L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

DU BENEFICIIS, Lib. VII. s

beneficium . alterum,uulgare, plebeium, cuius inter nos imperitos commercium

est. De hoc non est dubium , quin illi qualiscunque est debeam reddere, siue, homicida , siue fur, siue adulter euasit. Habent scelerae leges suas. melius istos iudex, quam ingratus, emendat. nemo te malum, quia est, laciat. Malo beneficium proi iciam, bono reddam. huic, quia debeo; illi, ne debeam. CAP. XVIII. De altero benefici j genere dubitatur, quod si accipere non potui nisi satiens, ne reddere quidem nisi sepienti possum. Puta enim me reddere. ille non potest recipere . non est iam huius rei capax . scientiam utendi perdidit. Quid si me remittere manco pilam iubeas stultum est dare alicui, quod accipere non possit. Vt respondere ab ultimo incipiam: Non dabo illi, quod accipere non poterit: reddam, etiam si accipere non poterit. Obligare enim non possum, nisi acciPientem : berari tantum, si resdo , possum. Ille uti illo non poterit viderit. penes illum erit culpa, non penes

CAP. XIX. Reddere est, inquit, accepturo tradidisse. Quid enim n cui vis num debeas , & hoc ille infundere retici Io iubeat, aut cribro: reddidisse te dices, aut reddere voles, 'nod dui redditur, i ter duos perit 3 Reddere , est id quod' debeas, ei cuius est, volenti dare. hoc unum

mihi

742쪽

69o L. ANNAEI SENECAE mihi praestandum est. Vt quidem habeat,

quod a me accepit, iam ulterioris est cu-Iae . Non tutelam illi , sed fidem debeo tmultoque satius est, illum non habere , quam me non reddere . Et creditori statim in macellum laturo, quod accepit, reddam. etiam si mihi adulteram cui numerem, delegauerit, soluam si nummos quos accipiet in sinum suum discinctus fundet,dabo . Reddendum enim mihi est non seruandum,cum reddidero, aut tuendum. Beneficij accepti, non redditi custodiam debeo. Dum apud me est,saluum sit. ceterum licet accipientis manibus effluat, .dandum est reposcenti. Reddam bono, cum expediet I malo cum petet . Tale,inquit, bentacium, quale accepisti, noni illi potes reddere . Accepisti enim a sapiente : stulto reddis . Imo reddo illi, quale nunc potest acciperemec perime fit deterius, sed per illum . id quod accepi,reddam. Cui si ad sapientiam redierit, reddam quale accepi et dum in malis est, reddam quale ab illo potest accipi . Quid, inquit, si non tantum malus factus est,sed ferus, sed immanis, qualis Apollodorus, aut Phalaris: & huic beneficium ,

quod acceperas,reddes λ Mutationem sapientis tantam natura non patitur . nam

in pessima ab optimis lapsus , necesse est

etiam in malo Vestigia boni teneat. Nuinquam in tantum virtus exstinguitur, ut uon certiores animo notas imprimat

743쪽

DE BENEFICIII, Lib. VII. 69

quam ut illas eradat ulla mutatio. Ferae inter nos educatae, cum in siluas erupe runt, aliquid mansuetudinis pristinat retinente tantumque a placidissimis absunt, quantum a veris seris & numquam humanam manum passis. Nemo in summam nequitiam incidit, qui umquam ha fit stapientiae . altius insectus est , quam ut ex toto elui, & transire in colorem alium possit. Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum , an & in perniciem publicam excurrat Proposuisti enim mihi Apollodorum & Phalarin tyrannum , quorum si naturam habet intra se malus, quidni ego isti beneficitim situm reddam, ne quid mihi cum eo sit iuris amplius 3 Si vero sanguine humano non tantum galis det& pascitur, sed & suppliciis omnium aetatum crudelitatem insatiabilem exerέcet, nec ira, sed auiditate quadam quiendi furit, si in ore parentum filios iugulat , si non contentus simplici morte, disto

quet, nec urit solum perituros, sed excoquit,si ara eius cruore semper recenti madet : parum est huic beneficium non rediadere . Quicquid erat, quo mihi cohaereret, intercisa iuris humani societas absci

dit. Si praestitisset quidem mihi aliquid ,

sed arma patriae meae inserret: quidquid meruerat, perdidisset, & reserre illi gra- tiam scelus haberetur . si non patriam meam impugnat,sed suae grauis est, & si positus a mea gente, suam exagitat:absci-

