장음표시 사용
481쪽
struxerat, ut classem, quam intra stagnum collocaverat, ab hostibus protegeret. Pugnatum utrinque per aliquot dies acriter, cum tandem ad idus julias Caesar tormentorum muralium omnem apparatum adhiberi imperat . Andreas Auria a mari verberandae munitionis negotium suscepit, tantaque machinarum vi ab aurora usque ad meridiem petita, & quassata est, ut terribili impetu turris prostrata penitus solo aequata fuerit, ac munitiones disjectae gradum militibus ad ascensum patefacerent ό qui omnis generis tela, & missiles ignes tenaci flamma armis adhaerentes, quae a Turcis in subeuntes conjiciebantur , nihil morati, aut territi, summa animorum, ac Corporum Contentione in arcem irrupere. Barbari consternati , &perculsi, dum fuga salutem quaerunt, complures caesi , multi in stagnum detrusi periere ue tormenta omnia, totaque Chariadent classis ad quinquaginta partim triremes , partim biremes, quae intra stagni fauces subducta fuerat, nullo obsistente, in Hispanorum potestatem concessit . Guletae mille, atque amplius, Hispanorum praesidio imposito, iter Caesar ad Tunctum
Ahenobarbus immensas barbarorum copias , quae supra centum millia hominum fuisse seruntur, in acie produxit, adve sus quos acri adeo impetu Christiani sese intulere , ut excipere , ac sustinere irruentes barbari nequiverint ; sed in fugam praecipites versi, tormentis relictis, ingentem stragem subierint, Chariadeno doloris, atque irae aculeis fremente, & cum suis ut Tunetum se reciperet, Citato Cursu ad nitente. Ibi multa Christianorum millia, qui miserrima captivitate detinebantur, tormentario pulvere Circumposito, in carcere concremare statuerat, nisi barbari pectus mitior insignis piratae sententia ab immani scelere revocasset . Cujus crudelis consilii fama cum in Carcerem penetrasset, duo ex ejus libertis pietate adducti, carcere patefacto, ad disjiciendas, ac frangendas catenas instrumenta amictis praebuere 3, qui statim ad libertatem anhelantes, vinculis disruptis, nudi, saxis, aliisque generis missilibus correptis, in Turcas insiliunt : arcem Turcae deserunt ; Captivi , nonnullis Caesis , repente occupant I Commeatum , arma , Conditos regios thesauros intercipiunt; ex summa arce vexillum ostentant, ut Caesari, atque exercitui factum significent. Cha
482쪽
Chartadenus supplex Christianos orat, ut ipsum intro cum suis recipiant, praemia libertatis pollicetur et illi, saxis, ac telis in eum congestis, summovent, & repellunt. Is , rebus perditis, ac deploratis. Cum septem Turcarum millibus turpiter fugiens, Hipponam se recepit. Arx statim in potestatem Caesaris redi gitur : cum Christiani nuper e servitute erepti, ingenti laetitia perfusi, Caesareanos exciperent, milites ex arce in urbem irrumpentes , praedabundi cuneta diripiunt, ferro, flammis passim nulli neque aetati , neque sexui parcentes debacchantur, donec, poena Capitis proposita, Caesar furentium militum ra biem . atque libidinem compesceret : Christianis barbarorum servitute oppressis libertate restituta. Inter haec ad Caesaris exercitum Muleasses venit, dextramque deosculatus, patrio more in substrato tapete cruribus Collectis , insidens, supplex restitui sibi paternum regnum imperatoria munificentia a Carolo petiit. Qui victor regia, atque insueta liberalitate Muleassem complexus, illum Tunetano regno donavit, iis adjectis conditionibus, ut honorarii loco singulis annis sex Numidas equas , duodecim falcones penderet, atque in mille Hispanorum peditum praesidium, quo Guletam
