장음표시 사용
711쪽
CAP. XXXIII. Seiu ut me ad propositum reducam, vides quam facile sit, ratiam referre selicibus & ire summo umanarum opum positis . Dic illis non quod volunt audire sed . quod audisse
semper volent : plenas aures adulation, bus , aliquando, vera vox intret: da coiissilium utileta Quaeris, quid felici praest re possis E effice ,, ne selicitathsuae credat rvt sciat illam multis & fidis manibus
continendam . Parum in illum contui
ris, si illi semel stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris, docuerisque mobilia esse quae dedit casus, Semaiore cursu fugere quam veniunt: nec his portionibus, quibus ad summa peruentum est,retro iri Uaepe inten fortunam maximam &. vltimam nihil' interesse Nescis quantum sit: pretium amicitiae, si non intelligis multum te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus tantum , sed saeculis raram : quae non aliubi magis deest, quam ubi creditur abundare . Quid Z istos, tu libros, quos vix nomenclatorum, complectitur aut memoria, aut manuS, am,corum existimas esse
Non sunt isti amici, qui agmine magnotativam pulsant, qui in primas & secundas admissiones digeruntur . Consuetudo ista vetus est regibus , regesque sim tantibus, populum amicorum describste. Est proprium superbiae, magna mare introitum , ac tactum sui liminis nΕ e 6 Pro,
712쪽
pro honore dare, ut ostio suo propius asisideas, ut gradum prior mira domum ponas , in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque excludunt. C A P. XXXIV. Apudinos primi omnium C. Gracchus & mox'Liuius Drusus instituerunt segregare turbam suam , & alios in secretum recipere, alios cum pluribus , alios cum uniuersis. Habuerunt itaque illi amicos primos, habuerunt & 1ecundos, numquam veros.
Amicum vocas, cuius disponitur fallit ilo aut potest huius tibi patere fides, qui per fores maligne apertas non intrat, sed illabitur 3 Huic peruenire usque ad ii, stringendam libertatem licet, cuius Uu sare & publicum verbum & promiscuum agnotis, AVE, non nisi suo ordine emittitur Ad quemcumque itaque istorum
veneris, quorum salutatio urbem coim cutit , scito , etiam si animaduerteris obissessos ingenti frequentia vicos, & com meantium in utramque partem catervis itinera comprella, tamen venire te in locum hominibus plenum , amiciS vacuum. In pectore amicus, non in atrio quaeri
tur. illo recipiendus est, illic retinendus; dc in sensus recondendus. Hoc doce, gratus es. Male de te existimas, si inutilis es , in si afflicto ς si rebus bonis superuacuus: Quemadmodum te & in dubiis , & in aduexsis, & in hetis sapienter geris,. vidit 'bia prudentet tractes., aduersa sortiter, laeta
713쪽
Iaria moderate : ita in omnia utilem te amico exhibere potes . Aduersa eius si nec deserueris, nec optaueris, multa ni hilominus , ut non opses , in tanta varietate , quae tibi materiam exereendae fidei
praebeant, incident. Quemadmodum qui Optat diuitias alicui in hoc , ut illarum partem ipse ferat , quamuis pro illo videatur optare, sibi prospicit: sic qui ortat amico aliquam necessitatem , quam
adiutorio suo fideque discutiat; quod est ingrati, se illi praeseri, & tanti aestimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, &ob hoc ipsum ingratus est. Exonerare enim se vult, & ut graui sarcina liberare .
