Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

oo HISTORIAE VENETAE

te, eximia virtute, magnaque auctoritate a Rege proxinaus r is, quod Turcas altiores aliquanto radices in iis regionibus age re aegre admodum ferret, Gritum oderat ἱ quocirca Cum Gri. . tus in suum caput quandoque evasuram pestem avertere Cogitaret, Hungari cujuidam opera opprimendum Curavit ; Caput

detruncatum illi allatum est. Americi caede vulgata, cuncti in vindictam adversus Gritum exarsere et intra paucos dies , du ce Mailato , Americi studiosissimo , quadraginta millia peditum , atque equitum in armis fuere . Gritus ab amicis desti. tutus , morbo insuper correptus, tutum sibi ad Moldavos perfugium sere sperans, in itinere circumventus, vulneribus con solius interiit : caput a cervicibus amputatum , senesti exitus sinis fuit. Eluxere in hoc viro mira ingenii dexteritas, ac in Iertia, quibus Sulei manum Turcarum Imperatorem adeo in sui

benevolentiam illexerat, ut supra privatas fortunas evectus , magnum nomen, ingentes divitias comparaverit. Res Venetas quantum potuit omni ossiciorum genere juvare, ac Promovere apud Sulei manum conatus est et inde multa in illum a Seis natu ornamenta, atque honoris insignia fluxere, ut in literis

illi Serenissimi nomen praefigeretur ; cujus obitu constantissimi in omni vita patris Principis animi robur flecti , ac sere prosterni visum est et quod ingens illius virtus, atque ardens in

egregia quaeque animus cfligiem quandam paternae imaginis exprimere videretur.

Sub id tempus Clemens Pontifex diuturno morbo consectus vj. kaL octobris, cum undecim annos pontificatum gessisset , ex humanis excessit; magni ingenii vir, summa opinione Vi tutis ad eam dignitatem evectus, quam turbulentissimis temporibus sortitus, adversam , ac prosperam fortunam miro eXemplo sustinuit ue nutantis, atque in diversas partes parvo momento inclinantis animi varietate saepius haud parva incommoda expertus. Arduis in rebus, cum Venetis consilia , ac vires consectavit, licet his ad proprium commodum , non ad illorum augendam, aut amplificandam dignitatem uteretur. Illius obituS eo tempore accidit, quo variis jactatum casibus, ac teruculis felicior fortuna renidenti sinu excepisse videbatur ue quippe qui summorum Principum assinitate fretus, extollere domesticos ad sublimia quaeque coeperat. Verum ut illi inopportunum , ita

472쪽

- MAURO CENI LIB. IIII. , 4oi

minime Italiae luctuosum plerique prudentes viri existimabant ; si diutius vixisset , multa , quae de invadenda Italia consita

a Gallis concoquebantur , perfici potuisse censebant: Franciscum cum exercitu Alpes transgressurum I in Insubres arma moturum; copias pontificias codem tempore Urbini Ducis ditiones invasuras , ut Dux , qui Venetorum copiis P erat, ad suas res dosendendas coactus , Reipublicae suam operam navare non posset; atque interea clast 1S Turcicae terror, Chartadent acerrimi Christianorum hostis auspiciis, cunctis incuteretur. Clementi Alexander Farnes uS, qui inter Ceteros virtute, doctrina, atque aetate eminebat, quadraginta atque amplius a nos antea in Cardinalium collegium Cooptatus, tunc illius prin

ceps , suffectus est , ac Pauli III. nomen suscepit. Ad illum de

more quatuor oratores a Senatu missi , Marcus Minius , Thmmas Mocenicus, Nicolaus Theupolus , ridericus Raynerius rmulta sane , atque ea eximia in eo viro enituere , quae ad supremae dignitatis fastigium extulerant, praeclarae majorum imagineS, multarum rerum usu Comparata prudentia , a se ipso tantum pendens animus, cum nulli summorum Principum devinctus,

