L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

TRAGMENTA

quam Deum. Ergo, inquit , Deum noia lauda-himus, cui naturalis est virtus 3 Nee enim illam didicit ex ullo. Immo laudabimus . quamuis enim naturalis illi sit ibi illam dedit, quonia a Deus ipse natura est.

Eodem ductus errore Seneca quis enim veram viam teneret , errante Cicerone ) Phulosophia. inquit, nihal aliud est, quam recta via uendi ratio: vel, honeste vivendi scientia : veI, ars recte vitae agendae. Non errabimus, si dixerimus philosophiam esse legem bene honesteque viuendi. Et qui dixerit illam regulam vuta, filum illi nomen reddiderit. Ibidem. Idem seneca in Exhortationibucr Plerique, inquit, Philosophorum tales sunt, ut sint diserti in conuictam fimm . quos si audias in auaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, professionis indicium putes e adeo redundant in ipsos maledicta in publicum missa.quos nomaliter intueri decet, quam medicos, quorum tiatuli remedia habent, pyxides venena.

rietet sapiens, rnquit idem seneca, etiam quae non probabit, ut etiam ad maiora transitum inueniat: nec relinquet bonos mores, fel tempori aptabit: & quibus alii utuntur in gloriam, aut voluptatem, utetur agendae rei cauma. Et paulloposte omnia qus luxuriosi ficiunt , quaeque imperiti, faciet & sapiens, sed non eo-ciem modo, eodemque proposito. Cap xVI. eiusdem libri. Et Seneca: Nondum simi, inquit, mille arini; ex quo initia sapientiae nota sint. Multis e go saeculis humanum genus fine ratione ViXit.

cap. XXIII.

Fuisse Seneca inter Stoicos ait: qui deliberaret , utrumne soli quoque suos populos a ret: inepte scilicet, qui dubitauerit.

32쪽

Εx LIBRI s SENECAE.

cap. XXV.

Platonem quidem redemisse Anteeris quia dam traditur sestertiis v III. Itaque insectatus est conuiciis Iedemptorem Seneca, quod paseuo Platonem aestimauerit.

Lib. v. cap. IX.

Qui volem scire omnia, Senecae libros in manus sumant, qui morum vitiorumque publiacorum & descriptor verissimus, & aecusator ais cerrimus fuit. Eiusdem libri eap. XI P. Recte igitur Seneca, incongruentiam hominibus obiectans, ait: Summa virtus illis videtur magnus animus. & iidem eum , qui contemnit mortem, pro fiarioso habent. quod est utique summae peruersitatis.

Lib. VI. cap. XVII.

Item Senecae in libris Μoralis philosophiae

dicentis: Hic est ille homo honestus , non api ce, purpuraue , non lictorum insignis ministerio, sed nulla re minore qui cum mortem in vicino videt, non sic perturbatur, tamquam rem nouam viderit: qui, siue toto corpore tormenta patienda sunt, siue flamma o Ie recipienda est, siue extendendae per patibulum manu non

quaerit quid patiatur, sed quam bene . Qui a

tem Deum colit, haec patitur, nec timet. Cap. XXIV. lib. VI.

Nec Iuerari se quisquam putet, si delicti eonscium non habebit. scit enim illa omnia, in cuinius conspectu vivimus : nee s uniuersos homines, celare possumus: cui nihil absconditu,nihil potest esse secretum quod: Exhortationes suas Seneca mirabili sentetia terminauit, Μagnum, inquit, nescio quid, maiusque quim cogitaritotest, numen est. cui vivendo operam damus, uic nos approbemus . Nihil prodest inclusam esse conscientiam: patemus Deo . Quid verius

dici potest ab eo qui Deum nosset, quam diactum est ab homine vera religionis ignaro b 3 Ibidem.

33쪽

Ibidem.

Nem in eliisdem operis primo : Quid agis inquit. quid machinaris 3 quid abscondis

stos te tuus. sequitur . Alium tibi peregrinatio subduxit, alium mors ,.alium valetudo haeret hic , quo carere nunquam potes . Quid locum abditum legis, ela arbitros remoues Putas tibi contigisse, ut oculos omnium effugias De mens, quid tibi prodest non habere conscium, habenti conscientiam.

