L. Annaei Senecae philosophi Opera tribus tomis distincta. Tomus 1. 3.. .. Tomus 1. continens opuscula moralia. Cum indicibus , & argumentis. 1

발행: 1643년

분량: 801페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

DE BENEFICIIS, Lib. VII. 67y

dem viros,. maiores tamen, quia inla dem vetustorum inuidia non obstat. Paullo ante Demetrium retuli: quem mihi videtur rerum natura, nostris tulisse temporibus, ut ostenderet, nec illum a nobis corrumpi, nec nos ab illo corripi

posse et virum exactae ilicet neget ipse j sapientiae, firmaeque in his quae propositit

constantiae: eloquentiae vero eius, quae res sortissimas decedat, non concinnatae', nec

in verba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis. Huic non dubito, quin prouidentia & talem vitam, & talem dicendi facultatem dederit, ne aut exemplum saeculo nostro,; aut conuicium deesset. C A P. IX. Demetrio, si res nostras aliquis deorum possidendas velit tradere sub lege certa, ne liceat donare, assirmauerint repudiaturum , dicturumque: Ego vero me ad istud inextricabile pondus non alligo, nec in altam faecem rerum. hunc expeditum hominem demitto ., Quid ad me defers populorum omnium mala quae nec dat us quidem acciperem r quoniam multa video , quae me donare nou. deceat. Volo sub conspectu meo ponere,quae gentium Oculos regumque perstringunt volo intueri pretia sanguinis , animarumque vestrarum Prima mihi luxuriae spolia propone: siue illa vis per ordinem expandere , siue sui est me-lius in in unum aceruum dare. Video ela

732쪽

sgo L. ANNAEI SENECAE. ratam scrupulosa distinctione testudinem , & foedissimorum pigerrimorum que animalium testas , ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa quae placet varietas, subditis medicamentis, in similiti dinem veri coloratur. Video istic me fas, & asstimatum lignum senatoris censu , eo pretiosius , quo illud in plures no-dOS , arboris infelicitas torsit. Video istic crystallina, quorum accendit fravilitas

pretium. Omnium enim'rerram voluptas

apud imperitos, ipso quo fugare debet periculo, crescit. Vrdeo murrnina pocula. parum scilicet luxuria magno surit, nili quod vomant, capacibus gemmis inter se propinarent. Video uniones , non singulos singulis auribus. comparatos: iam enim exercitatae aures, oneri serendo sunt: iunguntur inter se, & insuper alij binis superponuntur . non satis muliebris insania viros subiecerat nisi bina ac te na patrimonia auribus singulis pepe dissent Video sericas vestes, si vestes vo candae sunt ,. in quibus nihil est quo defendi aut corpus, aut denique pudor posisit: quibus filmptis , mulier parum liquido , nudam se non esse iurabit. Haec imgenti summa, ab ignotis etiam ad commercium gentibus accersuntur, Ut matronae nostrae, ne adulteris quidem plus sui in cubiculo , quam in publico ostendant

C A P. X. Quid agis auaritia 3 quoc

733쪽

DE BENEFICIIS, Lib. VII. 68Prarum caritate aurum tuum victum est Omnia ista quae retuli, in maiore hono pretioque sunt Nunc volo tuas opes re cognoscere, laminas utriusque materiae , ad quas cupiditas nostra calio at . At mehercule terra, qua quidquid utile fui Ium nobis erat protulit, ista desedit Semersit, & ut noxiis rebus ac malo gentium in medium prodituris , toto pondere incubuiU. Video. ferrum ex iisdem tenebris esse prolatum, quibus aurum & argentum : ne aut instrumentum in caedes mutuas deesset, aut pretium . Et adhuc ista aliquam materiam. habent: est in quo, eriorem oculorum, animus subsequi possit: video istic diplomata, & syngraphas,,& cautiones , vacua habendἡ simulacra umbras quasdam auaritiae laborantis, per quas decipiant animum, inanium opinione gaudentem. Quid enim ista sunt3quid stantis,& Kalendarium , & usura, nisi humanae cupiditatis extra: naturam. quaesita nomina Possiim de rerum natura queri, quod aurum argentumque non interius:

absconderit, quod non illis maius, quam quoiu detrahi posset, pondus iniecerit. Quid sunt istae tabulae , quid computatio nes , & vaenale tempus, & sanguinolentae centesimae λ voluntaria mala ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil. est , quod subiici oculis, quod teneri manu ponit , inanis auaritiae Quinta. O mi

serum, si quem delectat sui patrimoni j li-

734쪽

68L L. ANNAEI SENECAE

ber magnus, & vasta spatia terrarum colenda per vinctos , & immensi greSes pecorum per prouincias ac regna pa Icendi,& familia bellicosis nationibus maior, &aedificia priuata laxitatem urbium magnarum vincentia i Cum bene ista, per

quae diuitias suas disposuit ac fudit, ci cum spexerit, superbumque se fecerit, si quidquid habet, ei quod cupit comparet, pauper est. Dimitte me, & illis diu itiis

meis redde . Ego regnum sapientiae noui, magnum, securum. ego sic omnia habeo,ut omnium sint. CAP. XI. Itaque cum C. Caesar illi ducenta donaret, ridens reiecit, ne dignam quidem summam iudicans, qua non accepta gloriaretur. Dij deaeque, quam pauxillo illum animum aut hono Tare voluit, aut corrumperet Reddendum egregio viro testimonium est. Ingentem rem ab illo dici audiui, cum miraretur dementiam eius, quod se putasset tanti posse mutari. Si tentare inquit, me constituerat, toto illi fui experiendus imperio .