744쪽

dit nihilominus illum tanta prauitas animi . etiam si non inimicum, inuisum mihi essicit: priorque mihi ac potior eius os ficij ratio est,quod humano generi, quam quod uni homini debeo. CAP. XX. Sed quamuis hoc ita sit,&ex eo tempore omnia mihi in illum sint libera , ex quo , corrumpendo fas Omne , ut nihil in eum nefas esset, effecerit : illum mihi seruandum modum cre dam , ut si beneficium illi meum neque vires maiores daturum est in exitium

commune , nec confirmaturum quas habet, i id autem erit, quod illi reddi. sine pernicie publica possit , reddam. Servabo filium eius infantem . quid hoc beneficium obest cuiquam. eorum , quos crudelitas eius lacerat pecuniam quae satellitem stipendio teneat, non subminimabo . Si marmorae α vestes desidera

bit, nihil oberit cuiquam id quo luxuria

eius insti uitur : militem & arma non sugo eram. Si pro magno petet munere artifices scaenae , & scorta , & quae feritatem eius emolliant, libens offeram . Cui triremes & cerastas non mitterem , luso-1ias & cubiculatas , & alia ludibria regum in mari lasciuientium mittam . Et si ex toto eius sanitas desperata fuerit, e dem manu beneficium omnibus dabo , illi reddam : quando ingenijs talibus vitae exitus remedium est et optimumque est obire ei, qui ad se numquam rediturus. es

745쪽

DE BENEFICIIS, Lib. VII. ε'

est. Sed haec rara nequitia est, & semper portenti loco habita, sicut hiatus terrae , t & de caummis malis Unium eruptio . Itaque ab illa recedamus e de his loquamur , quae detestamur sine horrore. Huic homini malo , quem inuenire in quolibet foro positim, quem singuli timent, resdam beneficium,quod accepi. Non oportet mihi nequitiam eius prodesse , quod in me non est, redeat domum bonus an malus . Quam diligenter istud excut rem , si non redderem,sed darem Hic t

eus fabulam poscit. CAP. XXI. Pythagoricus quidam

emerat a sutore phaecasia, rem magnam, non prasentibus nummis. Post aliquot dies venit ad tabernam, redditurus : &cum clausam diu pulsaret, fuit qui dic ree r Quid perdis operam tuam sui ille quem quaeris, elatus, combustus est. Quod nobis sertasse molestum est , qui in

aeternum nostros amittimus : tibi minis me, qui scis suturum, ut 1enascatur . i.

catus in Ρythagoricum. At philosophus noster, treis aut quatuor denarios snon inuita manu domum retulit , subinde concutiens . Deinde cum reprehendis. set hanc suam non reddendi tacitam v luptate , intelligens arrisisse sibi illud l cellum , redit ad eandem tabernam , α ait: Ille tibi viuit . tu redde, quod debes . Deinde per clostrum , qua se commissiira laxaverat, quatuor denArios in tabernam inseI

746쪽

694 L. ANNAEI SENE CAE

inseruit,ac misit,pςnas a se exigens improbae cupiditatis , ne alieno assuesceret

C A P. XXII. Quod debes, qua re cui reddas: Sc si nemo poscet , ipse te

appella. Malus an bonus sit, ad te noripertinet. Redde &accusa , non oblitus , quemadmodum inter vos ossicia diuisa sunt. illi obliuio imperata est, tibi memiliis se mandauimus. Errat tamen , si quis existimat , cum dicimus eum qui beneficium dedit, obliuisci oportere, Excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae . quaedam praecipimus vltra modum, ut ad verum & suum redeant . Cum dicimus, Meminisse non debet: hoc volumus intelligi, praedicare non debet , nec iactare,nec grauis esse. Quidam enim beneficium quod dederunt , Omnibus circulis narrant . hoc sobri j loquuntur, hoc ebrij non continent: hoc ignotis ii

gerunt , hoc amicis committunt . Vt haec nimia & exprobratrix memoria su

sideret, obliuisci eum qui dedit , iussimus, & plus imperando quam praestari poterat, silentium suasimus. CAP. XXIII. Quoties parum fiduciae est in his quibus imperas, amplius est exigendum quam satis est, ut praestetur quantum satis est . In hoc omnis hyperbole extenditur , ut ad verum menda xio veniat. Itaque qui dixit, i candoνο niues sinteirent , cursibus

aurau

747쪽

DE BENEFICIIS, Lib. VII. 69s

quod non poterat fieri, dixit: ut crederetur quantum plurimum posset . Et qui dixit sms immobilior scopulis, violen ior am

ne hoc quidem se persuasurum putauit , aliquem tam immobilem esse, quam scopulum . Numquam tantum sperat hype bola, quantum audet: sed incredibilia af firmat , ut ad credibilia perueniat. Cum dicimus, Qui beneficium dedit, obliuiscatur:hoc dicimus, similis sit oblito; memoria eiuS non appareat, nec incurrat .