aut addictus, cunctorum benevolentiam, & gratiam mire sibi conciliasset; quibus omnes sibi pollicebantur scire, ut publicae pacis , ac praesertim Italicae studiosius, saluberrimis consiliis, atque egregiis actionibus, funelia praeteritarum cladium memoria deleta, suum pontificatum illustraret. Caelar, de Pontificis creatione nuntio accepto, tum primum illius mentem, & consilia explorare statuit; cum plurimum suis rebus Conducere arbitraretur, si perculsum superiori anno foedus cum Italis Principibus confirmaret, quo uno Gallorum ardentes in Italicam expediti nem animos obtundi posse existimabat. Quamobrem equitem Ciconiam in Italiam misit, qui Antonio Levae mandata deferret, ut cum Italis Principibus de instaurando ,.& arctius adstringendo foedere ageret, atque ut Pontifex in id descenderet. enixe curaret et ni impetrare posset, facultate iciendi relicta , cum reliquis pacisteretur et tunc vero Antonium Levam, non socialis foederis imperatorem, sed summum illius in Italia praefectum designat. Eodem tempore a Senatu Bononiense foedus annoe M. D. XXIX. ictum, quo Italica pax firmius Coalesceret, Confirmari petebat. Ea de re Antonius Leva cum Christophoro

473쪽

HISTORIAE VENETAE

,334 Capellio, Reipublicae apud Franciscum S sortiam oratore , .pI casa a - ribus egit ; multa de Caesaris in Rempublicam prίγη sine'

'A, ... ac benevolentia loquutus , quo existimationis loco apud Ca-- ψη rolum esset, exposuit : illi tranquillitatem , ac pacem Italiae veluti unico , eodemque stabili firmamento niti et quocirca ab ea petere , ut hac nova seederum confirmatione societatis , atque amicitiae inter Caesarem, ac Venetos jura solidiore nexu vincirentur ; inde tria oriri commoda posse et primum quod Caesar certis argumentis propensum in commune Italiae bonum Senatus studium inspiceret, propositumque eundem Communibus consilis, ac veluti praefixum finem animadvertetet ede inde Italiae pacem hoc praesidio munitam adeo fore , ut quicumque de illa armis lacessenda cogitarent, ii spes omnes,& consilia abjicere cogerentur : demum hoc facto ita sibi Caesaris animum obstringi posse, ut si res ita tulissent, ex itilius amicitia firmum presidium Veneto nomini in promptu eo set. Quae Leva per Capellium Senatui significaverat , eadcm Lopetius Soria , Ca aris apud Rempublicam legatus, in Patrum

isti .- Collegio exposuit. Senatus decreto oratori responsum est e stCaesar e re communi esse existimet , quae superioribus annisae rin em Bononiae pacta fuerant, denuo confirmari, ab illius voluntate non recessuros . Id Francisco Ssortiae , & Antonio Levae non modo, verum etiam Caesari pergratum suit . Sed Ponti- sex cum a foedere Italico anni M. D. XXXIII. alienus esset , Caesareanorum postulatis respondit, nullam alia ex re majorem Voluptatem Capere, quam Cum Imperatorem , eximiis belli ,

pacisque artibus instructum , Italicae tranquillitatis studiosum cerneret e nihil magis in votis habere , quam si in illa conservanda Principum animos conspirare intelligeret et ceterum cum in eo se locatum gradu animadverteret, . quo CommuniS parentis , ac pastoris munera sibi in primis essent obeunda, id potis.

mum suarum partium esse , ut neutram in partem propenden ,

cunctos pari senevolentia , ac studio complecteretur, suborientiaque dissidiorum, ac bellorum semina , & igniculos obtereret, atque cxtingueret : id porro ab eo, qui alterutri parti accessisset, quod suspicionis notam contraheret, perfici minime posse : itaque foederi adhaerere nolle : id vero haud ambigua adleveratione

testari, ac Polliceri , nihil sibi antiquius unquam , aut Opta

474쪽

- MAURO CENI LIB. IIII. 4oatius- ouodque altius praecordiis haereat, Italica pace futurum rs qu forent, qui paci adversum aliquid molirentur, ad il

lam retinendam cum reliquis consensurum , cunctas vires ,

atque conatus ad illius holtes arcendos , ac profligandos adhibiturum a M. D. XXXV. ΡRaeclara haec novi Pontificatus initia, quae non ad privatam utilitatem , sed ad totius reipublicae Christianae incrementum , ac decus posita fuisse videbantur, eo magis suspici coepere, quod paucos admodum ad summum illud sit-