Multum interest, xetrum properes refer re gratiam, ut reddas beneficium; an , ut
ne debeas . Qui reddere vult, illius se commodo aptabir , & idoneum illi venire tempus volet: qui nihil aliud quam ipse liberari vult , quacunque ad hoc eupiet peruenire, quod est pessimae vom
CAP. XXXV. Ista, inquam , nimia festinatio ingrati est. id apertius exprimore non positan , quam si repetiuero quod dixi. Non vis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere videris, Quando isto carebo quocunque modo mihi laborandum est, ne isti obligatussim. Si optares ut illi solveres de suo , multum abesse videreris a grato hoc quod optas,iniquius est. Exsecratis enim illuma
714쪽
illum , & caput sanetum tibi, dira imprecatione defigis. Nemo, ut existimo , de immanitate animi tui dubitaret ,.si aperte illi paupertatem, st. captiuitatem, si famem ac metum imprecareris . At quid interest, utrum vox ista tua sit, an votum Sanus aliquid horum opta . I nunc,& hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem faceret , uti modo non usque tia odium , sed tantum ad infitiationem beneficii perueniret;
AEneam, si patriam capi voluerit, ud captiuitate patriam eripiar Quis Siculos imi uenes, ut bona liberis exempla rnonstrarent, si optauerunt ut AEtna immensa ig- Αnium vi s upra solitum ardens, .daret iplls occasionem exhibendae pietatas, ex medio parentibus incendio raptis Nihil debet Scipioni Roma, si Punicum bellum ut finiret, perseuerare maluit: nihil Dceijs, quod morte patriam seruauerunt, si prius Optauerant, ut deuotioni sortissimae locum ultima rerum necessitas faceret. Grauissima infamia est medici,opus quin rere. Multi quos auxerant morbos, & i titauerant , ut maiore gloria sanarent ,
non potuerunt discutere, aut cum magna miserorum vexatione vicerunt. CAP. XXXVII. Callistratum aiunt, ita certe Hecaton auctor est, cum in exilium iret , in quod multos simul cum illo seditiosa ciuitas & intemperanter libera
715쪽
expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum . Rutilius noster animosius. cum enim quidam iblum consolaretur, & diceret instare amma ciuilia: breui futurum, ut omnes exules reuerterentur: Quid tibi, inquit, mali feci, ut mihi peiorem reditum, quam existum optares 3 MaIO , ut patria exilio meo erubelcat,quam reditu moereat. Non est istud exilium,cuius neminem non magis,
uam damnatum,pudet. Quemadmodum ii seruauerunt bonorum ciuium officium , qui reddi sibi penates sitos noluerunt clade communi , quia satius erat duos unico malo affici, quam omnes publico: ita non seruat grati hominis ame-ctum, qui bene de se merentem difficultatibus vult opprimi, quas ipse submoueat: qui etiam si benε cogitat, malὰ precatur. Ne in patrocinium quidem,nedum in gloriam est , incendium exstinxisse quod seceris.
C Α Ρ. X X X VIII. In quibusdam
civitatibus , impium votum lceleris viscem tenuit. Demades certe Athenis, eum
rui necessaria funeribus venditabat , amnauit, cum probasset magnum lucrum optasse: quod contingere illi sine
multorum morte non poterat . Quaeritamen solet , an merito damnatus sit . Fortasse optauit, non ut multis venderet ,
sed ut carer ut paruo sibi constarent, quae vendis
716쪽
venditurus esset. Cum constet negotia. tio ex empto &ivendito , quare votum eius in unam partein trahis , cum lucrum ex utraque sit Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes: Omnes enim idem volunt, idem intra se optant. Magnam hominum partem damDabis . cui enim non ex alieno incommodo lucrum Miles bellum optata agriciniam annonae caritas erigit . eloquentiae exoptat pretium litium numerus. medicis grauis annus in quaestu est..institores delicatarum mercium , iuuentuS corrupta
locupletat. nulla tempestate, nullo iδne laedantur tecta : iacebit opera fabrilis.
Vilius votum deprehensum est, omnium simile est. An tu Arruntium, dc Aterium , di ceteros qui captandorum testament rum artem prosessi sunt, non putas eadem habere , quae designatores & libitisnarios , vota illi: tamen quorum mortes
optent , nesciunt : hi familiarissimum. 'uemque , eX quo propter amicitiam spei plurimum est, mori eupiunt. Illorum damno nemo vivit: hos quisquis dissert, exhaurit . Optant ergo, non tantum ut accipiant , quod turpi seruituta meruerunt, sed etiam ut tributo graui liberentur. Non est itaque dubium , quin hi magis quod damnatum est in uno, op-cent: quibus quisquis moite profuturus est , vita nocet. Omnium tamen istorum tam nota sunt vota, quam impunita. Denique
717쪽
nique se quisque consulat, & in secretum pectoris lui recedat ,& inspiciat quid tacitus optauerit. quam multa sunt vota , quae etiam' sibi fateri pudet i quam pauca , quae facere coram teste possimus lCAP. XXXIX. Sed non quidquid
Teprehendendum , etiam damnandum est: sicut hoc votum amici, quod in manibus est,male utentis bona voluntate, &in id incidentis , quod euitat. nam dum gratum animum festinat ostendere, ingratus est: Hic, ait, in potestatem meam recidat, ratiam meam defigeret, sine me saluus, nonestus, tutus esse. non possit .