Quanto melius Ec verius Seneca Vultiste vos , inquit, Deum cogitare magnum dc placidum , & maiestate leni verendum amicum, de se inper in proximo 2 non immolaticinibus , Scsanguine multo colendum: quae enim ex truciadatione immerentium Voluptas est 3 sed mente pura, bono honestoque proposito 3Non templa illi, cogestis in altitudinem saxis,struenda sunt: In suo cuique consecrandus est pectore M

Lib. v II, cap. XVa

. Nota inscite Seneca Romanae urbis tempora

distribuit in aetates . Primam enim dixit insantiam sub rege Romulo fuisse a quo & genita,& quasi educata sit Roma : deinde pueritiam sub ceteris regibus, a quibus & aucta sit , dc discipIinis pluribus, institutisque formata: at vero Tarquinio regnante clim ia in quasi adulta esse coepi siet, seruitium non tulisse, de reiecto superbae domi attonis iugo,analuisse legibus obtem,

Perare,quam regibus: .cumque e sset adolescentia eius sine Punici belli torminata, tum denique confirmatis viribus coepisse iuuenescere. Sublata enuia Carthagine , quae tam diu aemula Imperii fuit, manus suas in totum orbem terraniarique porrexit: donec regibus cunctis,& naditionibus imperio subiugatis,cum iam bellorum materia deficeret, viribus suis male uteretur,

quibus se ipsa confecit. Haec fuit prima eius imae tus, cum bellis lacerata civilibus, atque inte-

34쪽

stino malo pressa, rursus ad regimen singularis imperii recidit, quasi ad alteram infantiam I uohita. Amissa enim libertate, quam Bruto duce & auctore defenderat , ita consenuit, tamquam sustentare se ipsa non valeret, nisi admi

niculo regentium niteretur. B. Hieron3mus aduersus Iovinianum libro primo.

Claudia virgo Vestalis , eum in suspicionein veni siet stupri, & simulacrum matris Idae minvado Tyberis haereret, ad comprobandam pudicitiam suam sertur cingulo duxisse naue ι . quam multa millia hominum trahere nequiue rant. Μelius tamen , inquit Lucani poetae patruus,cum illa esset actu ira, si hoc quod euenit, ornamentum potius exploratae fuisset pudici tiae, quam dubiς patrocinium.

Eodem libro.

Scripserunt Aristoteles, & Plutarchus,& noster Seneca de matrimonio libros,ex quibus desuperiora nonnulla sunt, dc ista quae subijcimus. Amor, formae obliuio est,& insaniae proximus- foedum minimeque eonueniens animo sospiti Vitium; turbat consilia,altos dc generosos spiritus frangit, a magnis cogitationibus ad humillimas detrahit: querulos , iracundos , .l mera rios, dure imperiosos, seruiliter blandos, omnibus inutiles, ipsi nouissime amori, facit. Nam cum fruendi cupiditate insatiabili flagrat, plura tempora suspicionibusdacrymis, conquestionibus perdit, odium sui facit, di ipse nouissunti sibi odio est,

Paullo infra .

Refert pritterea Seneca cognouisse se quendam ornatum hominem, qui exiturus in publicum, fascia uxoris pestiis colligabat,& ne puncto quidem horae praesentia eius carere poterat, potionemque nullam nisi aIterius tactan, labris , vir di uxor hauriebant: alia deinceps non ininus inepta facientes, in quae improuid avis axdentis affectus erumpςbat.

35쪽

, FRAGMENTA

In sine.' Nam quidinit Seneca,de viris pauperibus diacam quorum in nomen mariti , ad eludendas leges quq eontra eslibes sunt, pars magna conis ducitur. Quomodo potest regere mores, Zepraecipere castitatem , & masiti auctoritatem

tueri, qui nupsit

B. Augustinus de ciuitare Dei lib. VI. eap. x.

Libertas anh qtig huic defuit, ne istam urbanam theologiam theatricae simillimam, aperteseut illam reprehendere auderet, Annaeo Seianee , quem nonnullis indiciis inuenimus Ap stolorum nostrorum claruisse temporibus, non uidem ex toto, Verum ex aliqua parte non emit. Afiis enim scribenti, viventi defuit. Nam in eo libro quem contra superstitiones condidit, multo copiosus ac vehementius reprehendit ipse civilem istam & urbanam the Iogiam , quam Varro theatricam atque fabul sam. Clim enim de simulacris ageret,Sacros, quit, immortales , inuiolabileique deos in materia vilissima atque immobili dedicant. Ha-hitus illis hominum, ferarumque , & piscium sduidam verb mixtos ex diuersis corporibus i

