L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

eit sed extremo primo anno , aut initio so, quentis : ac scripsit iam in aeui, & ingenii vigo Te ac robore , annos natus paullo plus quadraginta. Itaque scriptum ipsum tale est, animi, α eloquentis plenum, numeris di structura compositum,atque etiam ordine prster cetera dispositum . Ausim dicere , palmam inter libellos poscit . Consolationis autem duo capira facite Neque meo nomine dolere, neque suo debes. Non meo . Nam nihil mihi mali Ost,quet vulgus putat, Loci mutatio, Paupertas, Ignominia, Contemptus, non sint malae a que id ordine ostendit, ad Cap XIV Non etiam tuo debes. nam duo sunt qtiet adfligere e possint: vel, quod pr sidium est quod in me amiseris: vel quod Desiderium mei ferre noα possis . Prius in te non cadit que ambitiosa non es, nec gratiam aut potentiam filiorum Vmquam ostentasti. Non debet item alterum: quia supra sexum tuum fortis semper fuisti. Multa mala tolerasti, hoe etiam fer. Confer te ad Sapientis studia, qtig iuuabunt: verte ad fratres meos , & ex his de me nepotes non es de serta . Ossilia de oblectamenta isti dabunt. Verte etiam ad sororem tuam, quq solatium

erit, & exemplum. Atque in eius laudibus si belli finis.

Numentum I. L I P SII. SCriptum in exsilio est, dum animo &cON pore iacet sistendum est, & scriptio clamat anno circiter exsti j eius tertio. Nam p Iam meminit Britannig apertet, quod circa id tempus fuit. Polybius autem, inter prςpote res Claudii libertos, A studijs titulum habuit,&Grece latineque dicas eruditum 3 ex laudibus quidem quas Seneca accumulat, eminenter.

12쪽

ARGUMENT GRUM

Solatur eum in fraterna morte: & Dispositio λrota latet, quia principium & pluscula , desunt. In ijs quς sunt, hςc est. Negat dolendum in Vni morte,quoniam mundus ipse, de quidquid in eo, hac lege damnantur. Item quia vanus dolor & sine fructu. Tertio, Natos nos esse Mad Tristia; eoque adsuescendiun . Quarto a Voluntatem defuncti aduocat, illum nolle M. Quinto, Constantia & exemplo pr ire alijs fratribus debere: quia persona illustris, & oculi in eam versi. Sexto, de a studiis solatituri peterQVult, quq semper adamavit. Hςc & talia usquaad Cap. 31. ab eo deinde Exempla spargit eorum, qui fortiter tulere: inter hos non sine vili adulatione) ipsus Cesaris, quem , & mire lata dat : dc denique Polybium iterum ad studia , dc libros mittit, remedium in dolorem: Senecς hoc scriptum esse negare non licet; editioni

tamen destinatum ab eo non arbitror : quia a

biecte & demisse scriptum ad seruulum , heu, quot laudibus exornatum l Pudet, pudet: in micus Senece fuit de . gloris eius , quisquis vulgauiti CONsOLATIO AD MARCIAM LIB. VNUS. Arcia gratiosae, Aediues mirona, ut apparet: filia A. Cremutij Cordi, viri a studiis scriptisque etiam inclyti. Filium habuit qui iam grandior obiit; maritus, pater, &sacerdos grienniumautem iam ibat ex Cap. I. in fine , ab eius moste. Itaque argumentor, hoc scriptum editum initio Claudiani temporis, ne ante. Nam sub Tiberio auctum Μetiliun hune sita vocabatur honoribus, vix probabile: tuo Cato igitur, qui & alia acta Tiberii r stidit,&nominatim A. Cremutii Cordi scriptari lectitati p ermi sit. Mod eodem isto Cap. M. Eumentum I. L I P SI La I MO-

