장음표시 사용
151쪽
quintam usque ex conglobatis glandulam vas tum quoddam mesenterii lacteum persecutum fuisse Nobil. DE HALLER, ex scriptis ipsius habemus M. Originem itaque suam vasa lymphatica his glandulis haud debent, sed per eas tantum dividuntur atque iter suum laciunt. Multa quoque tam aquosa, quam lactea vast glandulas hasce .omnino praetereunt & intactas a tergo relim quunt dis .
152쪽
' exhibuit Auctor PETRUs C. TILLAE US
Upsaliae IIII. Decembris II. g. I. Plurima, eaque diversissima, omni seVO, eo
tra febres intermittentes , celebrata fuisse remedia, non mirabitur, qui, de natura, im dole & eaussa harum febrium proxima, innumerassere Auctorum Theorias & opiniones, pro cujusque eorum, systemata morborum condiendi ingenio & solertia , excogitatas , perpenderit. Mei non fert instituti ratio, cum nec temporis angu- .stia, nec vires tenellae hoc admittant, omnes, quotquot in scriptis occurrunt hac de re, Medicorum
153쪽
rum sententias jam commemorare. Harum etiam pleraeque tam absurdis prorsus nituntur luxuriantis ingenii commentis, ut aeternae .oblivioni & silentio numquam rumpendo, jure, vel optimo, tradi debeant. Quaedam tamen mitiorem ideo meren- Iur censuram, quod fundamento validiori, saniorisque mentis, variis non obrutae praejudiciis, ratiocinio fultae superstructaeque videantur. Harum jam, missis omnibus, tam antiquioris r quam re-eentioris temporis fictionibus theoreticis, mentionem inferre, brevissimam licet, mecum constitui, doctrinae, qua sese, nostra potissimum aetate, medicinae cultoribus commendarunt. explorandae caussa mac me ductus. In arduo vem & perdissicili hoc operta peragendo, magnopere mihi venit e
petenda Candidi iactoris benevolentia & sequitas; cumque labi sit humanae sortis, labentem vero erigere probi intersit hominis, omni humanitatis osscii spei destitatum me non fore, .certus confido, dum mea qualiacunque, de auctorum judiciis, sensa, pro modulo ingenii, modeste simul exponere ausus
In primis, sic dictis, viis, UENΤRICULO nem.
pe & canali intestinorum , veram febrium intermittentium caussam plurimi se invenisse putarunt. Inter primos, theoriae huic mire deditus Laur.
BELLINUS, in systematis formam hanc redegit
hypothesin ab , ejusque postea, reliqui omnes, mutatis parum mutandis, institerunt vestigiis. Is, cum aegrotos, hoc febrium genere affectos, Videret interdum vomitu Viscidum quoddam ejicere, gelatinae ad instar tremens, in ventriculo eorum
Q in opere de Febribus Bonou. 1683.
154쪽
mox statuit morbi socum & fomitem esse quaere dum, eo scilicet modo, ut viscidae, qua ventriculum auguratus fuit omistum, blennae pars, die a febre libera. aliqua, nescio qua, ratione soluta, inque sanguinem absbrpta, paroxysmos excitarenperiodice revertentes. Huius, in genere, opinionis sectatores, qua specialiorem illius explicationem. Vario videmus deflectentes modo. Sic, Francis
de te Boe SYLVIUS ho, a valvulis in ductu pa creatico ad tempus obstructis, febriles deduxit motus; ejusque etiam adstipulari videtur assertioni Chr. Democr. DIPPELIUS O , licet paullo subtilius illam expolire suerit conatus. G. ILLISIUS chylum acidum, totam sanguinis massam, fermento quasi inquinantem, originem posuit motuum horum febrilium; nec parum abludit Stob. BLAN- CARDUS M, qui ex assimilatione chyli impedita, febres tradit oriri intermittentes. FERNELIUS EI denique & RIUERIUS , a bile in duodeno nid lante, hoc morborum genus excitari , hariolati
sententias horum, ut mirum in modum absonas, plane quidem fastidiunt illi Neotericorum, qui generalem, de febrium intermittentium origine theoriam, per Vitia in primis viis explicabilem, admittunt. In dogmatum suorum demonstrandaveritate, aliam ingressi sunt viam, ex symptom tibus & curatione morbi, argumenta capientes. Sic , cibi in petentiam, miserem , Umirum, ructus, lingua suporem perversum, stim, anxietates praecordio
155쪽
rum, cetera, tot ponunt febris, ex organo digestionis & chylificationis perturbato, exortae indicia; cumque porro, remediis vel emeticis, vel purgantibus, has perhibeant febres unice fuisse proniagatas, eo majus inde opinioni aceeptae robur addi, sibi gratulantur. Inter Recentiores saltem juvat
tum , ut ventriculum probet plurimorum estis morborum caussam generalem. Ut paucis de doctrina hac, qua ventriculus &intestina in caussa ponuntur febrium intermittentium , mentem meam aperiam, eo minus me assentire, profiteor, sententiae Bellinianae, quo certiorsum febres dari intermittentes, in quibus nil uspiam vestigii invenire licebit viscosae talis materiae , per vomitum ejectae. Ceterum, febres illae intermittentes, a loco, quem occupant corporis specialiori, dictae Topicae, satis ostendunt, caulsam in ventriculo aut intestinis haud esse inveniendam,
cum nec methodo curationis obtemperent e Vacuatoriae o, nec probatu facile esset, partem corporis , ab imo ventre saepe remotissimam, febre tam tum assici, vitiata existente tota digestionis & chylificationis ossicina, unde majus in corporis partes nobiliores, primisque viis propiores, certe immineret febris accendendae distrilaen. Pituitam etiam immerito pro caussa harum accusari sebrium, evidenter demonstrant observationes, quae, sub ipso Salivationis Mercurialis usu, febres obortas missis
febre potistimum agit tertiana.