uunt. Numina vocant, quae si spiritu accepto subito occurrerent, monstia haberentur. Dei de aliquanto pos , cum theologiam naturalem praedieans,quorundam philosophorum sententias digessisset, opposuit sibi quaestionem,& attrHoe loeo dicet aliquis: Credam ego coelum Zeterram deos esse, & supra lunam alios, infra alios Ego feram aut Platonem, aut Peripateticum Stratonem, quorum alter fecit Deum sine eorpore, alter sine animo 3 Et ad hoc respondens, Quid tandem inquit: veriora tibi videntur T. Tatij,aut Romuli,aut Tulli Hostili i somnia Cluacinam T. Tatius dedicauit deam , pia eum Tiberinumque RomuIus, Hostilius Pau

rem atque Pallorem, teterrim s hominum anfectus et quorum alter mentis territae motus est, alter Diqitigod by Coos

36쪽

alter eorporis , ne morbus quidem, sed eo. Ior . Haec numina potius credes, & eoelo recunies 3 De ipsis vero ritibus crudeliter turpibus, quam libere scripsit Isse, inquit, viriles sibi

partes amputat, ille Iacertos secat. Ubi iratos deos timent, qui sic propitios habere me rent dii autem nullo ipsi debent coli genere, si & hoe volunt..Tantus est perturbatae mentis de sedibus suis pulta Bror, ut sic Si placentur, Quemadmodum ne homines quidem Leuiunt. Teterrimi, & in fabulas traditae erudelitatis tyranni , lacerauerum aliquorum membra,nemianem sua lacerare iusserant. In regiae libidinis voluptatem castrati Lint quidam, sed nemo si- , ne vir esset, iubente domino , manus Intulit. Se ipsi in templis contrucidant, vicineribus sitisae sanguine supplicant. si cui intueri vacet quae Rciunt, quaeque patiuntur : mueniet tam inde eota honestis,tain indigna liberis, tam dissimista sanis, ut nemo Rerit dubitaturus Hrere eos, si eum paucioribus furerent v nunc sanitatis p trocinium est, insanientium turba. Iam illa

quae in ipso Capitolio fieri solcre commemo rat, & intrepide omnino eoarguit, quis credat nisi ab irridentibus aut serentibus fieri Nam cum in Sacris AEgyptiis ostim lugeri perdiatum,mox autem de inuento magnum esse gaudium derisisset; eum perditio eius inuentioque finσatur, dolor tamen illa atque laetitia , ab eis qui nihil perdiderunt, nihilque inuenerunt, ve Taciter exprimatur: Huic tamen, inquit, furori certum tempus est. Tolerabile est, semel in anno insanire. In Capitolium perueni, pudebit publicatae dementiae , quod sibi vanus furor attribuit, ossicij. Alius numina Deo lubi Rit, Iius horas Ioui nuntiat, alius lictor est, alius unctor qui vano motu brachiorum imitatur Vngentem. Sunt quae Iunoni ac Mineruae capillos disponant, longe a lcmplo non tantumi I simulaeto stantes,digitos mouent Ornantium

37쪽

modo. Sunt quae meculum teneant, sunt qiudiad vadimonia sua deos aduocente sunt qui lihellos offerant, Ze illos caussam suam doceant. Doctus Archimimus senex iam decrepitus,

'uotidie in Capitolio mimum agebat,quasi dii

libenter spectarent , quem homines desierant. omne illic artificum genus, operantium diis imitortalibus, desidet. Et paulo post:Hi tamen, inquit, etiamti luperuacuum usium non turpem nec infamem Deo promittunt: sedent qusdam in Capitolio, quae se a Ioue amari putant: nec Iunonis quidem, si credere poetis velis,iracu dissimae respectu terrentur. Hanc libertatem Varro non habuit, tantummodo poeticanias theologiam reprehendere ausus est, ciuilem non ausus est,quam iste concidit. Sed si verum attendamus, deteriora sunt templa, ubi haec aguntur, quam theatra , ubi fingunm r. Vnde ita

his saeri ciuilis theologiae has partes potius e- Iegit Seneca sapienti, ut eas in animi religione non habeat, sed in actibus fingat. Ut enim zQuae omnia sapiens seruabit tamquam legibus iussa, non tamquam. diis grata I EI paullopost: md quod & matrimonia, inquit,deorum iungimus, dc ne pie quidem, fratrum stilicet & s