Cum dicimus , beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem totulimus: Lepe enim opus est malis exacto iare,etiam bonis admonitore. Quid ergo Occasionem ignoranti non ostenTam ae- cessitates illi meas non detegam , quare nescisse se aut mentiatur, aut doleat Interueniat aliquando admonitio, sed verecuda, quae non poscat, nec in ius vocet. C A P. XXIV. Socrates amicis audientibus : Emissem, inquit, pallium, si nummos haberem. Neminem poposcit , omnes admonuit a quo acciperet, ambitus suit. Quid ni esset λ iamlum enim

erat, quod Socrates accipiebat at multum erat , commeruisse, a quo Socrates

acciperet . Non illos castigare mollius potuit, Emissem, inquit, pallium , si nummos haberem . Post haec quisquis properauerit, serὁdat . iam Socrati defuit. Propter

748쪽

pter acessim exactores , repetere prohi- illhemuS et non ut numquam fiat, sed ut hi

CAP. XXV. Aristippus aliquando tidelectatus unguento: Male, inquit, istis Ese minatis eueniat, qui rem tam bellam alinfamauerunt . Idem dicendum est: Ma- ἡ Ie istis improbis & importunis benefi- eciorum suorum quadruplatoribus eue- tuniat, qui tam bellam admonitionem in- iiter amicos sustulerunt. Ego tamen utar phoc iure .amicitiae, & beneficium ab eo ilrepetam , a quo petissem : qui alterius be- ii neficij loco accepturus est, potuisse red- .dere. Numqua ne querens quidem,di- icam: i-- -υectum littore egentem Excepi, ct regni demens in parte locavi. INon est ista admonitio , non: convicium ilest . Hoc est in odium beneficia perduce- tre: hoc est efficere, ut ingratum esse, aut iliceat, aut iuuet. Satis , abundeque est, lsubmissis & familiaribus verbis, memo- iriam reuocare et i Si bene quid de te merui, fuit aut sibi lquiquam s

Dulce meum. l

Ille inuicem dicat: Quid ni merueris 3 leiectum littore egentem excepisti. CAP. XXVI. Sed nihil, inquit, pro- secimus: dissimulat, oblitus est . quid facere debeam Quaeris rem maxime ne- cellariam, & in qua banc materiam conr i

749쪽

DE BENEFICIIS, Lib. VII. 697

summari decet, quemadmodum ingratii ferendi sint Placido animo, mansuetosi magno . Nuinquam te tam inhumanus , ἐκ immemor , & ingratus, offendat, ut

non tamen dedisse delectet. Numquam in has voces iniuria impellat: Vellem non fecisse. Beneficii tui etiam infelicitas placeat- Semper illum poenitebit, si te ne nunc quidem paenitet. Non est, quod indigneris tamquam aliquid noui acciderit rinagis mirari deberes, si non accidisset.

Alium labor, alium impensa deterreta a lium periculum , alium turpis verecu dia, nedum reddit, fateatur accepi steralium ignorantia officij, alium pigritia,

alium occupatio- Adspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper, & poscant: non miraberis .ibi neminem reddere , ubi nemo satis a cipit . Quis est istorum tam firmae menistis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas alius libidine insanit, alius abdomini seruit, alius Iucri totus est, cuius

summam non vinces: alius inuidia lab rat , alius caeca ambitione, & in gladios ruente4 Αdijce torporem mentis ac senium . & huic contrariam inquieti pectoris agitationem, tumultusque perpetuos. . adiice aestimationem sui nimiam & t - morem. ob quae contemnendus est, insolentem. Quid contumaciam in perue

se nitentium, quid leuitatem semper aliis . transilientem loquar Huc accedat tem

750쪽

ritas praeceps, & niunquam fidele consia illium daturus timor, & mille errores, qui- vbus voluimur: audacia timidissimorum ,

discordia Divitiarissimorum,& publicum malum, incertissimis fidere, fastidire posis iisessa,optare quς cosequi posse spes no fuit. ii C A P. XXVII. Inter affectus in- fi quietissimos, rem quietissimam , fidem hquaeris Si tibi vitae nostrae vera imago ε, succurret , videberis tibi videre captae εcummaxime ciuitatis faciem, in qua, omisso pudoris rectique respectu, vires . in consilio sunt , vel ut.siδno ad permi- scenda omnia dato. Non igni, non ferro cabstinetur: soluta legibus scelera sunt: snec religio quidem , quae inten arma ho s.stilia supplices texit, ullum impedimen- stum est ruentium in praedam. Hic ex ipriuato , hic ex publico , hic ex profano, illic sacro rapit: hic effringit, hic transi- ilit, hic non contentus angusto itinere, lipsa quibus arcetur, euertit, & in lucrum ruina venit. Hic sine caede populatur,hic spolia cruenta manu gestat. nemo non iseri aliquid ex altero. In hac auiditate generis humani, ne tu nimis fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter rapientes referentem Si indi3naris ingratos esse: indignare luxuriolos, indi nare auaros, indignare impudicos , in- ignare aegros desormes, senes pallidos.

Est libid graue vitium , est intolerabile, &quod distbciet homines, quod concordia, qua

SEARCH

MENU NAVIGATION