장음표시 사용
491쪽
is36 nullum otii, ac laborum praemium percipiant. Horum omnium non tam novitate mirandum , quam funestis , atque exitialibus cladibus deflendum ea tempestate spectaculum vesana conis citati animi rabie Principes praebuere . Inde reserata barbaris hostibus christianae reipublicae viscera ; illecta , ac vocata ad certum nostrum exitium Turrarum arma; & Respublica Veneta , in qua praeter ceteros Principes pacis ingens studium extiterat, eodem Cum reliquis turbine rapta, ac disjecta est et & post triginta , atque amplius annos, quibus pam Cum Ottomana gente finebatur , dissicile. & periculosum bellum suscepit ; cujus, initia ,& eventus seribenti mihi, ut rei, quae Patrum nostrorum aetate gesta est, memoriam illustrem , paulo altius nonnulla reis petenda sunt, ut belli causae, ac veluti semina accurate inspia
Defuncto , ut diximus, absque liberis Francisco Sfortia , Insubrum Duce, cum Veneti de Italiae statu vehementer soliciti essent, a Carolo, qui tunc Neapoli morabatur, petierant, ut ad praesentem Italiae pacem, statumque retinenaum Medi Iano Dumm daret. Caesar nihil Italiae pace antiquius sibi eia' se ; ea in re Venetae Reipublicae , aliisque Italis Principibus
gratificari velle Certa adseveratione pollicebatur . Inde de instaurando Bononiensi foedere agere coeperat , quod statim iis conditionibus, quae Bononiae pactae suerant , renovatum est ;in quibus, ut sex peditum millibus ad Ducem, quem Caesar designasset, desendendum, atque interea dum novum Princiispem eligeret, ad praesentem Insubrum statum conservandum Respublica obstringeretur. Varie ea de re agitatum est y neque Caesar, ut Carolum, tertium Francisci Regis natum, Engolismensem Ducem, Insubrum titulo insigniret, alienus videbatur. Verum rebus Italiae compositis, Hetruria ad suas partes pertracta , Venetis sibi foedere adjunctis , cum nihil sibi pertimescendum censeret , id secum ipse immobili animi sententia statuerat, ut praediviti, atque opulenta Insubrum regione, Vel ad Italiae principatum retinendum, vel ad reliquas illius provincias sublidiis connectendas, situ valde opportuna , nullis casibus exueretur ; veritus , ne Franciscus , ea parta , --nuensium, & Florentinorum turbatis rebus , sibi aditum ad Neapolitanum regnum invadendum patefaceret : itaque valido
492쪽
cum exercitu Provinciam ingressu, Galliae regnum adortus sue rat. -Quae res ingenti adeo ira , atque indignatione Francisci Regis animum incenderat, ut nihil, quod ad acerrimum hostem oppugnandum, ac proterendum spectaret, praetermissurus videretur . Venetos saepius adversus Caesarem solicitaverat ,
haud obscura belli praemia pollicitus , modo amplissimi regni
vires, ac socios ostentando, modo , ne potentiae Caesaris nimium fiderent, suadendo. Sed cum eos nupcr Caesari scedere sociatos sibi adjungere non. posset , & absque illorum ope Mediolanensi imperio
potiri dissicile admodum sere animadverteret , rem antea per suos nuntios inchoatam denuo cum Sulei mano agere coepit, ut praepotentis Principis animum , ac vires in Gesa. rem concitaret r quo duo potissimum se consequi polia r hatur; alterum, ut Veneti, qui pacem cum Turcis colerent, ne sibi insensum Suleimanum redderent , atque in se ipsos illius arma lacesserent , a Cassare juvando abstinerent ; altorum, ut, classe ad diripienda Apuliae loca einissa , N politani regni incolas magno terrore conculcret, atque Caroli conatus ab Insubrum imperio ad tuendum regnum Neapolitanum aVer, teret . Itaque ad Sulcimani mentem flectendam licet Joannes Forestus, ordinarius Regis legatus , omne studium , ataque operam adhibuisset, attamen quo vehementius clati Principis animum nova benevolentiae , atque honoris significatione mulceret , Seraphinum Gozium , Epidauriensem , By
rantium proficisci jussit , qui una cum Foresto nihil , quod
ad Sulei mani animum Resi conciliandum attineret, praetermisere. Vires , ac potentiam illius mire extollere 3 peragratas triumphis provincias ; devictos populos ; remotissimas nationes cladibus afflictas; prafferocis , ac victricis gentis impetus vel ad decus augendum , vel ad victoriae spem maturandam certiori eventu niti non posse, quam si ad nimiam Imperatoris potentiam moderandam , & coercendam, quae jam cunctis pertimescenda immineret, adhiberentur : haud dissicile immensis Su-leimani viribus futurum, classe Neapolitanum regnum inVadere , parum ad vehementiores bellorum impetus sustinendos instructum ; populos superbae dominationis Hispanorum Pertaesos , ac rerum novarum cupidos ; facili ex Epiro ad