tueretur, duodecim aureorum millia erogaret. Chartadenus cum Hipponam incolumis pervenisset, quatuordecim triremibus egregie instructis, Algerium se contulit ; deinde e magnis ereptus periculis, Byzantium profectus est ; obviusque Suleimano e Perside cum exercitu redeunti factus , quamvis devictus , amissa Classe , regno exutus , praeterita gesta infami nota foedasset, tamen humaniter a Rege exceptus, qui ingenium hominis, atque implacabile illius in Christianos odium noverat, maritimis rebus cum summo honore praefectus est . His rebus gestis, Caesar cum tota classe ex Africa solvens mSiciliam tendit, multosque dies Panormi , ac Messanae Commoratus , populorum plausu , ac laetitia ingenti exceptus , omni Sus sere navigiis dimissis, soluto exercitu, duobus tantum Germanorum millibus ad sui custod iam retentis; inde Neapolim pervenit . Ibi triumphali pompa invectus est, ac regiis honoribus excultus ; in omne liberalitatis genus effusa civitate , ut hastiludiis , choreis , scenis, atque spectaculis plures dies absumerentur, & eo majore , ac impensiore Cura,
483쪽
ts3s quod Neapolitani hactenus Imperatoris praesentia caruissent. Huc quoque accesserat , quod eodem tempore Margaretae, nothae Caroli filiae, cum Alexandro Mediceo, Florentiae Duce , nuptiae celebrarentur ς Cum , extorrum Florentinorum ci-μι. . vium , ac praecipue Rodulphi Cardinalis pollicitis rejectis , id Clementis manibus Caesar praestaret , quod olim Barchinone connubium filiae, nepotisque pepigerat . Neapolim multi Re-k. - guli, ac Principum oratores, ut partum ex Caesaris victorianis G, gaudium testarentur, confluxere. Veneti quatuor legatos mi- pere, Marcum Foscarum, Ioannem Delphinum, Vincentium Grimanum, Thomam Contamnum : hi Senatus nomine prosperos successiis , As icae urbes, atque oppida capta gratulati sunt; idque eo accuratius secere, quod multa vel ab otiosis, vel a malevolis hominibus in vulgus spargerentur et nimia potentiae Caesaris incrementa suspecta Patribus esse, sortunaque illius , ac selicitate , tanquam ceteris formidolosa , subtristi quadam cogitatione defixis animis haerere et quae Senatui admodum molesta erant, ut Caesarem, quo cum nuper findus percusserat, his vocibus Commoveri posse vereretur. Cur enim
illius potentiae inviderent, quem aequare Sulei mani potentis, mi Principis vires, christianae reipublicae ac Venetis conduceret ὸ quorum insulae ac regna prope in imperii Ottomanici faucibus essent Aut quid in Africam, longe a Venetis diti nibus remotam regionem , victricibus Caelaris vexillis illatis damni illorum rebus accidere poterat cum praesertim in iis locis piratae , qui totum Mediterraneum , atque AdriatiCum
mare praedabundi excurrerent, maritimaque commercia interisciperent , exitus inde, atque receptus tutos haberent. His,
si qua in nonnullorum animis suspicio orta seret , diluere. ac discutere 4enatus conabatur. Verum dum selici Africanae expeditionis eventu stacta Chartadent superbia, contusae Turcarum maritimae vires, ad majora multo aditum patefacere viderentur ue recens dissensionum, ac bellorum seges oborta, multis malis laborantem rempublicam christianam vexavit, atque assiixit. Nam Franciscus SQ tia, cujus sobole spes Italicae pacis diu conservandae, veluti firmamento, nitebatur, o lorum morbo , mox febri correptus, utpote qui imbecillo admodum corpore esset, diutinaque vi mo
484쪽
MAURO CENI LIB. IIII. 4i 3bi e sectus, nullis superstitibus masculis, kalen. novembris