13쪽

INDEX

quoque tangitur: neque igitur ante potuit h e Consolatio edi, prς sertim inueterato dolore, ut loquitur, & triennali illo lapsi. Imo bene consideranti, sub Claudio, & post exilium fortasse hqc scripta censeantur: in paruo est. Ipse libellus inter insignes, etsi adulatione stem in ahaud expers. Dus partes sunt: priore laudat iulam,& suo atque alienis deinde exemplis solatur: usque ad Cap. VI. Posteriore ad Rati nes transit, de primam illam communem, luctu nihil profici: tum secundum Naturam eum non e sse, sed a mollitie nostra,&incogitantia,quod quς fieri possunt futura non prouidemus. Iterum deinde Exempla Virorum, & Μulierum . Tum ad sortem conditionemq; nascendi tra sit, cui mors annexat usque ad Cap. XIX. Ibi Dileinma inserit, Nec matii, nee ipsi male factum . De Matre,breuiter: gratiosa est,nec nisi opinione vexatur. De filio, pluribus: in quiete est, Sc casibus, vitiisque ereptus. Quid si ad ista in tam corrupta ciuitate, tuisset Tempesti

ue igitur stibductus & Patris deinde Cremutii persona inducitur filiam solantis, & erigentis, di magno ore ad supera illa, & coeli spectac

la, vocantis.

DE PROvIDENTIA. LIBER UNUS. Argumentum I. LIPSI I. a 39AVreus hic libellus est, & scriptum post Caligaeam video ex cap. . Ego mirmillonem inquit, sub C. Caesare audiui de rarisate munerum

querentem. In pr terito loquitur, & de homine ac tepore,quod fuit. Puto igitur sub Claudio, statim a reditu i imo quid si h e Philosophica quidam in exsilio3 nam diu ibi h sit, annos ei citer octo, de iuste hoc elegerit, sibi solando. Argumentum enim est, Prouidentiam esse rnec obstare : quod bonis mala quaedam, sed

14쪽

externa, obueniant. Primo igitur uniuerse illam asserit a mundi motu , ordine , constantiaecus omnia rectorem clamant. Deinde ad Ruς- ratum proprie, quare ergo mala bonis Ait primo Deum amare bonos: nec immittere igitur in mala . Instar parentis enim castigare, & c ercere . Deinde, non videri ea mala bonis, nec

vinci ijs , sed exerceri, & per aspera indurari. Deum velut agono thetam esse, & robustis his athletis suis delectari. Hςc ita communiter, &velut pr parans, ad Cap. 3. Ab eo magis distincte, quinque rationes, cur eueniant, exsequi pergit. Primo, pro ipsis esse, quibus accidunt et Secundo, pro uniuersis : Tertio, volentibus euenire: Quarto,euenire fato, & aeterna Iege . Primam rationem tractat cap. 3. . docetque

pro ipsis esse, sicut medicina pro aegris . Indu- tantur etiam sic a Deo, qui se dignos producit in pugnam e alios Viliores, in otio , de umbra habet. Secundam tractat Cap. s. pro omni bus esse. ut viri boni, sic habiti, clament aliis,&ostendant non esse Bona aut Μala, que vulgus putet. Ad vera igitur illa spectent, dc illa petant, Ii e fugiant. Ibidem tertiam nectit, Uolentes excipere: nam prςbent se Deo, & Fato. Quarta excipit, Fatum esse & ab ς terno constitutum quid gaudeas doleasque . Denique repetit , mala lige non esse, & Deum inducit pulcherrime adhortantem,& ad robur excitatem. stoice in fine, Si piget, & ferre taedet, quis te net 3 patet ianua, e X i.