CAP. XII. Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sapientis omnia sunt: aeque nihil Irohibet, cum omnia

amicis dicamus esse communia , aliquid amico donari. Non enim mihi sic cum amico communia omnia sunt, quom do cum socio, ut pars mea siit,pars illius sed quomodo patri matrique communeS. - libe

735쪽

DE BENEFICIIS, Lib. VII. Iiberi sunt quibus cum duo sunt, non singuli singulos habent, . sed singuli bbnos . Primum omni iam iam efficiam , ut

quisquis est iste, qui me in societatem vocat, sciat se nihil mecum habere comemune. Quare quia hoc conssimum solum inter sapientes est,.inter quos ambcitia est . ceteri non magis amici sunt, . quam soci j. Deinde pluribus modis communia sunt. Equestria omnium e lubium Romanorum 1unt . in illis tamen lincus meus fit proprius, quem occupaui. hoc si cui cessi, quamuis illi communi recesserim, tamen aliquid dedisse videor: Qifedam quorundam sub certa conditione sunt. habeo in equestribus locum ,

non vi. vendam, non Vt locem non ut

habitem: in hoc tantum, ut spectem. Propterea non mentiar, si dicam me habere

in equestribus locum: sed cum in theatrum veni, si plena sunt equestria, & iure habeo locum illic , quia . 1edere est mihi liberum : & non habeo, quia ab his, cuin

quibus ius mihi loci commune est, o cupatus est. Idem inter amicos puta fiexi . Quidquid habet amicus, . commune est nobis: sed illius proprium est,. qui tenet. vii, illo nolente , Don possum . Deri. des me, inquis . Si quod amici est,meum est, liceat mihi vendere . Non licet. nam nec equestria tamen: communia tibi cum ceteris equitibus sunt. Non est adigumentum , ideo aliquid tuum non esse,.... Ff 6 quia .

736쪽

quia vendere non potes, quia consumere , quia mutare in deterius aut melius non potes. Tuum enim est, etiam quod sub lege certa tuum est. Rccepi, sed certeuon minus habes.

CAR XIII. Ne te traham longitas , Beneficium maius esse non potest : ea per quae beneficium datur, possunt esse maiora , & plura , in quae se beneuolentia es fundat , & sic sibi indulgeat, quemadmo

dum amantes solent: quorum plura oscimta , & complexus arctiores, non augent amorem,sed exercent. Haec quoque, quae

venit quaestio, profligatae est in prioribus:

itaque breuitet perstrinSetur. Possiliit enim in hanc, quae data sunt aliis, argumenta transferri. Quaeritur, an qui omnia fecit, ut beneficium redderet, reddiderit. Vt sciat, inquit, illum non reddidisse , omnia fecit, ut redderet. Apparet ergo , non esse id factum , cuius faciendi occasionem non habuit. Vt creditori suo pecuniam non soluit is, qui ut soleret , ubique quaesiuit, nec inuenit. Quaedam eius conditionis sunt, ut effectum p stare debeant: quibusdam pro effectu est,

omnia attentasse, vi essicerent. Si omnia fecit ut sanared, peregit medicus partes suas. etiam damnato reo, oratori constat eloquentiae ossicium, si omni arte usus est. Laus imperatori etiamivino , dc duci

redditur, si & prudentia, & industria , α fortitudo muneribus suis functa est. Om-

737쪽

DE BENEFICIIS, Lib. VIIJ cs

nia secit, ut beneficium redderet inbstitit illi selicitas tua . Nihil incidit durius , quod veram amicitiam experiretur. Locupleti donare non potuit, sano assidere, felici succurrere: gratiam retulit, etiamsi tu beneficium non recepisti. Praeterea, huic intentus semper, & huius rei tempus operiens, qui in hoc multum curae, multum sedulitatis impendit , plus laborae uit, quam cui cito referre gratiam contigit. C A P. XIV. Debitoris exemplum dissimile est : cui parum est pecuniam quaesisse, nisi soluit. Illic enim that acerbus super caput creditor , qui nullum diem gratis occidere patiatur: hic benignissimas, qui cum te viderit concursantem& sollicitum atque anxium, dicat: Mitte halac de pectore curam. Desine tibi molestus instare. omnia a te habeo . Iniuriam mihi facis,si me quidquam amplius desiderare iudicas . Pleuissimh ad