493쪽
Hydruntem maris trajectu exercitus ad certam praedam ituros. Haec , atque alia Gallici oratores , ut taleimani iras in Caesarem acuerent , disserebant ; quae cum ab Ajace , & Luphti-bejo , quorum ingens erat auctoritas , exciperentur , insito Christiani nominis odio perciti, in aures, atque animum Regis instillabant, ut praeclaro suorum majorum exemplo , qui eximias de Christianis victorias retulissent , arma victricia in eosdem converteret s Aldi recae , Rhodi , Pannoniaeque trophaeis nova decora adjiceret s Caroli fastum , atque arrogantiam contereret; ad Italiam invadendam invitari ducum consiliis, militaribus vocibus ι ac fato prope ipso admonente, trahi ; Salentinorum extremam illius regionem, a conspectu Epla tici litoris parvo maris tractu seiunctam, exiguo labore occupari posse s nondum sexaginta annos ossiuxisse , cum abavus Mahumetes, Hydrunte capto , universam Italiam rummo ter, rore affecisset ; quo tempore, nisi praepropero ereptus fato invictus Imperator haud dubiam spem adventantis victoriae corrupisset, magna ad totius Europae imperium fundamenta jecisset. His purpuratorum suasionibus Principis animus supra gentis superbiam gloriae cupiditate incensus, Vehementer commΟVebatur, atque ab Asiatico bello, quod, longo terrarum tractu emen se, per invia, saltuosa, ac deserta loca exercitus ductando , conficiendum erat, ad Europeum se convertit I Cum praesertim potentissimum Christianum Regem suam opem adversus Christianorum Imperatorem obnixe Petentem, aspernari, re giae suae dignitatis , qua supra cunctos mortales inani opinione se tolleret, minime esse censeret. Itaque Gallicis legatis pollicetur, cum primum anni tempus ad militares actiones obeundas se aperuisset, classe, ac terrestribus copiis Byzantio eductis , adve sus Caesarem arma illaturum. At quoniam complura de Turcarum rebus nobis erunt pomea dicenda, admonet hic locus, ut de illorum initiis, institutis, viribus, bellandi genere brevibus nonnulla atting'mus. Constans opinio est, Turcas a Scythis, qui nulla stabili sede, nullis oppidis patentes campos vase ac sparsim trans Tanaim amnem incolunt , originem duxisse . Huic rei fidem facit , quod initio Pontum atque Cappadociam ingressi, exinde ad
reliquas finitimas regiones traulicre: huc accedit vitae morumque
494쪽
que similitudo, corporis habitus, & cultus, equitandi, sagitatangique ratio , communis quaedam ac patria rei militaris di- Αsciplina quodque omnium maxime argumento esse potest lin
guae ejusdem usus, loquendique cognatio. Hi primum parva manu latronum more , passim excursionibus propinquas regiones deformantes , ignobile nomen sortiti, confluentibus subinde ad praedae famam multis mortalibus , opportunis quibusdam montibus, Haustrisque , unde faciles irruptiones fieri poterant, occupatis, adeo excrevere , ut, auctis Viribus, sublatisqu animis , aequo marte adversus finitimos de agrorum possessione decertarent s ac mox sive Graecorum negligentia, sive humanarum rerum fatali quadam lege, vel potius Divino, a quo regna atque imperia de gente ad
gentem tranSseruntur, nutu, adeo celeri Cursu ad eximiae potentiae culmen pervenere , ut Pontum non modo & Cappad
Ciam , verum etiam Galatiam, Bithyniam, Pamphiliam , Plidiam, utramque Phrygiam , Cilices , Cares, universamque eam Asam, quae minor vocatur, usque ad Ioniae, & Graeci maris litora , dum alios alii duces , & varia auspicia per factiones
sequuntur , in suam potestatcm redegerint . Donec trecentiSabhinc circiter annis Ottomanus quidam , neque magni Cem sus, neque clari inter suos nominis, gresariorum militum manu collecta, in seditionem versus , grassari passim , Vastare , raedabundus excurrere, nec tantum Christianis hostis, verum hae quoque gentis hominibus infestus, cuncta diripere coepit. Atque ex domestico bello , intestinisque dissidiis occasionem nactus, ascitis undique, qui praedae, & rapinarum cupiditate, ceterosque opprimendi tetro , & insano desiderio flagrabant , eam brevi auctoritatem, nomenque sibi comparavit, ut oppida aggressus, alia vi caperet , alia deditione subigeret , nonnulla ad metum ceteris incutiendum everteret.