F Tractat. de Sympathia Cap. XIII. o CD. illustri v. Smieto in Comment. ad Aphur. 757.
156쪽
intermittentes, nos faciunt certiores Q. Etenim his in casibus, humorum viscositas, si quae fuerib hydrargyri ope plane fuisset soluta, sanguisque ila quidissimus. Quod ad illas attinet objectiones quae ex symptomatibus, antea dictis, ab Auctoribus depromi solent, non quidem deneganda est observationibus eorum fides nostra, quin potius lubentisi, mi in eandem nos rapimur experientiam. Illa enim teste quotidiana, ejusmodi malis saepenumero intermittentes stipari labres, plane sum convi- ctus. Ex horum autem symptomatum praesentia, caussam ipsius labris primis inhaerere viis, perperam judicari crediderim, cum etiam illis absentibus, labris tamen aeque maneat intermittens, eorumque accessio in his labribus ac in continuis& phlogisticis, nil nisi morbi deteriorem designet
natum atque conditionem. Quis, quaeso, Unquam diceret, Pleuritidis vel alius labris inflammatoriae caussam, in capite ideo quaeri debere, quod aegrOtus de capitis conqueratur dolore 7 Pro symptomate hoc potius haberet, labribus quibuscumque per consensum maxime familiari. Idem de symptomatibus in labre intermittente occurentibus,
Νec eorum ab omni parte stare possum, qui , sebres intermittentes ope remediorum, vel emeticorum , Vel purgantium, spreto omni alio auxilio, unice lanatas fuisse volunt, quo de origine & fomite harum labrium in primis viis latente, nos convincant. Notum enim est, quam quod notissimum, post horundem remediorum sat diu persaepe protelatum usum, ad alia praesidia, remedia illa se
k Tales ih praxi sua obvios filiae casus illustr. refert v
157쪽
dicta febrifuga, tamquam ad sacram nos confugere debere anchoram, quibus tamen, si priora omne curationis absolverent opus, ut minus necessariis, commode carere possemus. Quid, quod, metus recidivae, post febrem specifico curatam, unico, 'el mitissimo dato remedio purgante, mox imminet, quae morbi reversio, nunquam certe esset pertimescenda, si somes & caussa mali, ope evacuationis alvinae, tota quanta expelli posset. Mecum hac in parte conveniunt Celeb. Viri isdemiam 0,van Smieten m , Senac M.
f. III. In SΡASMODICA Iasematis nervosi ectione,
legitimum febrium intermittentium ortum & fontem , alii posuerunt, in arte salutari, viri clari. Veteres dudum in eandem incidisse opinionem,
COLE nobis erunt documento, pluribus ut supersedeam exemplis. Boriatus recursum & fermentationem succi nervosi, in txansitu per nervos &glandulas in vasa lymphatica, obstructi, caussam ponit proximam o . Pones crudas, acidasque sanguinis pariseulas, in superficie corporis haerem
teso Monet hie Celabere. Vir, a levissima eatharsi. immo ab Gemate mollissimo ex lacte saccharato; recidivae periculum imminere. Vid. Mus Elis. respons I. P. 386. - in commentar. ad Aph. 737, ubi testatur febrem horum
praesidio nunquam iri curatum. verum potius tali methodo tradiatam, reddi pertinaciorem. & altiores figer radices. Cis. Sydenham Sin. I. C. s. P. II4. Bagliv. Prax. Medic. L. II. C. X. VII. U. Q in Tractatu de recondita febrium natura. P. T.