DE TR ANQUILLIT. Amm. LIB. VNUS. . Argumentum L LI P SII. 26rtET hie libellus inter utiles, & materie ae tra ctatu insignes. Scriptus est initio reditus: sui ab exsilio, cum ad Aulam, de Neroni insti

15쪽

INDE T

verbis: circumfudit me ex longo frugalitatis sit

venientem multo θdendore luxuria , ct undique carcum' nuitis Luxuriam in Aula tangit, ignotam

sibi antea & inuisam . ordo in scripto confusis est, imo vix est: & traiectio, aut desectus 3 nisi fallor in multis apparet. Summarium tamen hoc est . occasio scribendi 1 Ba inco stantia, & quod animi semper pendeat, parum. firmi in alterutra parte, aut Quieti. Hoc ait Hlorum esse, qui in via sunt ad Sapientiam ; sed

nondum peruenerunt ,, nec fructum eius gu-ssant, Tranquillitatem. 5 magnum bonum i &quid ea est 3 deseribit. Quomodo perueniam Inconstantiam fligiendo. Quid igitur ea di hanc graphice deleribit. Ea pellitur variis r

med ijs primum , oecupatione : eaque vel P blica , si tempora & indoles tua serent; vel Priuata, ut in optimis studiis meditationibuique versere. Non tanten subito a Republica fugiendum : Multas eius partes e sse, & unam aliquam Iicere amplecti. H e usque ad Cal, IV. Tum addit, si ad negotia imus, tria consideranda .: Nos ipsos, Negotium, Homines quorum causa, aut cum quibus actitamus . In Nobis, stimanis das Vires quid, & quatenus possimus, neque

ultra tendamus . In Negotiis, an nos iis pares EItem an non catena eorum sit. & Iongius ducent. regressias semper liberos habendos. In Hominibus, aci digni illi labore nostro, & tem poris impendio non sunt autem Uani, Ambitiosi, nee in seria ulla ie occupati. Deinde a Cap. VII narum coli renter addit, Amicum

in primis fidum tranquillitati, & oblectamento facere : sed qui in aenio tristi non sit, & omnia

accusiinti . Iteriim rima optimus Textus , dc C. VIII. de Patrimoniorum modo . ea nec ma

Ina , nec nulla Tranquillitari avra sed Μediat di que narcimonia pro cantur Luxus autem vitandus, etiam in utilibus vite instrumentis, ut

Libliotheca , & libris. Post hic etiam salius

16쪽

Cap. X & Μolestias in omni vita interueniaret sed consuetudi ne molliri, tum Aspectu aliens sortis, quς sepe deterior. Item cupiditates non longe mittendas, sed ad propinqua,aut facilia prςhendi. Atque hςc proficienti & tironi prςcipit: nam sapienti non opus, qui P gnat, imo vincit omnem fortunam. Q iam talem, & talem precogitat, & ipsa prouisione mollit aut frangit. Ηec adusque Cap. XII. Abeo alia tractatiuncula, Non esse in superuacuis Iaborandum, neque quantum potest) in Nienis. Democriti coeleste prςcepnim inculcat et Nee priuatim . nec publice multa agi. Iam Cap. XIV. a leuitate arcet temque pertinacia : idest, neq; assidue in vita mutare nec si male elegeris pret fracte inhqrere . Omnia aut m aequo, ac

p ne hilari oculo adspicere . in id enim vitata, nisi mimus Postremo simulatio Cap. XVI. fugienda, de anxia sui compositio: simplicitas

assumatur, & interdum hilaritas, atque etiam . conuiuia aut liberalior potus. Mergit hoe curas, & animum liberat atque attollit. In fine claudit, dixisse se, βιι aTueri Tranqi itutem possint , qua Resiluere, ex quibus videas partitionem quς fuit, sed mehercules nunc non extat. Itaque, ut multa Sencce, in partibus laudatum opusculum est 3 ordo.Uniuei si labat. atque id iniuria temporum aut certe exscripto

rum .

Argumentum I. LI P S II. 3oaΜ Agni animi, magni ingenii, atque etiam eloquii hoc scriptuna: uno verbo , inter optima . Editum stib tempus prioris illius puto, de Tranquillitate: cui vulgo etiam iungunt, male . Diuersiani argumentum est, & tali serimorditur a Stoicorum laude, quorum Paradq-

17쪽

xtim tractat, Sapientem non assici iniuria. quid' ergo aiebat Serenus: non Cato contumelijs a L. fectus, verberibus,3c sputis 3 Ab hac obiectione ingrcditur in Μateriem: Zc, non est tamen siniuriis, inquit: fuit enim sapiens, . atqui in sapientem iniuria non cadit. quod tamen ea amente dici ait, non ut fiat, sed ut non admittat.