Ottomano vita functo, Orchanes filius successit, qui ausis, dominandique cupiditate patri non insertor , disciplinae rei militaris gloria eminentior , non modo inchoatum imperium auxit, sed illius latius provehendi sundamenta liberis reliquit. Horum natu major Sulcimanus Bassa , dum pater adhuc viveret , qui atque inter Graxos de successione Imperij discept
retur, ab altero ex Asa accersitus , cum exercitu primuS inmnium Hellespontum trajicit, enervatisque dimicantium inter
495쪽
is36 se viribus, integer sessos, stactosque adoritur; Callipoli in o
pidum in Cherroneso ad Hellesponti fauces situm occupat . Ex humanis vero sublato duobus mensibus ante patris obitum, Amurathes, alter frater, imperium obtinuit , qui strenue atque prospere in Europa, & in Asia rem gessit, Adrianopolim occupavit, & magnam Thraciae partem subegit. Cum autem bellum Serviae Despoti saevum intulisset, copiis ejusdem non semel profligatis, tandem per fraudem in Castris Caesus , Basegetem, & Jacupum filios post se reliquit. Iacum procerum consilis interfecto, ne qua inter fiatres contentio oriretur, res universa ad BajaZetem rediit, qui brevi Thraciam mmnem , Thessaliam, Macedoniam , Phocidem, Boeotiam , Atticam sibi adjecit. Sigismundus, superioris Pannoniae Rex, ac
Imperator, Danubium amnem Cum exercitu transgreditur; verum priusquam universis collectis copiis, atque ex ordine militari instructa acie cum hoste manum consereret, tumultuose iussis castra, atque impedimenta relinquere cogitur, acriterque hoste insequente, in fligam conversus , vix , parvo lembo Danubio trajecto, evasit. Exinde instauratis, & confirmatis animis, Τumae audaciores , efferacioresque facti, majora agitare, ac moliri coeperunt et nam BajaZetes Byzantium diuturna adeo ,
ac dissicili obsidione vexavit, ut Cal anes Imperator subsidia a Christianis Principibus imploraturus in Italiam , atque in Galliam proficisceretur ; dum interea reliqui cives fame pressi , & subsidiis destituti, acrius undique urgentibuS , & circum frementibus barbaris , de deditione , nulla spe salutis sibi relicta, cogitarent et quod procul dubio contigisset , nisi Tamer-
Ianes Scytarum Rex, qui torrentis in morem praevalidis stipatus Copiis , citato cursu devolvebatur, Bajagetem in Asiam revocasset, collatisque signis, ingenti edita Turcarum exercitus strage, vicisset, victum in potestatem redegisset ; in qua captivitate non multo post excessit. Ex filiis Mustaphas unus in acie cecidit, reliqui patris ob caIamitatem alii alio iugerunt irandem , rebus compositis utcumque , taleimamri primus regnum est adeptus, qui dum res pristinum in statum restituere aggreditur, a Musa fiatre bello petitus post biennium imreriit. Musae postea, cum quadriennium prope exegisset, in. humetes primus frater bellum intulit , imperioque dejectum
496쪽