premae dignitatis culmen pervenisse memoria homines repeterent , quos non domesticae gloriae, atque opum species inflexisset. Nam Paulus ab indicendo Concilio, ut religionis dis-sdia tollerentur , minime abhorrebat, & diu optatam, frustra tentatam magni moliminis operam aggrediebatur , ut per legatos in Galliam , & Hispaniam missis Franciscum, & Carolum, obliteratis odiis, pace conjunctos ad socia arma adversus Turcas impelleret , atque uno consensu religionis studio incensos, cujus amplissimos, atque honestis imos titulos praeseserebant, ad profligandas haereses, quarum pestifera lucs nobilissimas Europae provincias invasisset, inflammaret. His de rebus Comes Nassoviensis in Galliam profectus , Caroli nomine cum Francisco egerat , ut illum ad Concilium, quo christianae religionis potissimum incolumitas contineretur, indicendum cohortaretur I viresque praepotentis regni ad rei publicam christianam tuendam , Turcarumque Conatus reprimendos adhiberet, qui in dies maritimis viribus aucti omnium Christianorum loca in miserrimam Captivitatem, multos mortales abducendo , Vastarent, atque diriperent ; & ad commune pacis studium, ac religionis decus eundem incenderet. Ad haec Galliarum Rex ita respondit e pro evellenda, ac penitus excindenda haeresi nihil unquam se praetermisisse s eos, qui a recta religione dissentirent, variis pinnis mulctasse, morte quinque ipsa affecisse ; Concilium modo loco tuto cogeretur non minus quam Caesarein exoptare : Ccterum Turcicae Classis impetus mirume verendos esse. cunctos ad suas ditiones de-

ossicium.

475쪽

fendendas promptos esse oportere 3 si ab ipso pende christianae reipublicae incolumitatem , ac dignitatem comperturae Iit exercitibus suis aditu patefacto , nunquam a Christianissimis suis majoribus, qui in remotissimas provincias Gallica vexilla intulissent , degenerem futurum : quod vero ad communem

pacem spectat, nihil ea sibi optabilius accidere posse ; modo ne Caesar impedimento sit , quo minus quae tibi Sabaudiat

Dux , ac Franciscus Ssortia per summam injuriam occupant, uti sibi videbitur , recuperare queat et an non magis decere Galliae Regem viribus , ac potentia clarum, amnem. suum, quam egenum, bellique praesidiis nudatum Principem, a quo nihil illi opis, aut emolumenti accedere possit, Insubribus potiri e cur vero Pontifex, ac Veneti adeo Ssortiae favent, ac ne Insubres in alicujus praepotentis Principis potestatem concedant, perhorrescunt, nisi, ut oblata opportunitate, per vim aliquando potiantur ad haec supremum in Flandros, atque Atrebates se jus petere , quo jurisconsultorum sententia Captivitate detentus minime cedere potuisse assirmabat et Caesare his adsentiente, cunctis controversiarum, ac dissidiorum Causis ablatis, novis nuptiis , atque amnitatibus arctiori vinculo pacis foedera adstringi posse e ni haec fierent , ab iis , quae proxime pepigisset, non recessurum. Multis haec in Caesarem querelis admixta erant, cum ob illius maritimos apparatus Christianorum Principum animos variis solicitati suspicionibus, licet ipse secus crederet, assirmaret. Ad quae Rex cum Caesaris responsum minime tulisset, cum illius legato graviter conquestus , multa in Carolum exaggeravit , quod Pontificem , atque Italos Principes ad novum sanciendum foedus pro Italiae incolumitate invitasset. Quibus permotus Cesar ita per eundem oratorem Francisco respondit : Qimis laudibus se Regis pietatem extollere , quod dignis , ac justis poenis religionis violatores, ac transfugaS assiciat e sibi statutum esse tuto loco Concilium cogi et nulla in re christianae reipublicae opem poscenti defuturum e tempuS adesse, quo Rex haud dubiis argumen is propensium in Commune bonum studium ostendat, si suas triremes cum pontificiis , & Caesareanis conjungat; non enim terrestri exercitu, sed classe tantum ad egregia quaeque agenda opus esse 3 n

476쪽

MAURO CENI LIB. IIII.