Tangi potest iniuria, sed non i die λ te esses , in illo non esse. Η c pulcherrime exsequitur ad Cap. IV. Diuidit deinde dicenda in duas partes, idque a discrimine Iniuris, Si Contu

melis . Priore, negat illam cadere in sapientem. Posteriore, nec istam. De Iniuria ,hς csunt argumenta. Sapiens nulIius mali patiens rat malum est Iniuria. Secundum, Iniuria detrahit, de deminuiti sapienti nihil eripitur. habet in se uno omnia reposita , de filaniter, ut Stilpo.Temuin, Fortis ab infirmo non Imitur rnon ergo E Malitia Virus. Ilic obiicitur, Atqui Socrates nonne iniuria damnatus Ita, .sed sine sua iniuria. Illi intulerunt, ipse non accepit: sed sapientia reiecit. sicut venenum mihi das, ego antidoto vim eius infringo e scelus tri ficis, ego non patior. Q rarium argumentum Iniuria cum Iniustitia mixta est: non hςc ca- .dit in sapientem: minime ergo illa. QMintum, Sapienti nemo prodest:ergo nec ledit. Sextum, Iniuria a spe, aut metu est: Sapiens neutro eorum tangitur. Septimum ultimumque, Initi-riam nemo immotus accipit: non mouetur Sapiens. Atque hic conclusio prioris partis, de adhortatio ad Dogma animis accipiendumia. Aptera erat de Contumelia, quam explicat

Cap. X. quid proprie sit, detum a Sapiente

arcet. Primo, quia Sapiens magnitudinem asiam nouit: non ergo contumelia ad eum pem tinet, 'uς nomen & rem habet a contemptu. Secundo, superbi de insolentes inferunt con semetiam 1 ipse tales spe miti itaque εc ab ijs issam. Tertio ,Nemo maiorem melioremqtie

18쪽

contemnit: is est Sapiens. Ergo in se dicta rudet, ut conuiuijs ioculos puerorum. Sed quid fert igitur hςc omnia Sapiens non castigat aut compescit imo facit interdum: sicut illos ipsos pueros solemus: non quia malum ille acceperat, sed quia hi fecerunt. Atque hactenus ad Cap. XIV. in solam Contumeliam, aut Iniuriam: iam mixtim utramque refutat. Hoc argumento . Securitas propria est Sapientis: non est, si alterutram accipit, aut potest accipere . Simile & Epicurei dicunt: etsi minus fortiter. Denique leuia pleraque,quibus vulgus offenditur: suadet reijcere, & ridere ne ridearis. Conis clusio, Quomodo eunti ad Sapientiam , Quomodo qui peruenit, ferendet iniuri Illi cui monu aliquo animi, & adhuc pugna; huic, sine

alterutro, & victor iam agit ante se utramque, di triumphat. Ego itero, magni animi scriptum est: robur ab eo, in temporum hac hominumque cottidiana Malitia, capiamus.

DE CLEMENTIA LIB. PRIMVs. rgumentum I. L I P sΙ I. 33oHI libri scripti initio Principatus Neronis,

quod ipse lib. I. cap.9.palam indicat, eum scribit eum ingressuri annum decimumnonum. Et vero digni principe libri, ac materies: atque utinam legant, & mites simul magnosque animos ab ijs sumanti Exordium est a laude Neronis, nec falsa, ut initia illa erant. Deinde Cap. 3. diuidit scriptum in tres partes, unam Μanuductionis, alteram,quq naturam Clementis expIicet; tertiam, quet ad eam perducat, &firmet. In prima, primus totus liber absumitur: & pr mittit de Vtilitate Clementis, & Re

gibus maxime conuenire. Decoram illis,quin capita Reip. sunt, nos vehit corpus & mcm braratqui corpori quis non Parcit di indulget Ne-