obtruncari jussit. Is virtute non modo, & armis, Verum astu, a 336 ac thchnis Tunicas res vehementer auxit; Flavus , sive Flavis , sic enim appellari volunt Valachi, ferocissimis , & bellicosissimis trans Danubium, Euxinum versus mare , late imperantibus , Crebris excursionibus labefactatis , gravia tributa imposuit ; Turcarum Regulos nonnullos in Asia vi oppressos ditionibus exuit. Eo extincto, Amurathes secundus patriis seetus opibus, ac viribus , Thessalonicam Graeciae civitatem vi captam , expugnatamque diripuit; Aetoliam , atque Epiri partem occupavit; multa Illyricorum oppida vel deditione, vel armis subegit, devicto ad Varnam Ladislao Sarmatiae Rege. Summa cum reipublicae christianae jactura sermidolosior effectus, C rynthiacum isthmum Hexam um vulgo vocitatum expugnavit , atque evertit ; inde in Peloponneso aditu patefacto , Graecos calamitatum variis generibus assii xit , oppidis captis , ad praedamque militibus expositis, ingenti illis imperata pecunia , pacis leges praescripsit . Mahumetes subinde filius hujus
nominis secundus Byrantinam expeditionem diu animo mediatatus , castello prope litus ad Bosphori ostium, mira disi1mulatione usus, incredibili celeritate extructo, atque munito, fCederum religione spreta, bellum Graecorum Imperatori terra , marique intulit. Post quartum & quinquagesimum diem, extrema edita pugna , Constantino Paleologo Confosso, principibus , optimatibusque viris qui mos ferae gentis est miserandum in modum foede jugulatis , celeberrima totius orbis urbe est potitus.
Exin Turcarum vires ejusmodi incrementa suscepere , ut sec--
Christianis Principibus deinceps metuenda, & formidanda era zzn
titerint. Byzantio enim occupato , quo nulla toto terrarum
Orbe civitas opportuniore loco sita est, magna reliquis Otto- manicae genti ad gloriam, atque imperium augendum Oppo tunitas accessit. Quemadmodum superius etiam a nobis memoratum est , ut modo si maritimum Turcicarum ditionum ambitum inspicias, ab Illyrici, quos Cum Republica habent , finibus in Epirum procurrant; Peloponnesi, & Graeciae litora legendo Byzantium usque , Centena millia passuum vicies emensi perveniant. Inde Euxini maris circumflexu usque ad extremos Europae fines provehuntur. Eadem maris vastitate usque
in Aegyptum ad Nilum amnemi quo Asia ab Assica sejungi
497쪽
tur, extenduntur . Africae vero litora excurrendo universum
eum tractum, qui usque ad Gaditanum fretum protenditur , paucis quibusdam, quae Hispaniarum Regi parent, exceptis oppidis , Turcae possident, qui sane universus circuitus octogiescentena millia passuum complectitur . Neque minori ambitu terrarum, qui a Turcis possidentur, tractus patent ; nam licet penitiora Africae non attingant , atque a Lepti Alexandriam versus defesta habitatoribus loca inspiciantur, uberrimi tamen, atque feraces sunt Aegypti agri, imperiique Tumici fines adeo sese efferunt, ut oceanum usque australem pertingant , atque a rubro mari per Adeni, & Gemeni regna ad Euphratem fluvium , atque ad ostia Tigridis in Persicum sinum influentis Porrigatur. Latissimos vero ad Tigrim limites Cum Persis ha- Πz, propius ad Caspium mare accedentibus : exinde Albanis, Colcnis, atque aliis nationibus finitimis terminos usque ad Tanaim, qui Asiam ab Europa disterminat , protendunt.