ex humanis excessit; Viglevano cum decem aureorum millium proventu uxori ex testamento relicto. Eo defuncto, a Senatu Mediolanensi Insubrum gubernacula Antonio Levae delata sunt, cunctaque Christiernae viduae nomine administrabantur, donec Caesar de Ducis obitu certior sectus, quaenam sua eL set voluntas significaret . Perculit Ssortiar obitus vehementer Italos Principes, ac Venetos praecipue, quod susceptos antea labores , atque immensos prope sumptus irritos fuisse , frustraque per tot annos armis Ceriatum , ut Italus Princeps in imperio Mediolanensi retineretur , animadverterent I ac tum animo ptaesentire videbantur , quanta inde rerum omnium perturbatio , quot clades luctuos, consequuturae essent; ne-
rue enim Italici generis, ad quem hereditario jure Insubrum
itiones pervenirent, Princeps erat ullus. Ioannes Paulus S Ntia , Francisci destincti haud ex legitimis nuptiis frater, Insubrum imperium jure sibi vendicare videbatur, quod tabulis, quibus a Maximiliano Imperatore patri illius tituli, atque insignia Mediolanensis imperii concessa suerant , Contineretur, ut, legitimis masculis vita functis, illegitimi quoque succederent. Atque ei non modo jurisconsultorum responsa sevebant, sed Mediolanenses Ssortianae familiae addicti instaurari in eo pristinum suorum Principum decus summis votis exoptabant. Verum has surgentes spes Ioannis Pauli obitus corrupit. Ad Caeserem enim proficiscens , Florentiae inter prandendum repentina morte Correptus nonis decembris interiit. Caesar, fato Franciscum Ssortiam concessisse, Neapoli numtio accepto, magnam inde Capere molestiam praesetulit . Viduam neptem ad se proficisci jussam, omnibus grati animi significationibus excepit. Senatui nihil magis curae erat, quam ut Italiae pax retineretur , neque ex Ssortiae obitu novandarum rerum causae insurgerent ; id vero eo potis imum obtineri, Insubribus Duce dato, arbitrabatur e Lepius Cariarem ad pacem Italiae conservandam hortabatur e Principem titulis, atque insignibus MedioIanensis imperii decoraret , qui pra sentis rerum status studiosus . nihil communi otio, ac tranquillitati adversum appeteret . Carolus nihil magis Cupere, quam Italis Principibus, ac Venetis praesemm gratificari s quid D d 2 e re
485쪽
e re communi fore existimarent , libere enunciarent , Patres multa , ne quem sigillatim nominarent , permovebant, cum neque fatis perspectam Caesaris voluntatem haberent, neque immatura cujuspiam nuncupatione in aliorum Principum vellent offensam Incurrere fi cum Franciscus Galliae Rex priscum in Insubres jus a Valentina Vicecomite deductum repeteret ; atque inde haud obscura bellorum initia cruptura inspicerent , quorum fama cum in dies majora incrementa sumeret et licet Caesar cunctationibus Italos distineret , neque adeo facile praepotens in Gallia Cisalpina impeνium abiecturum constans fere omnium esset sententia . Attamen petenti , ut jampridem Clementis obitu instauratum foedus Bononiense , denuo , defuncto Ssortia , renovaretur , Veneti adsensere , atque iisdem conditionibus percussere , Paulo Pontifici , ac Mediolanensium futuro Duci se adjungendi facultate concessa ; Pontifice de Venetis Conquerente , quod Neapoli rem ad exitum perduxissent , quae in adventum Caesaris Romae , se ipso quoque Praesente , tractanda fuerat. Interea Franciscus Galliarum Rex veteri, neque ut Iis evenistibus intermisso Mediolanensis imperii potiundi desiderio , arma movendi occasiones quaerere , lustrare Copias ; undique socios , atque amicos sibi asciscere non desinebat . Venetorum quoque animos solicitare , ut vel priscae Cum Gallorum gente amicitiae memores , vel ingentibus praemiis , ac pollicitationibus illecti , veteris societatis jura innovarent s atque ob eam causam Biovium , virum sibi intimum, ut Senatus mentem exploraret , Venetias miserat . Senatusconsulto Regi ob illius propensam in Rempublicam voluntatem gratiae actae r ceterum amantem pacis Rempublicam , praeteritisque bellis adhuc pressam , & afflictam , in novos turbines se conjicere non posse s ea praesertim tem state , qua Christianorum Principum saluberrimo concordiae vinculo animi jungendi forent , ut communibus Consiliis , ac viribus haereses nimium in christianae reipublicae perniciem , ac pestem sese efferentes prosternerentur . Verum Franciscum nulla impedimenta a concepta de impe
rio Mediolanensi sententia remorari poterant . Id ui
486쪽
rutius saceret , in Carolum Sabaudiae Ducem primos helli impetus vertere statuit, ut per illius fines expedi- tum sibi in Italiam iter pararet ir in quem Complures inferendi belli causas praeserebat et atque in primis quod Niceam , &Herculis Monoeci portum, a Gallorum Regibus Certa pecunia Ducibus oppignerata, flagitanti, ac persoluta pecunia redimere contendenti restituere noluisset. Huc accesserat infensus in eum animus, qui licet Francisco avunculus esset, uxoris tamen
Lusitanae , quae Ioannis Regis , atque Ιfabellae Caroli uxoris germa Ra soror crat, illecebris depravatus, assiduisque fatigatus precibus , ab auctoritate, ac nutu Caesaris totus pendebat. Itaque cum ad bellum omnia composuisset,
M. D. XXXVIA Nni proximi initio Philippus Sciabottus , Admirrigus ,
ut V ant, Dux a Rege declaratus , Transalpinis oppidis quae ad Allobrogum fines pertinent, nullo negotio potitus, Al-Pes transgressus, nonnulla Subalpime regionis oppida, Taurinum nempe , Fossanum , Pinarolum , & Cherium occupavit ;ac nisi, eductis Mediolano copiis, Antonius Leva cuncta diripientibus , ac vastantibus Gallis obstitisset, Vercellae quoque, atque potior Subalpinae ditionis pars in Regis potcstatem pem venisset. Caesar his rebus permotus. de bello adversus Gallas gerendo maturius consulere cepit; inynti cura delectus equitum, & peditum in Germania haberi jussit; ne ullam in partem Helvetii penderent, sed tantum belli spectatores essent. Curabat. A Maria sorore , quae Belgio praeerat, ad copias e Germania evocantis , Belgarumque, & Sequanorum equites instruendos, quantas maxime pecunias praestare posset, flagitabat. Nam duplici praepotenti exercitu aestatis initio se in Gaulias irrumpere velle crebris, iisdemque cereis sermonibus usu Pabat; hilque de rebus. Venetias Roderico Davato misso, Senatum Certiorem se erat, petieratque, ut copias , quibus ex
foedere nuper icto ad Μediolanense imperium defendendum o strictus erat , in promptu haberet . Itaque ut sex peditum millium delectus Antonii Tifernatis , bellicarum machinarum praefecti, Babonis Naidi ducis, aliorumque ductorum haber
487쪽
tur , Senatus jussit et his quingenti levioris armaturae milites adjecti ; atque ut in Brixiensium finibus ad Asulam oppidum
convenirent, mandatum est; ut Ollio trajecto, Cremonae urbi , cujus propugnandae munus Venetis obtigerat , praesto essent : atque ob id Felirius imperator e suis ditionibus Vene tias evocatus est, ut quamprimum adventum in Castra maturaret. Sed ob Ioannis Lotharingi Cardinalis adventum, de quo mox dicetur, cum Sciabottus a belli cogitationibus , atque Victoriae , quam manibus tenebat, cursu ad pacis spem sese convertisset, primosque Gallorum impetus inhibuisset . restincto animorum ardore, languente militum solertia, substitisset, copiae a Venetis coactae ad propensum illorum in Caesarem , nimum, Constantemque ad foederis conditiones servandas voluntatem tantummodo valuere.