Iitve pacem , aut ullis adversus Sabaudiae Ducem querelis, is3s aut Francisci S sortiae obtentu Corrumpere et amice dirimendas cum Duce controversias esse et nihil, si pactis stare velit, in Insubres moveri possis et quis enim ignorat , ad tot bellorum incendia, & vastationes fato quodam ortam provinciam , si novis tumultibus exardescat, aeternas inde simultates, atque intestina malorum omnium initia profectura Principum Italorum voluntate, qua avitum Francisco Sfortiae imperium restituendum consenserant, Perspecta, ad pacem Italiae firmandam eo descendisse; ab eo, quod semel sancte pollicitus fuerat, nunquam se declinaturum et neque de Venetorum animo ambigendum esse , quod ad Insubrum ditiones occupandas adsentarent , cum ici tantum constanter cupere semper significaverint , ut Mediolano Franciscus S rtia restitueretur sid vero summa prudentia, ac ratione, ne Potentiores finitimos experiri cogerentur , fecisse e demum cum in Flandros, atque Atrebates nullum Regi jus esset, ea in quaestionem adduci , aut jurisconsultorum sententiae subjici non oportere et minime autem vereri Christianos Principes bellicos apparatus, in quos tam acriter incumberet s immo potius arbitrari, Cum omnia ad Chartadenum debellandum comparentur , non regnorum desiderio, & cupidine, sed conservandae, atque amplificandae christianae religionis studio se aestuare : satis provinciarum , ac regnorum parere sibi : nemini a suis viribus pertimescendum; id pluribus argumentis Compertum, Clarius in dies aperturum e nulla alia re adductum Italicos Principes ad novum pro illius defensione foedus percutiendum solicitasse , nisi ut, omnibus dissensionum causis ablatis, quisque suis contentus , firmior tranquillitas in ea provincia servar tur, qua christiana religio potissimum inniteretur. Haec inter e rem, ac Regem variis agitata sermonibus in speciem publicae pacis ostentabantur si verum acerrima aemulatione gliscente, animos Vehemens gloriae cupido , regnandique infida societas acrioribus stimulis incitabant ; ut dum Caesar instruendis triremibus, omnisque generis navigiis sedulus operam im tendit , Franciscus quoque tota Gallia milites Conscriberet, ν Pica Massiliensem classein augeret, atque eodem tempore, dum C. saris Africana expeditio per omnium ora circumferretur, bellum

477쪽

ad me inritim uisom

4os HISTORIAE VENET AE

lum in Italiam moturum Galliae Regem percrebresceret. Inde Antonius Leva Insubrum oppida munire ; Ticinum, Irrite tiGallici belli urbem , validioribus propugnaculis Cingere , ut Gallorum in Italiam ingredientium impetum sustinere, aC remorari posset. Atque sub id tempus Paulus Pontifex, non absque multorum admiratione ut sunt hominum , ac praecipue summorum Principum ingenia mutationi obnoxia) ab instituto pacis proposito pene deflexit, ex Camertium ditione occasionem rerum Italicarum novandarum nactus cum pontificio interreguo Gui-

doni Ubaldo , Francisci Mariae Urbinatis Ducis filio , Iulia

Varana, unica Ioannis Mariae, Camertium Ducis nata , atque

heres, nupsisset ; & nuntio de pontificatu Pauli accepto, statim veritus, ne id minime gratum Pontifici esset, urbem cum militibus ingressiis, civibus sacramento adactis , Camertium Ducis insignia, ac titulos suscepisset. Id primum Pontifex non

