Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

casionesque maligne quaererent, quibus insensum Venetis recyd rent , ac sensim ad bellum aperte cum Republaea pertraherent. Inde nonnulli Veneti mercatores, qui negotiorum causa Byrantii , atque in aliis Ottomanici imperii locis morabantur o fals rum criminum obtentu, in carceres detrudi jussi, eorum bona fisco adjudicata. Alexandri Contarent navis variis , iisdemque pretiosis onusta mercibus, non longe ab insula Cypro, cum sal-1o piraticam dicerent, a Rhodientibus triremibus capta. In Syria decumae mercimoniis, quae a Venetis asportarentur, impo

sitae r literae Nicolai Iustiniani, Reipublicae apud Sulei marum le

gati, haud semel resignatae. Quae omnia a Turcis fieri compertum erat, quod Rempublicam foedere cum Caesare infestissimo illorum hoste adstrictam esse moleste ferrent; ob idque Mu- staphas, praecipuo inter purpuratos loco, haud obscuris verbis eam ob causam Venetos iratum Suleimanum experiri, illius vires, atque impetum merito in se provocasse significaverat. Haec alieni, atque hostilis animi haud dubia argumenta Patres magnopere commovebant, gravissimique belli onus Reipublicae incumbere providebant; quamvis eodem tempore Thomas Mo- Cenicus extra ordinem legatus ad Suleimanum, ut partas illi in Perside victorias gratularetur, missus, perhumaniter habitus fuisset, atque Ajax illi inclinatum ad veterem amicitiam servandam Sule imani animum testatus esset : modo paribus, ut decebat , ossiciis propensae in illum Reipublicae voluntatis signa ederentur ; quam semel pollicitus esset fidem nunquam fallere

consuevisse; quae adversus mercatores, aC Venetorum navigia

acta fuerant, ea injussit Principis contigisse . His per literas Byzantio missas intellectis , in ancipiti rei exitu ambigui Patres versabantur ; hinc injurias illatas non obscura belli indicia , i

de benevolentiae signa in Thomam Mocenicum legatum, & Ajacis de pace sermones aestimantes et cum plerisque verisimile non videretur, Suleimanum , qui Principum Christianorum vires , studiaque optime nosset , praecipiti consilio bellum Venetis inserendo, adversius se duas classes incitare, ac Rempublicam, quam amicam habebat, simul cum Caesare hostem experiri velle , quae Per triginta sex annos pacem cum Turcico imperio constanter servasset , atque in neutram inclinando par

tem , aequabili temperamento ita se gessisset, ut nulla inde Oti

502쪽

mo is Principibus damna, aut incommoda pervenissent . Sed is36 nondum vulgata Suleimani expeditione, multa non in vulgus modo, sed inter prudentes, ac rerum humanarum haud ignaros variis sermonibus dispergebantur ; nonnullis in regnum Neapolitanum arma Comparari s aliis in Adriaticum linum classe immissa , Segniam petiturum dicentibus . Neque deerant, qui crederent, Cnariadent suasionibus, atque impulsu ad delendam ignominiae notam superiori anno a Caesare in Tune. tana expugnatione ceptam, in Asticam universum belli apparatum effusurum . Plerique bellum adversiis Venetos moturum minime vana adseveratione ajebant f Corcyramque insulam , maritimis rebus olim florentem , atque ad invadendam Italiam loco opportuno sitam, Oppugnaturum.

M. D. XXXVII INsigne ineuntis anni M. D. XXXVII. exordium immane Ga

Laurentii Medicet facinus effecit , quo Principi optime de se merito & propinquo necem, hosti vero longe infestissimo principatum , sibi tandem perniciem imprudenter Conflavit , cum decus intempestive ac dementer peteret restituendae pristinae Florentiae libertatis. Nam gratia, qua maxima pollebat, turpiter abusus, assentatione foedisque obsequiis Ducem Alexandrum in obscoena flagitia & fraudes inductum sibi ita de vinxit , ut insidianti caput stolide committeret . Rei gestae series celebris est, atque pervulgata , & a scriptoribus multis prodita memoriae ; haec pauca memorasse satis mihi fuerit ad pro-Pria eademque gravistima multum festinanti. Cum de bellico

Turcarum apparatu fama augeretur, triremes, atque omnis generis navigia aut aedificari, aut sarciri, ut ad trecentorum numerum accessura viderentur; machinas ad bellum opportunas,

atque in primis ad expugnanda oppida , atque urbes amommodatas , sedulo instrui ; commeatus studiose colligi ; Graeciae summum praefectum, quem Belgis egum Turcae Vocant , Byzantio profectum, ad Scopiam Macedoniae urbem, quam Heracliam Sinticam fuisse nonnulli assirmant, pervenisse s magnum undique militum numerum cogere , Seseimanoque castra Pa-