tam miser sit, ut illi beneficii loeo sit , quidquid redditur . Haec dijs audientibus . Circumueniant illum domesticae infidiae, quas ego possim solus opprimere . instet potens inimicus & grauis, ins staturba nec inermis,& creditor v1geat& accusator. CAP. X L. Vide quam sis aequus , horum optares nihil, ii tibi beneficium non dedisset. Vt alia taceam , quae gra uiora committis, pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis , quod, non expectas situm cuiusi e rci tempus: quod aeque peccat, qui non fellitur, quam qui antecedit. Quomodo non semper beneficium recipiendum est , sic non utique reddendum. Si mihi non desideranti res deres,ingratus esses: quanto ingratior es , qui desiderare me cogis Exspecta. quam sub
718쪽
subsidere apud te munus meum non vis quare obligatum moleste fersὶquare,quasi cum ace o. foeneratore, signare rationem parem properas t Quid mihi negotium quaeris quid in me deos immittis quomodo exigeres, qui sic reddis3C A P. X L I. Ante omnia ergo , Li'beralis, hoc discamus, beneficia secure
debere , & occasiones reddendorum o seruare,non manu facere : hanc ipsam cupiditatem; primo. quoque tempore liberandi se, meminerimus ingrati. esse . Ne mo enim libenter reddit, quod inuitus debet: & quod apud se non vult e sse, onus iudicat est e, non munus. Quanto melius ac iustius, in promptu habere merita ami-
ratum ieiudicare quoniam beneficium commune vinculum est, & inter se duos alligat .. Dic, Nihil moror, quo minus tuum reuertatur ad te opto hilaris accipias . si necessitas alterutri nostrum imminet, fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris beneficium recipere, aiat ego
accipere, det potius qui solet. ESo par
tus lum: Nulla mora in Turno. o1tendam hunc animum , cum primum tempus as
uenerit: interim dij testes sunt. C A P. X LII. Soleo, mi Liberalis , notare hunc in te affectum,in quasi manu prendere, verentis & aestuantis, ne in ullo ossicio sis tardior. Non deced gratum animum solicitudo,sed contra, summa fiducia
719쪽
cia sui:& ex conscientia veri amoris , dimissa omnis anxietas. Tani cum viti
est, recipere quod non debes, 'uam non dare quod' debes . hoc beneficii primum dati sit ius, ut recipiendi tempus eligat , qui dedit. At vereor, ne homines de me sequius loquantur . Male agir, qui iam , non conscientiet gratus est . Duos istius rei iudices habes: te, quem non potes sellere 3ει illum,quem potes . Quid ergo, si nulla interuenerit occasio semper debebo Debebis: sed palam debebis, sed libet ter debebis , sed cum magna voluptate apud te depositum intueberis . Paenitet accepti beneficij, quem nondum reddi
ti piget. quare qui tibi dignus visus est, a
quo acciperes, indignus videatur , cui de-heas FC A P. X LIII. In magnis erroribus sunt, qui ingentis animi credunt , proferre, donare, plurium siluim ac domum replere: cum ista interdum non magnus animus faciat, sed magna fortuna. Nesciunt, quanto maius ac dissicilius interim sit capere, quam fundere. Nam ut nihil alteri detranam , quoniam virumque ubi ex virtute fit, par est: non minoris est animi beneficium debere , quam dare. eo quidem operosius hoc quam illud , quo maiore diligentia custodiuntur accepta, quam dantur. Ideo non est trepidandum , quam cito reponamuS, nec
properandum intempestiue et quia aeque
720쪽
delinquit , qui ad reserendam gratiam properat tempore alieno, quam qui suo cessat. Positum est illi apiacl me . nec iblius nomine , nec meo timeo. bene illi cautum est. non potest hoc beneficium perdere, nisi mecum: imo ne mecum quidem . Esi ii ii gratias, id est, retuli . Qui nimis cie beneficio reddendo cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat. Praestet se in utrumque facilem : si vult recipere beneficium , reseramus, reddamusque laeti. illud apud nos custodiri mauult; quid thesaurum eius eruimus quid custodiam recusamus dignus est, cui , utrum volet, liceat. Opinionem quidem & famam eo loco habeamus , tamquam non ducere, sed sequi debeat.
LIBER SEPTIMUS C A P V T I. BONUM, mi Liberalis, habeas ani
mum Volo: In manibus terra . Non kio te earmine longos
Arque per sim ges fi longa exorsa reis
Reliqua hic liber cogit:& exhausta mate- Tia , circumspicio , non quid dicam , sed quid non dixerim . Boni tamen consules quidquid siperest, cum tibi superfuerit .