admodum graviter ferre ; mox aut aliorum instinctu , aut insta quadam domesticae fortunae amplificandae cupiditate tactus . minime ferendum dictitare, Urbini Ducem ditionem illam a mis occupasse, quam, mascula stirpe extincta , uti Ecclesiae seudi jure spectantem, ad se pertinere arbitraretur. Catharinam matrem, Iuliam, & Guidonem Ubaldum in jus vocatos , licet suos procuratores Romam misissent, in eos, uti absentes, excommunicationis spicula intorsit ; atque Camertium duratu privatos pronunciavit. Inde obsidione ad deditionem urbem Compellendam ratus , Ioannem Baptistam Sabellium cum valida peditum, atque equitum manu, ad intercludenda itinera, & commeatus impediendos misit. Guido Ubaldus e Piceno fiumenta, quaeque ad victum necessaria forent, vi s-bi patefacto itinere, importanda curavit. Haec belli haud obscura initia Senatui mirum in modum molesta erant; tum quod exigua e flamma ingentia nonnunquam incendia urbeS , aC PrOVincias Consumptura, suborirentur ; tum quod in Reipublicae clientela Urbinas esset, quem ob egregie pro Republica gesta maxima cuncti benevolentia prosequerentur. Itaque ut Pontificis animum flecterent, atque a belli consiliis ad pacem deducerent , summopere Veneti nitebantur, ut jure disceptare

tur, Francisco Maria, Guidonis Ubaldi patre, flagitante. Ve

478쪽

A MAURO CENI LIB. IIII. o

rum Paulus neque ratione permoveri, neque precibus suaderi pote at, quin bello decernendum existimaret ; quasi reliquis quoque reipublicae christianae jactatae casibus id unum deesset, ut rursus in Italiae visceribus bellum conciperetur . Quae nuper accidissent, per Marcum Antonium Contarenum legatum Senatus Caesari significat : suadet , ut nascenti malo occurrat, neu Italicam pacem, cujus studiosissimus semper fuerat, levi de causa turbari pateretur. Caesaris auctoritate, atque officiis adductus Pontifex nonnihil pristini ardoris remisit ; cum praesert qui Duci , ac Venetis apud Pontificem favebant,

operae pretium minime esse dicerent exigua , ac tantula re otium, tranquillitatemque Italiae Corrumpere , cujus servandae , vel ad gloriam propagandam, vel ad majestatem retinendam potiores Pontificis partes essent : egregias ad domestica Commoda , atque ornamenta occasiones non defuturas e Petro Alo so filio Piceni urbem, aut ditionem aliquam tradi posse ; V netis Ravennam, ac Cerviam restitui, ut illorum viribus, a que auctoritate firmius niteretur ; cos hoc beneficio devinctos imperium illius, atque opes haud parvis incrementis sustentaturos. Inde majorum rerum spe illectus Pontifex belli consilia immature suscepta abjecit , atque in Veneti Senatus gratiam , ut in aliud tempus de Camertium controversiis disceptaretur , assensus est . Ceterum quae Cauar hoc anno ingenti studio moliebatur, classis ducentorum navigiorum numero insgnis , Italorum, Germanorum , atque Hispanorum militum, quae in Europae provinciis scribebantur nomina, ab aliis omnibus aversos huCcunctorum animos obverterant. In Africam hoc apparatu prinficisci Caesar ad Tunetum expugnandum decreverat, ut Chartadent ni natum insolescentes spiritus frangeret, superbumque illius archipiratae fastum , qui Neapolitano regno minabatur, obtunderet ; in id praecipue Hispanorum precibus, ac flagit tionibus incensus , qui objecta Hispaniae litora jam tum sibi infausta ob assiduas piratarum excursiones sentiebant. Gloriae quoque generosus impetus addebatur, quod dignum imperat ria majeitate censeret, illorum minime preces aspernari, atque abjicere, qui perfugium suis perturbatis, atque afflictis rebus in illius potentia, ac viribus sibi tutum centerent; egregiumque I 535

479쪽

que se facinus editurum arbitraretur, si Muleassem regno e torrem, supplices ad se manus tendentem exciperet, atque in regio solio, a quo nuper pulsus fuerat, collocaret ; militaris virtutis . atque imperatoriae clementiae haud dubia decora i de relaturus . Harum rerum consilia, intimosque sensus per

Lopem Soriam legatum Senatui significavit et his addidit, pr pensium in Rempublicam Venetam siuum extare studium, quam summo honoris , atque existimationis gradu haberet, ejusdemisque amicitiae studiosissimus esset. Quae cum libenter a Patribus exciperentur , quod antea de instaurando Bononiensi se dere polliciti fuerant , praestitere , iisdemque conditionibus. quae anni M. D. XXIX. tabulis continebantur , denuo confirmatum est.

