . alto sub pectore curas , Oao Quae cruciant animum, tristes residere sinamus.

Quid prosit luctu, & longae indulgere querelae em satum hoc miseris dederunt mortalibus, aegri Ut Curis vivant, curis vacui omnibita ipsi . )

SEARCH

MENU NAVIGATION