503쪽

notitis Fra

a1 HISTORIAE VENETAE

rari; illum veris initio Aulonem venturum, qua in urbe ibanis nautici ingens in classis usum copia parabatur . Senatus cum barbarorum fidem jamdiu suspectam haberet , ne i a plius cunctandum ratus, totum se ad belli studia convertit rdelectus militum haberi s ditionis maritimae oppida majoribus praesidiis firmari ; tormentarium pulverem , commeatus , quaeque ad hostium impetus sustinendos necessaria , atque opportuna viderentur , quamprimum mittenda Curavit rin peramplo navali , quod egregio , ac prope stupendo Opere exaedificatum, magnum navigiorum , atque omnis generis fabrorum , & artificum numerum , qui publico aere aluntur , continet , intentiore cura veteres triremes refici gnovae ad quinquaginta numerum aedificari ; majoresque triremes , praecipuum belli pondus , summa solicitudine instrui , ut centum triremes in ulus belli adornarentur , decretum . Classis imperator Hieronymus Pesareus deligitur ἱ Pecunia summo studio conquiritur ; atque ut privatis opibus ad Patriam juvandam aliquo honoris praemio cives divitiis floremtes allicerentur , tres divi Marci Procuratores creantur , Andreas Capellius , Hieronymus Bragadenus , Iacobus Comnelius : singuli duodecim aureorum millia in aerarium Congessere . A Pontifice ex sacerdotiorum decumis ducenta aureorum millia petita , ab eodem varias nectendo moras dilata . Artificum Civitatis collegia certum remigum numerum in armandas triremes tribuere jussa e oppidis, quae Veneti ducatus limitibus comprehenduntur, triremes imperatae 3 Clodiensibus binae, trierarchorumque eligendi jus concessum 3 Lauretanis, atque iis, qui Caput aggeris incolunt , totidem , Murianensibus, adjaccntibusque parvis insulis itidem duae . Atque ut magnarum rerum negotia exactiori indagine , ac maturiori prudentia discuterentur , majoribus PraeconsultoribuStres adjecti fuere , quos Adjunctos vocarunt : magistratum primi iniere Thomas Mocenicus , Nicolaus Bernardus , Marcus Antonius Cornelius, longo rerum usu inter insignes Senatores Connumerati. Auxiliis ab humana ope , atque industria petitis , vetere , ac religioso Reipublicae instituto ad Deum Optimum Maximum ac superos versae mentes s ad templa tota civitate supplicationes habitae s in pias preces cunctis civita-

504쪽

MAURO CENI LIB. IIII. 433tis, ordinibus effusis, egentibus religiosis viris frumenti festa rii M quadringentos ex publicis horreis tributi.

sar eodem tempore gravi cura cum Neapolitano regno ,- ac Siciliae, tum Africa nis rebus prospiciendum ratus , magnam Hispanorum militum manum in Italiam traduxerat ;And reae Auriae classis praefecto mandaverat , ut quanta POL set diligentia triremes in omnem belli aleam pararet , ac quamprimum Neapolitanas , Siculas , & Melitenses sibi adjungeret . Verum multa in id tempus inciderant , quae Caesarem variis curis distractum , ne cunctos nervos in Tur- cicum bellum intenderet , remorabantur . Nam cum Alphonius Vastius , magna vi fere omnibus iis oppidis expugnatis , quae superiori anno in Subalpinis Galli ceperant , Taurinum , quod reliquum erat , oppugnaret ; debilitata ,aC Prope eversa suorum fortuna permotus Galliarum Rex , incredibili celeritate coacto Germanorum , Helvetiorum , at que Italorum exercitu, Lugdunum se contulerat et inde Henrico filio cum Momorantio , expeditaque Copiarum parte praemisib , ipse cum Germanorum circiter septem , Helvetiorum sex , Italorum quatuor millibus subsequebatur , prae ter Vascones , ac Gallos , succedente graviori equitatu atque bellicis machinis , Alpes quamprimum transgressuruS . Quibus Regis conatibus ut Caesar obviam iret , illumque ab Italia invadenda revocaret, in Belgio ingenti numero Copias tum Pedestres, tum equestres cogi iusserat, ut ab ea parte fianitimas Galliae regiones aggrederetur . Huc quoque accesserat , quod Regem Genuense bellum moliri percrebuerat ;qua ex re illius Reipublicae cives perterrefacti, discellum Auriae cum suis triremibus in ea universae urbis trepidatione, ac periculo permittere nolebant. Suleimanus Byzantio egressus, Thracia peragrata, ac Macedonia emensa , Scopiae parum commoratus, per AlbanoS arrepto itinere , cum universo exercitu ad Aulonem pervenit . Nec muIto post Luphtibejus, & Aheneobarbus cum classe ab Hellesponto egressi , Maleae promontorio superato ad Picerium , orae Leucadiae portum , perennibus fontibus valde aquationibus opportunum, substitere. Trecenta , atque amplius naVigia numerabantur , in quibus ducentae ac viginti tri- E e 4 re-