Appetente vere , Caesar Neapoli discedens, nonis aprilis Romam ingressus, ac quatriduum in urbe commoratus, in Cardinalium Collegio, in quo Paulus Pontifex solemni ritu amictus aderat, gravissimam orationem habuit: multa vetera , aliaque recentia in Franciscum Galliarum Regem exaggerans, quod Caroli Sabaudite avunculi sui oppida in Transalpinis, &Subalpinis regionibus per summam injuriam occupasset, ut inde iter sibi ad Insubres invadendos tutum sterneret, quos, ni ipse ultro concederet, armis petiturus Videretur e verum neque postulanti concessurum , neque passurum , ut Sabaudia Dux suis ditionibus exutus , diutius ipsius vires ad certissimam illi opem serendam exposceret. Haec , atque alia adeo concitate, atque ex ardenti pectore verbis erumpentibus protulit , ut adderet, nolentem se ad bellum rapi , quo innocentes populi irarum , atque Principum indignati animi immeritas poenas daturi essent et ad 11ngulare certamen Franciscum provocrare vclle , ut illorum controversiae una cademque acri dimicatione definirctur. Tum vero Pontifex ad clementiam Caesaris fervidam mentem quamlenissimis verbis revocare Contendit e neque enim ignarus quorsum acerrima limsummorum Principum disIidia procestura essent , ut aliqua concordiae ratio iniretur , summopere laboraverat, atque ut Ioannem Lotharingiae Cardinalem Romam ea de causa mitteret , a Rege petierat. Is cum amplis limis de pace ineunda
488쪽
maqclatis , trajectis Alpibus, Taurinum profectus , Admiratio ,
ne ulterius arma proferret, suaserat, spe haud modica exotata , ut inter armorum strepitus pax eo laetior, quo minus e pectata effulgeret : in id quoque adnitentibus Venetis , qui summovere bellorum incendia ab Italia cupiebant. Neque C. sar a pacis studiis aVersus omnino videbatur , cum Carolo Engolisinensi Duci Mediolanense imperium beneficiario jure se traditurum significaret. At ca res, petente Rege , ut Henrico Aureliancnii Duci concederetur , ad cxitum perduci non potuit : id apertis Verbis Caesare pernegante , ne Caintharinae Mediceae uxoris obtentu, Mediolanensi dominatu auctus , Hetruriae quoque , atque Urbinatum ditionibus nova semper meditantem animum adjiceret . Itaque ostentatae purum per concordiae conditionibus abjectis, Caesar Roma discedens, per Hetruriam iter arripiens , lustratis nobilioribus illius provinciae urbibus , tandem Apennino trajecto , ad Astam urbem contendit . Ibi Fos Ianum ab Antonio Leva e pugnatum fuisse, Franciscum Salassiorum Ducem a Gallo deficientem ad suaS partes traductum invenit : summaque vi tute , ac militari scientia clarissimos quosque duces ad se vocatos , in quibus eminebant Hernandus Toletanus Albanus Dux , Alphonsus Davatus Vastius Marchio , Ferdinandus Gongaga, de bello administrando consilia inire coepit . Nam prospero rerum initio accensus jam omnino sibi Gallias invadendas statuerat, exploratam, & plane certam victoriam . bi pollicitus , si Regem nihil hostile in suo regno metuentem , adhuc imparatum aggrederetur; qui Helvetiorum auxiliis destitutus , & Belgas in suos fines irrupturos pertumescens, minime in aciem descensurus, ut justo marte Confligeret , videbatur. Caesar itaque per maritimas Alpes, ac Tendanos colles cum copiis Provinciae fines ingressus, a Savonae portu Andrea Auria cum cIasse subsequente , primo impetu Antipolim urbem ultra Varum amnem cepit, ac diripuit. Mox nonnullis oppidis deditione in potestatem receptis , ad Aquas Sextias Cum exercitu consedit, pendens animi quonam potissimum, an ad Massiliam, vel potius ad Arelatum oppugnandum arma con verteret ; & in ancipiti consilio cum haud paucos dies comm
489쪽
ratus csset, praeclarae gerendarum rerum occasiones effvxpre. Nam Rex, qui repentino Caesaris adventu Commotus ea , quae ad bellum necessaria forent, minime expedire potuerat, interea colligendi vires opportunitatem nactus, Lugdunum se Contulerat ; Germanorum, & Helvetiorum magnis coactis copiis. non modo ad sustinendos Caesareanorum impetus, verum etiam ad bellum inserendum se comparaverat s ac Italicorum ducum ope , qui Mirandulana in ditione magnam militum manum coegerant, novos motus Genuae moliebatur. Copiae Caesaris. quae ad Aquas Sextias castrametabantur, multis incommodis vexari , ac fame laborare coeperunt, Cui cum graVitas Caesi acce