At Byzantii de ingenti Caesaris navali apparatu nuntiis acisceptis , MIeimano in Persidem profecto, varia non modo in vulgus , sed etiam inter purpuratos jactabantur , Cum nondum quo belli faces admovendae forent, promulgatum esset. Nec cessabat Ioannes Forestus, Francisci Regis legatus, quod Veneti Caesaris foederati essent, multa in illos in sermonibus apuaerimores serere ; illos nempe Imperatorem assidue hortari, aetsuadere , ut arma insueto numero, aC robore Comparata , tu Graeciae regiones, quae tu Sulgi mani Potestate essent, converteret et dum Rex contra Patres per legatum , ut ab Imperatore sibi caverent, admoneret I tot undique conquisitas, ac

congestas maritimas vires suspectas haberent ; amplissimo Gauliae regno, uti illis e Reipublicae dignitate, & utilitate videre tur , uterentur. Neque vero conjectura assequi dissicile erat, haec eo tendere, ut Respublica inter duos potentissimos Principes media, quae justo temperamento pacem tueretur, vel in unius, vel in alterius offensiam incurreret, atque haud ambiguo bello implicata Francisci Regis vel auctoritatem ad Pi candos barbarae gentis animos, vel copiarum, ac virium Praesdium ad Caesaris conatus repellendos impIoraret. PatreS s

lidam prudentiam edocti, altiori pectore exceptos Principumastus recondere soliti, de perbenigno in Rempublicam studio Regi gratias agere ; de iis , quae a Gallico legato Boantii fauso dicebantur, conqueri. Ille culpam in legatum rejicere, li

480쪽

MAURO CENI LIB. IIII. 4o9

agitare coepisset, ut barbam gentis ope , atque auxiliis nimiumereschntem Caroli potentiam coerceret, quae, Sulcimano e Perside regresso, maturata exitialium, ac funestarum cladium si mina Christianis fuere. Interea omnibus in Africanam expeditionem comparatisi commeatibus in naves distributis, totoque eXercitu, ut Conscenderet, jusso, Caesar , primoribus Hispaniae, atque Principe Lusitaniae, qui eo cum octoginta navibus venerat , comitantibus , Barchinone solvit. Nullam Vel ea, vel superioribus tempestatibus Classem aut navigiorum numero, aut bellicorum instrumentorum apparatu, & Copia, militum nobilitate, viris tute , robore magis insignem Visam fuisse memorabatur ; cum

Universa trecentis, atque amplius triremibus, aC navibuS COI staret; quadraginta in ea militum millia numerarentur. Cunctorum Europae Principum arrectis animis, quisnam exituS tan-va mortalium expeωtione suscepti a Caesare egregii conatus so-Tet . Dum tota Italia Summi Pontificis edicto supplicationes h

berentur , ut Christianorum Votis, noxarum expiatione, innumerisque pietatis ossiciis placatum Divinum numen aspiraret, universo confluente populo, per triduum Venetiis concelebratae fuere. Marcus Antonius Contarenus, apud Cailarem legatus , in Africam cum eo proficisci jussus. Classis Barchinone discedens, in Magonis minoris insulae Balearis portum Cursum tenuit; mox in Sardiniam ad urbem Caratim pervenit , atque inde in Africam trajecit, ac in Uticae pomun , quem nautae Farinam vocant, universa illata est. Ab Utica Carthaginis promontorium, totumque ejus regionis litus, quam Martiam Vocant, superbae quondam urbis ruinis percelebre, cita Cumvecta , militibus in terram expositisci Cum universo exercitu Caesar Gule tam circumsedit, ut, ea expugnata, facilior ad Tunetum oppugnandum aditus foret. Namque Guleis is situs est, ut lateritia turris nonnullis cincta propugnaculis, iis fau. eibus immineat, per quas sinus Carthaginienus, mare ad australe litus allidens , in stagnum sese insinuat, quod duodecim millia passuum extentum parvis navigiis ad Tunetum iter Vadis praebeat , quae adeo deprcsia , atque humilia sunt, ut nisi medio, eoque profundiori alveo tranari queant. Guletam Ahenobarbus haud exiguo tormentorum numero inis

SEARCH

MENU NAVIGATION