exere tim

etisse ad

Leucade n is

505쪽

remes ; reliquae biremes , myoparones , atque alia

myoparoneSordinem ad , atque

decem milliara naVIgia : militum extra

duodecim praesectis , quos Sangiacos vocant , pareac quatuor praetorianorum millia PanisAreos appellant censebantur . Universae Classi Chartadenus praeerat ; penes Luphtibejum , utpote qui Sulei mani personam sustineret , illiusque vexillum gestaret , summa consiliorum , ac rerum erat . Cum adhuc incertum esset , in Neapolitanum regnum , an in Venetos terrestris , maritimique belli moles incumberet , quisque suis rebus consulere ; omnes barbarorum motus interiori Cura observare ; nec dum Certa expedire , aut inire consilia. Auria Genua solvens , Centumcellas praetervectus , cum pontificias triremes adhuc instructas non invenisset, in Mamertinum fretum se contulerat , ut ex Nea poli , Sicilia , atque aliis ex oris triremes , quas praestolabatur , Cogeret : Cum Vero neque viribuS , neque numero par ad certamen cum hoste ineundum esset , cum selectis triremibus , reliqua classe relicta, in altum provehi , ac quotquot posset, Turcarum ditionibus incommoda , & damna inferre sta-

. Veneti cum primum classem Turcicam Methonem attigisse, atque Pesareum imperatorem ad Corcyram pervenisse intellexerunt , inter ambiguas belli, & pacis spes, quidnam potissimum decernerent, quidve Pesareo mandarent, non satis expedire pota erant et Venientine , ut ferebatur, in Astriaticuin sinum Charia deno Corcyrae cum tota classe subsisteret ; an anteverso itinererriremes TurcimS a tergo relinqueret. Erant qui antevertendum arbitrabantur, ne Reipublicae oppida, atque urbes in sinu Adriatico sitae Turcarum praedae, ac libidini objicerentur, ac ne triremibus, quae in Dalmatiae ora, atque Venetiis parabantur, aditus ad reliquam classem intercluderetur. Alii contra minime tutum, nec e Reipublicae dignitate fore censebant, Corcyram , Ionii maris insulas , ceterasque Reipublicae ditiones nimis prono in timorem consilio deserere. Nonnullis media quaedam ratio probabatur , nempe ut, divisa classe, sinum Adriaticum Tum cis ingredientibus, Pesareus imperator cum Alexandro Contare nolegato, ac quadraginta selectis triremibus in Ionio circa Corcyram moraretur 9 reliquas ad triginta cum Francisco Paschalico altero

506쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 43s

legato in oram Dalmatiae mitteret et Chartadeno cursum in Apualiast intendente, ne Corcyra discederet; verum Divi Angeli prom torio superato, atque in Picenum, & Flaminiam navigante, illum quaecumque moliretur diligent issime observans , insequeretur. Aliis denique illud placebat, ut anceps Consilium, quod variis rerum eventibus interturbari poterat, imperatoris prudentiae permitteretur. Inter has dissentientium Se natorum sententias illam Senatus est amplexus, qua Pesareum Corcyrae subsistere juberetur . MOX quod antea factum non memorabatur ut alter classis imperator ad sinus Adriatici tutelam deligeretur, Senatusconsulto decretum est , penes quem , Pesareo absente, summa auctoritas foret, praesenti obtemperaret ; Ioanni Viturio id munus majoribus comitiis delatum est. Is statim in Dalmatiam prosectus quadraginta sex triremeS,

Praeter biremes sex, coegit. Pesareo quinquaginta quatuor trirem S , aC duae naves majores aderant; harum alteri, quam Galeonum vocabant, Albertus Contarenus, alteri Iacobus Ammerius praeerat. Verum adhuc in ambiguo versabantur, an t tius cogendae classis auctoritas Pesareo tribueretur, an incerto inter pacem, ac bellum tempore sejunctas maritimas vires e L se praestaret : eam rem omnem diversis sententiis in Senatu agitatam permittere imperatori placuit.