In Europa vero cis , atque ultra Danubium Turcarum ditiones Protrahuntur. Pannoniae, Crovatiae magnam partem obtinent , Canistaque his nostris temporibus capta , quatuor di rum non amplius itinere ab Italia distant. Tot maris, ac terrae tractus Turcarum Regis parent imperio , quod nullis coercitum legibus in subditos exercet , perisque praesectos, qui Beglie Chi vocantur, administrat; ii viginti numero, plures modo censentur. Maris praefectus accedit , qui maritimis oris, atque insulis praeest. Navalibus , a pedestribus opibus mirum in modum Turcae pollent : Centum ac quinquaginta quinque millia equitumalunt, quorum Oct ginta millia in Europae finibus, sexaginta in Asia Continentur, Sparta eorum lingua vocitantur; iis agri Tmaros dicunt tribuuntur, ex quorum proventu equos in bellum expeditos sustentare queant ; neque ob id quidquam de regiis thesauris decedat ; reliquis autem , qui millia quindecim Censentur , aere publico stipendia solvuntur . Pedestrium copiarum robur in praetorianis, qui vocantur, militibus situm est ;duodecim circiter millium numerum essiciunt ; horum sorti. tudine , ac bellica virtute ingentia Turcae facinora edidere . Inoeedibili cura educantur , atque a teneris annis militaribus studiis assueti, corpus laboribus, animum spernendis periculis,
498쪽
ad praeclara quaeque audenda promptum, atque expeditum aD G16suetudine nanciscuntur. Praesiuum illorum Agam dicunt a per varios militiae gradus evecti ingentes divitias, & auctoritatem sibi comparant, ut supremas quandoque dignitates adipiscantur . Ante Byzantium Captum nullum Turcis maritimarum rerum studium, nulla disciplina ; mox cum ad amplificandum
imperium, maritimum quoque robur necessarium esse animadverterent, navalia extruxere, in quibus magnum triremium , atque aliorum navigiorum numerum compingi, & instrui cmrarunt ,. quae ad ea conficienda requiruntur, eorum regionibus abunde suppeditantibus, cum e ponto Euxino incredibilis lignorum copia iuppetat. Verum neque praesectorum , naut rumque Virtute, neque naVigiorum soma , neque remigum , de epibatarum militum usu cum nostris comparandi sunt. Tria
Porro hominum genera Turcicas ditiones incolunt , Asiam , atque Asticam M ulmani , idest recte sentientes ita enim Turcae vocari volunt licet in ea Mauri numero praestent . In Europa plerique Christiani sunt, in quos ita civiunt , ut intoleranda quaeque perpeti coacti , prorsus desperati vitam agant, neque bello, aut pace ad ulla publica obeunda ossicia
vocentur, iis tantum adhibitis, quibus stipendia publica conseruntur et quo militiae genere si exuantur , aegre novos dei ctus , vel supplementum copiarum addere valeant et hoc sane incommodo Christiani Reges, ac Principes eximuntur , Cum ex fiequentissimis regionibus, ingentique multitudine resertis innumeri, classico concinente, ad stipendia accipienda convo
Ceterum, quod magis mirere, illud est e tantam , tamque immensam imperii molem iis hominibus inniti, qui sacrosanctae christianae religionis mysteriis a sui ortus primordiis initiati suere et penes hos arma sunt, ab iis regna , dc provinciae administrantur. Illud enim ex prista coniuetudine inolevit , ut quotannis sere per provincias mittantur , qui adolestentes ex Christianis parentibus prognatos deligant , quos nonnunquam a Patrum complexu , matrumque sinu per vim, inaudito crudelitatis exemplo, abstractos , Byzantiumque abductos . illecebris , ac praemiorum proposita spe , ad suae religionis instituta allicere contendunt ι ni obtemperent , saepe invitos
499쪽