deret , & per militum vulgus morbi grassarentur , ita ut passim ob frequentia funera castra exhaurirentur , summis undique difficultatibus circumseptus , de invadenda Gallia consilia abjicere
Coactus, conatu Gallico frustratus , Genuam reversus est , cum Antonius Leva, paci semper adversus, turbidorumque consiliorum auctor , supremum in Gallia dicm obiisset. Per eos dies Caesar Fulgosius, qui tunc Veronae cum ala leviorum equitum morabatur , cum Senatus injussu ad Gallicas partes fovendas Genuam Contendisset , militari stipendio , ac dignitate exutuS , Perpetuo exilio a Senatu damnatus est , Francisto Galliarum Rege de Venetis plurimum conquerente , quod illius consiliis, & conatibus' adversarentur. Caesari Genuam adventanti quatuor oratores missi , Nicolaus Thcupolus , Marcus Antonius Venerius , Marcus Antonius Cornelius , Antonius
CapelliuS. Atque iisdem sere diebus Caesar Petrum GonZalum Menis doZZam ad Patres misit, ut de belli eventu , de reditu in Hi
spaniam certiores faceret, propensumque ad paCem cum Gallo ineundam animum significaret e Regi trimestre spatium ad deliberandum statuisse, an Mediolanensi impcrio Engolismensem Ducem, Christierna ex Francisco Ssortia vidua uxore a cepta , praefici vellet 3 ni oblatam conditionem reciperet, Ludovicum Lustaniae Principem, aut Emanuelem Caroli Sa baudiae Ducis filium Insubrum titulis decoraturum. Ea in re Sepatus sententiam exquirere , & ad strictiora foedera Italorum Principum flagitare, ut Italiae pax, ac tranquillitas nullo hostium conatu labefrustari , aut interturbari pollet. Senatus
490쪽
a Mediolanensi Duce nuncupando abstinebat; novo se adstrinagi foedere, Bononiensi excepto, nolebat. Ponti sex licet a Senatu de Caesaris consiliis, & quantis undique periculis Chri
stianae res jactarentur, admoneretur ; attamen ob Camertium negotium denuo susceptum minime parem ad tantam rem Comsiciendam ardorem aflarebat s quamvis Ascanio Columnae Caesar Genua discedens Italicarum rerum negotia demandasset , cum medium inter Carolum , ac Franciscum Paulus se futurum ossenderet. Itaque Senatus acriori cura angebatur, quod superioribus nova, atque acerbiora bella suboritura , eodemque praeteritorum annorum Clades revolvendas animadverteret; eum intestinis dissidiis Ottomanorum quoque virium potentia, ac robur immineret , quos magnas undique Copias cogere IClassem triremium numero majorem instruere ; in Christianos expeditionem moliri, Byzantio nuntiabatur. Dissentientes quO-que , aC miserrime de religione certantes , & in se invicem insilientes Principes , ac populi existebant; ut nisi labentibus,& prope ruentibus rebus opportuno aliquo remedio subveniretur, nobilissimas reipublicae christianae partes teterrima Pestis invasura foret. Quamvis enim Concilium a Pontifice indictum esset, Mantua civitate in id potissimum delecta, multis difficultatibus hoc summum afflictis rebus subsidium praepediebatur, ut Veneti avitae Catholicie religionis studio incensi Vicetiam urbem Synodo concelebrandae tribuerint. Quibus tandem Commotus, atque incitatus Pontifex, legatos in Galliam , &Hispaniam mittere statuit. Augustinus Triuitius ad Franciscum ;Marinus Cara tolus Cardinales ad Caesarem proficisti jussi ;qui de communi inter Christianos Principes concordia ; de foedere adversus Turcas iciendo ue ac de concelebrando Concilio agerent.
Variis, atque dubiis adeo casibus humanae res veluti insano ludibrio miscentis cuncta sortunae jactantur, ut nil certum hac incerta mortalium vicissitudine , totque incassum insumptis laboribus videatur, dum illι, penes quos summa rerum pote' stas est , imperii augendi , ac reliquis dominandi inexplebili adeo cupiditate ducuntur, ut bella e hellis serendo in populorum perniciem, urbium 'cladibus , & provinciarum excidiis acerbos calamitatum omnium fructus, nullum tranquillitatis ,