me peruenit animus tuus- Dic, inquit,

mihi . re uidisse beneficium diceres illum,si gratiam retulisset. Eodem ergo loco est, qui reddidit. & qui non reddidit. Contra , nunc illud pone , si oblitus esset accepti beneficij, si ne tentasset quidem

gratus esse . negares' illum gratiam retulisse 3 At hic diebus noctibusque se Iast,

uit, & omnibus alijs renunciauit ossiciis , huic uni imminens, operatus, ne qua se fugeret occasio. eodem ergo loco erunt,

ia illo

738쪽

686 L. ANNAEI SENECAE

ille qui curam referendae gratiae abiecit& hic qui numquam ab illa recessit 3 iniquus es, si rem a me exigis, cum videas animum non defui fle. Ad summam, puta,

cum captus esses, me pecuniam mutuatum , rebus meis in securitatem creditoris oppositis , nauigasse hieme iam sςua, per infesta latrociniis littora, emensum quidquid periculi afferre potest etiam pacatum mare: peragratis omnibus solitudinibus , cum quos nemo non fugiebat ego quaererem , tandem ad piratas perueni: & iam te alius redemerat. negabiS me

gratiam retulisse ξ etiamsi in illa nauigatione pecuniam, quam saluti tuae contra-Xeram , naufr4gus perdidi, etiam in vincula quae detrahere tibi volui, ipse incidit negabis me retulisse gratiam At mehercule Athenienses, Harmodium & Aristogitonem, tyrannicidas vocant: & Mucii manus in hostili ara relicta, instar occisi Porsenae fuit: & semper contra fortunam luctata virtus , etiam citra effectum propositi operis, enituit. Plus praestitit, qui fugientes occasione secutus cst , & alia atque alia captatur, per quae referre gratiam posset,quam is quem, sine ullo sudo-Ie, gratum prima secit occasio. C A P. XV. Duas, inquit, res ille tibi praestitit,voluntatem, & rem : tu quoque illi duas debes . Merito istud diceres et , qui tibi reddidit voluntatem otiosam rhuic vero, qui & vult, & conatur, & nihil

739쪽

DE BENEFICIIS, Lib. VII. 687

intentatum relinquit, non potes dicere , utrumque enim praestat , quantum in se est Deinde, non semper numero numerus aequandus est: aliquando una res pro duabus valet. Itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas, & cupida reddendi . Quod si animus sine re, ad reserendam gratiam non valat: nemo aduersus deos gratus est, in quos voluntas sola confertur . Dijs, inquit, nihil aliud praestare possiimus . Sea si huic quoque , cui referre gratiam debeo, nihil aliud praestare possum : quid est, quare non eo ad uersus hominem gratus sim, quo nihil amplius in deos consero λCAP. XVI. Si tamen quid sentiam quaeris, & vis signare responsum: hic beneficium recepi sse se iudicet di ille se sciat non reddidisse . Hic illum dimittat: ille se teneat. hic dicat, Habeo: ille respondeat, Debeo. In omni quaestione propo situm sit nobis bonum publicum . prae cludendae sunt excusationes ingratis, at quas refugere possint, & sub quibus inficiationem suam tegere . Omnia feci 3 sacetiam nunc. Quid tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non in telligerent iniquissimum esse, eodem to co haberi eum qui pecuniam,quam a creditore acceperat , libidine aut alea Ab sumpsit, & eum qui incendio, aut latrocinio ,. aut aliquo casu tristiore aliena cum suis perdidit Z nullam excusationem

740쪽

688 L. ANNAEI SENECIE

receperunt , ut homines scirent fide utique praestandam. Satius enim eran a paucis etiam iustam excusationem non accipi, quam ab omnibus aliquam tentari. Omnia fecisti ut redderes. Hoc illi satis sit: tibi parum . Nam quemadmodum ille , si enixam& sedulam. UpeTam transire pro irrita patitur , cui gratia refcratur indignus est : ita tu ingratus es, nisi ei qui voluntatem bonam in solutum accepit, eo libentius debes,. quia dimitteris . Non rapias hoc ,. nec testeris : Occasiones reddendi nihilominus quaeras . Redde illi, quia repetit ; huic, quia remittit : illi, quia malus; huic, quia non malus . Ideoque non est, quod ad te hane quaestionem l udices pertinere et an quod beneficium quis a sapiente acceperit, reddere debeat, si ille desinit esse sapiens ,& in malum versiis est. Redderes enim& depositum, quod a sapiente accepisses: α etiam malo redderes creditum quid est, cur non & beneficium Z Quia mutatus est. ille, te mutat Quid i quid a

sano accepisses, aegro nOIrreddetes et cum plus semper imbecillo amico. debeamus ξ& hic aeger est animo: adiuuetur, seratur. stultitia , morbus est animi . Distinguendiim hoc, quo magis intelligatur ,

existimo.

CAP. XVII. Duo sunt beneficiar unum , quod dare nisi sapiens sapienti Mon potest: hoc est absolutum dc verum.

SEARCH

MENU NAVIGATION