is36 circumcidunt, atque Christi sacra ejerare cogunt. Accidit praeterea, ut vel devictis, ac domitis provinciis , vel terra marique praedabundi excurrentes , multos mortales captivos etificiant : iisdemque artibus tenella aetate ephebos in suain sectam pertrahunt , atque ex iis , qui praeclara indole indicia futurae virtutis praescierunt , saepius Regi dona exhibentur . Ex omni numero selecti , quos vel oris decus , ac pulchritudo , vel membrorum firmitas , atque artuum robur ad certum egregie factorum decus ortos tignificant , intra septa regia educantur I pro cujusque virtute in spem amillissimarum dignitatum aluntur , atque ad primum Visiratum , qui post Regem summus honos habetur , adspirante fortuna , extolluntur . Qui vero inferioris notae, cum quintum ac Vigesimum annum attigerint , ex iis praetoriani milites , Tmnimeri nempe , cliguntur ; neque praeter hujusmodi hominum genus , alii ad honores , ac stipendia regia admittuntur , licet posterioribus temporibus vel gratia , vel pretio nonnulli ex indigenis Turcis ad militaria munera , atque ad gubernacula provinciarum pervenerint . Sed quemadmo. dum arma , atque imperitangi ratio penes eos est . qui olim Christi sacramenta susceperant, ita quae ad sectam , ac ' leges pertinent , ab iis , qui eorum religionem Cum lacte
hauserint administrantur . Ex quorum genere templorum , ac fanorum , quas Mesebitas vocant , ad religionem Pr Curandam rectores , ac aeditui deliguntur . Eorum filii cum primum adolescere coeperint , legem , quae Al orano Continetur , edocentur ue inde juri populis dicundo in oppidis
atque civitatibus constituuntur . Exequendi jus ad eos , qui arma tractant , spectat , caput ac princeps religionis Mupheis est, a Rege aelectus ὁ. is magnam auctoritatem obtinet , summaque in existimatione est : illum tanquam oraculum. adeunt. Praecipiendi atque imperandi expers cum sit , Cuivis tamen ex lege illum consulere licet , strictim re expinsita , quid juris , atque aequitatis , exquirere et qui perbr ivi responso & fa appellant ) quid censeat, signi at o tantumque in eo ponderis est , ut . illi contradicere sit nefas . Gravissimis de rebus quae ad summam imperii pertinent, Rex, justitiae, ac religionis opinionem affectans, ab illo sentem
500쪽
tiam poscit, ut religione tactos subditos ad ea , quae animo megitatur, conficienda facilius flectat; licci is assentando plerumque propensionem illius explorans , quo mentem inclinare perceperit, ei sententiae adhaereat s quam etiam, si ita coim ducere videatur , probabili causa inventa , immutare solitus est, eodemque intendit, quo cupido Regis inflectitur. Pauca haec de Turcarum origine, institutis, moribus dixisse sat sit.
-Nunc institutum ad opus redeamus.. Cum Suleimanus, gloriae avitae aemulus atque heres, Gallicis rebus opem ferre statuisset, quo, Caesaris potentia depreLia aut valde imminuta, nancisceretur aliquam opportunitatem ad Italiam, aut etiam Germaniam armis invadendam , in eo
Galliae Regis legatis suadentibus ; enixe laborandum duxit, ut Venetos ab amicitia, ac foedere cum Caesare inito sejungeret. Ianus beium regium interpretem Dragomaram a Turcis dictum Venetias misit, qui Senatui exponeret , ingenti cum terrestri exercitu, tum classe ByZantio moturum e Patres hortari , ut, quibus ille socius , vel hostis esset, eosdem sociorum, atque hostium loco haberent ; se quae ad Vcnetos spectarent
inviolata, integraque conservaturum I in eadem , quam Cum Republica hactenus pacem coluerat, Permansurum . HaeC Su-lelm qni legatio vehementer Senatum perturbavit, cui satis eX- ploratum erat, quorsum Patrum animi pertentarentur , quibuLve impulsoribus ea decreta legatio fuisset . AC sane quamvis iusta indignatione commoverentur, quod insueta, atque ineX-pectata liberae civitati ea petitio fuerit ; attamen veteri prudentia iracundiam se se efferentem cohibere, ac molestiam inde perceptam premere cum satius ducerent ; re mature disceptata, ac discussa, paucis, gravibusque verbis Senatusconsultorcsponsum est et cum omnibus gentibus pacem sibi, atque amicitiam intercedere ; eandem cum Ottomanis Principibus permultos annos constanter servasse ; vigere idem in Senatu erga pacem cum Sulcimano studium, ut majori declaratione mini-m ea in re opus esset. Responsum hoc haud graviter tulit Suleimanus, quippe qui mulia, eademque illustria virtutis semina animo reconderet , ingeniumque in aequitatem propem sum, atque ad justitiam proclive sortitus esset. Verum non deerant , qui amicum Principem in Rempublicam extimularent, O