158쪽
I49tes & fibras ibi nerveas vellicantes, asserit si . Besarison etiam ab aciditate sanguinis, nervo umsuccum credit infectum iri go; & Cole demum, causisam latitare autumat in nerveo succo, nescio qua ratione, depravato, unde primo in partium fibrosarum intervallis lancinatio & rigor, deinde iis aeribus particulis, in sanguinem receptis, calor succedat 30. Futiles vero hae omnes explicationes, non nisi vanas suorum Auctorum sapiunt conject ras, meque ad ea jam properare incitant tempora, in quibus scientia nostra majoribus inclaruit luminibus; Immortalem, loquor, BOERHAAUE, ejusque Commentatorem illustrisL UAN SNIETEN,
strumque h. m. S. AURIUILLIUM, qui omnes, pro vindicanda febrium intermittentium origine alpasmodica nervorum, constitutione, desudarunt. Variis, sententiam suam defensitare conati sunt argumentis, ad quinque' tamen commodissime referendis, quorum jam, sequenti ordine, mentionem inserre lubet. Notarunt I:o Febres hasce saepissime ab affectibus animi suisse excitatas H; aro, subitos, insignesque animi motus, quandoque febres sanasse intermittentes ot 3 o Paroxasmos interdum cum K 3 con-n de morbis abstra ribas, Tract. I. de febr. intermitti
159쪽
eonvulsonibus invasisse aegrotantes u); 4:o E dem, quae in epilepticis laudari solent affectibus, remedia Antissasmodica, in his febribus praeclaro se gessisse usu; e. gr. Ol. animale, CH ut, Melaleucae Leucadendrae9, Cornu Cervi; Dervica; Piluis degansit, ceteraque inlata. 3:o denique, Corticem Peruvianum, essicacissimum illud ad omnes febres
intermittentes remedium , adeo pulchrum etiam
in morbis hystericis & hypochondriacis habere usum v9, inprimis autem profuisse illis in casibus, ubi validissimi aderant spasmi, teste Brinbamo πὰ.Modum iam ipsum, quo spastica haec nervosae fabricae strictura oboriri possit, subtile satis & ingeniose', an recte 8 demonstrare voluerunt nonnulli. De Gorter, vasorum sanguineorum internas
Cavitates. peculiari quodam mucilaginoso humore credit obductas, quo adversus aerimoniam sanguinis muniantur; illius proventu, ex certis caussis cessante, irritari tunicas vasorum nerveas, & han irritationem producere spasmum febrilem. Chr. Gotti. Ludπου G, lentorem sanguinis, circulatio nem in minimis vas s totius corp6ris, potissimum Vero musculorum & nervorum, languidiorem eff-Cere , existimat. quo 'facto, fluidum nervem in motu suo cohibito, spasticos excitat tremores. Ill. van Platen γ cum Ambaave eandem fovet sen tentiam, ii adstruenda, scilices, viscositate liqui di arteriosi, & nervosi, tam cerebri, quam cerebelli,
M v. Si viet. l. e. & Generosiss. D. Archiare. & Εqu. Rofenu Rofenstein in collax. Suo A septo testatur se idem in
studioso juvene vidisse exemplum. ut verbis ipsis utar v. Smieten l. c. n, Digettat. Epistol. P. I ly. . --Prax. Clinie. Cap. de febr. intermitti
D in commentar. ad Aphorism. 7ss.
160쪽
helli, cordi destii rati, inertia, unde vis cordis erit debilior ad sanguinem in arterias propellendum,
earumque minor, in suum contentum fluidum, reactio, eodem tempore, dum cor est in diastolei Hinc frigus extremorum corporis, facile Venit eX-plicandum. Ut tandem colophonem huic addam
materiae, mentem tantum adserre liceat non neminis , qua, spasmi hi sebriles a materia quadam acri& irritante, ad certas corporis partes devecta, pa-roxysmorum vero ope pedetentim diminuenda, emergare censentur. Utque robur huic asserti otii accedat, ad metastases provocatur febriles, post quartanam, illamque febrem intermittentem, qua infantes prima vice assiciuntur, enasci consuetas. quae, quamdiu loco permanent suo, a febre prorsus liberare, illis vero retrocedentibus, febrim
iterum e novo excitare, Valent.
f. IV. Nominatarum saepe febrium originis culpam, nec desunt qui in HEPAR conserre student Medici
Scriptores, quorum praecipui mihi nunc nominandi veniunt inter recentiores, MADAI & SENAC Alter, in stagnatione, coacervatione & congrumatione spissiorum in hepate humorum, causistam ponit materialem Eb; alter in ipsa bile ejusque viis obstructis, eandem quaerit O. Ex colore corporis subflavo, inprimis vero tunicae oculorum adnatae& faciei, atque induratione jecinoris in iis, quos diu vexaverit febris intermittens, de vitio quodam in hoc viscere latente, facile nobis esset concipienda suspicio, ni obstarent rationes, de hac, Κ 4 theoria