xorum: Bellonam virti collocamus et Vulcano Venerem: Neptuno Salaciam: quosdam tamen eoelibes relinquimus, quasi conditio desecerit: praesertim cum quaedam viduae sint, ut Popul nia, vel Fulgora,& diua Rumina, quibus non miror petitorem defitisse. Omnem istam ignobilem deorum turbam,quam longo aevo, longa peistitio congessit, sic,inque,adorabimus, ut meminerimus cultum eius magis ad moreri , qtiam adiem pertinere.Nec leges ergo illς,nec

mos, in ciuili theologia id instituerunt, quod diis gratum esset, vel ad rem pertineret: sed iste , quem Philosophi quasi libcrum fecerunt rtamen quia ILLUSTRIS POPULI ROMANIS SNATOR erat,colebat quod IePrehendebat, Sebav

38쪽

agebat quod arguebat,quod culpabat ador bat

v x I. de eodem Seneca. Hie inter alias eiullis theologiae superstitiones reprehendit etiam sacramenta Iuciae Orum,

di maxime sabbata: inutiliter id eos tacere affirmans , quod per illos singulos septem intempositos dies septimam sere partem aetatis Saeperdant vacando , & multa in tempore urge tia non agendo laedantur. Christianos tamen iam tune Iudaeis inimicissimos,in neutram partem commemorare ausus est: ne vel laudaret contra suae patriae veterem consaetudinem, vel reprehenderet contra propriam forsitan vo--tatem. Ibidem.

De illis sane Iud is cum loqueretur,ait:Clan interim usque eo sceleratissimae gentis consuetudo conualuit, ut per omnes iam terras rece-ota sit. V icti victoribus leges dederunt: Μirabatur haee dicens, & quid distinitus ageretur, ignorans. Subiecit plane sententiam,qua significaret, quid de illorum sacramentorum ratione sentiret. Ait enim: Illi tamen caussas ritus sui nouerunt , & maior pars populi iacit, quod cur sectat, ignorat. Scriptor vita P. Virgilii Maronis. Seneca tradidit, Iulium Μonianum poetam Glitum dicere inuolaturum se suaedam virgilio, si & vocem posset, dc os, & hypocrisin reosilem enim versiis,eo pronuntiante,bene s nare; sine illo, inarescere quasi mutos.

Se ius in VI. e Eneid.

Seneca scripsit de sim & sacris AEgyptiorum hic dicit,circa Sienem extremam AEgypti partem esse locii in , quem Philas,hoc est Amicas vocant,ideo quoa illic est placata ab AEgyptiis Isis. quibus irascebatur, quod membra mariti Osiridis non inueniebat, quem frater Typhon occiderat. Quae inuenta postea cum sepelire vellet, elegit vicinae paludis tutissimum Iocums

39쪽

FRAGMENT Α-

locum, quem ad transirum constat esse dissiῶ-lem. limosa enim est di papyris reserta. fidem Semias in I x. aingarida Ganges fluuius India est, qui secundum S meeam in situ Indiae nouem alueis fluit, secundum Melonem septem: qui tamen & ipse commemorat nonnullos dicere, quod tribus alueis

Mat. Prisciania lib. VI L.

Senem Ouidium sequens: Gausapasi silmpsit. gausapa sumpta proba.

Aliqui Laici, dum diuersa herpetrant a Lletia , hoc quod de se sciunt , in aliis suspicantur, sicut ait Seneca , pessimum in eo vitium ege, qui in id quod insanit, ceteros putat f

40쪽

SENECAE

PHILOSOPHI

DE IRA, A D NO VAT v M.

XEGISTI me,Nouates Vt scriberem quemadm dum pollet ira lenirie nec immerito mihi videris hunc praecipuE asseruim pertis mutile , maxime ex omnibus tetrum ac rabidum. Ceteris enim aliquid quieti placidique inest ; hic totus concitatus , & in impetu doloris est: armorum , sanguinis, supplicioriura , minime humana fertiens cupiditate: dum alteri noceat , sui negligens ; in ipsa irruens tela,& ultionis secum multa tracturae auidus. Quidam itaque E sapientibus viris iram da1erunt hinuem insaniam. aequo enim A imio

SEARCH

MENU NAVIGATION