19쪽

INDEX

eetariam etiam esse, in copia peccantium equos si punis semper, solitudinem facis. Ab Exemplo Deorum , qui nobis parcunt: item a Fama, quia omnia Regum patent, bc minima uitia protrahitur. Α Seeuritate . nam ita imperantes, tutiores: adiungitque facta quςdam is Augustr. Contra in Tyrannis, qui per stilitiam odia,pericul a , exitia sibi gignunt. At princeps

igitur raro punit ,& molliter, aut modice, an iamo atque exemplo parentum. Atque ea min. de ratio in scholis , militia, animalibus, seruis, cum fructu adllibetur. Etiam a Natura adhibetur,ab apum imagine: quarum Rex aculei est expers. Iam Princeps aut sua, aut aliena cauta punit, cum punit. Non debet rigide in sua , , quia ultionis i alio non eget in tam alta fomtuna . Non in aliena, nisi ad instar legis) ut aut emendet, aut alios faciat meliores, sue tutiores. Ηςc autem omnia magis raritas an iis maduersionuin prς stabit: quae crebrae vile uian & spernuntur. in Clausula, detestatio squiliae, di malaeab ea tque exitiaι

LIBER SECUNDVS.

4Argumentum I. LI PSII. 366 I. Te rum Neronis laudatio, dc genero eius vocis . Tum ad secundam partem transit, Nata am Clementiae. ipsamque definit. Μagis aperit a vitio contrario, & crudelitatem producit ae describit. Fines deinde suos Clementiae dat, quam a Misericordia vult remotamia :nam hanc Stoicis vitium csse . Neoue ignosce, Te etiam, aut ueniana dare concedit: sed Pare re, Consulere, di quae ve ibis magis, quam rebus

illi distinguunt. Hic libri finis, sed non Materiae: di ex diuisione liquet multa abesse, temporum vitio sublata . Dolendum in tam pulchra tractatione: nec secundas hic t ber, opinor,priamo cessetit,

20쪽

D E BREVITATE VITAE LIB. VNVS.

DE tempore huius scripti, haud nimis comstat s nisi quod post Caium: admodum

de bonitate. o pulchri, b utilis argumentit u ctemus , & imbibamus. Hypothetis est, Vitam non esse breuem, sed , nobis fieri: vel non v-

tendo, vel male, aut vane, utendo. Η c sic diducit Primum, viiijs mancipamur,quibus aeuum suinitur,& perit. Secundo, Inutiliter occupamur,inparu serijs,&quae ossitia vocamus. Te

tio , opinione aut prςlumptione peccamus, de hoe breucm facit, quod longam vitam censemus. Pr sentia spernimus futura disponimus, tamquam in magna, & certa copia. Et pleriaque ad vana 4 aut aliena, labiinur, & perdimus vitam quasi per lusum. H c talia ad Cap.vsque . Inde partitur in tria, omne Tempus, Pr teriatum, Prquens, Futurum: Et quam male aut in pte nos in singulis geramus, docet. Invehitur in occupationes sutiles, in delicias se in luxus, ignaua otia , etiam superflua litterarum st dia. Hic aliquid sistit, & utinam hodiernos etiam Philologos trahat auimuleti Solum tempus bene poni, quod sapientiae studijs impenditur: per quam Vita vere fit longa. Contra vulgus, aestimat eam , Fortuna: vi h c letia aut tristis obuenit, sic vitam aestimat breuem aut langam. In tristibus mortem appetunt, inlς-tis timent. Adhortatio in fine ad Paullinum riuid ad illumὶ ad se quisque ducat, utinatui epiat, in portum vitae dc honestum otium secedat. Μihi voveo, di nitor.

SEARCH

MENU NAVIGATION