Interea nullum officii genus Caesareani praetermittebant, suadendo, rogando , flagitando , ut Senatum ad classem cum Andreae Auriae triremibus conjungendam impellerent f haud parva vel ad Reipublicae Venetae incolumitatem, ac dignitatem, vel ad totius christianae incrementum inde profectura e ne Su-lei mani amicitiam semper suspectam , Caroli Imperatoris , cujus mirifice propensus in Rempublicam animus extaret , societati anteferrent e conjunctis Venetorum maritimis Viribus , quae prisca navalium rerum disciplina numero , & robore plurimum possent , cum Caesareana classe, quid non audendum quae victoriae praemia ex insolenti hoste non reserenda ξ Ad id quoque Andreas Auria Pcsareum hortabatur, ingentia illi, ac prinpe confirmata certi eventus decora , assileta jactatione ollem tans . At Senatum, quin Caesareanorum postulatis assentiretur, id praesertim permovebat, quod ultro grave cum potentissimo hoste bellum suscipiendum non arbitraretur ἱ ac nondum atrox

507쪽

quidpiam in Rempublicam Suleimanum gerentem lacessere , autum suis rebus minime Censeret. Ex hac nutantium conisii rum varietate ad pristinam spem Venetos sibi obstringeruli erectus Galliarum Rex, Guidonem Rangonium Venetias tam , qui secretius Collegium, Decemvirum magistris praesentibus , adiit.

Multa de Francisci in Rempublicam benevolentia , de iis, quae a Gallis superiori tempestate egregie pro Venetis gesta

suerant , graviter est loquutus e mox de praesenti rerum statu accurate disseruit i tandem , ut a Caesareano foedere abstractum ad Galli amicitiam Senatum flecteret, Vario, aC multiplici orationis genere usus est. Nonnunquam , ut imperii cupidine tactos Patres alliceret , Cremonae urbem , universum Abduae Glareanae tractum, praemia belli Mediolanensis osten-rabat . Regis auctoritatem, ut Flaminiae urbes ad pristinum Reipublicie jus revocaret, pollicebatur; Hydruntem, Brundusium , Μonopolim , Tranium, Pulinianum, atque eam Apu.liae oram , quae olim Venetis obtemperaverat, accessuram. Modo Regis certam operam ad belli Turcici, quod tunc Venetis haud ambiguo cunctorum judicio immineret, suspicione in discutiendam spondebat; inde summa cum dignitate controversias, quae Cum Sulcimano intercederent , mercatoribus libertate tributa , sublatis mercimoniorum decumis , Alexandri Contarent navi restituta, ComponendaS sore. Haec a Rangonio Patribus exposita varia animorum agitatione excepta fuere et re saepius in consultationem adducta , hujusmodi decretum Praxonsultores ad Senatum tulere , quo Rangonio responderetur et Quammaximas Senatus posset Regi de propenso illius in Rempublicam animo , regiisque pollicitis agere gratias et Ceterum quod ad societatem attineret, ex iis, quae superioribus tempestatibus a Venetis gesta suerant, haud obscure qui illorum animus, quae mens in amplissimum regnum esset, inspici posse; si occasio se obtulisset, paria Rex a Venetis expectaret. Unus e PraeconsuItorum numero Marcus Antonius Cornelius , continentis Sapiens, erat, qui reficiendam prorsus Garulorum societatem, Raneonioque significiandum censeret, ob immuratum nuper cum Casare foedus, quin ab id EB adve

sum pacisceretur, fitae publica Senatum obstringi et at pro s

508쪽

MAURO CENI LIB. IIII. 437

A Galbarum Regem observantia , ac studio, Abus in Re publicam benevolentia sibi potvreri quid id ostieris , Θ

auctoritate posset, ut Reipublicae Suo anum concisant, adhibiturum . quot, quantisque periculis Venetos objicerent, qui societatem ineundam cum Gaius censerent, Cornelius dissere bat : alienum esse a majorum instituto fidis semel datam vi lure , neu quisquam imperii amplificanae, spe duceretur, ni prius immensos fumptus , innumeros labores , ingentia besti animo versaret, quae procul dubio subeunda, atque in incertum v, Horiae Oistum jactanae forent et quanti Cremona , atque alia Abisanae Glareae oppida majoribus constitissent, expenderent, ut , cunctorum in se Principum inis Fa excitata, eosdem GaDI337s, quos ad incrementa imperii adjutores habuerant, acerrimos hostes experti fuere et inde quot Reipublicae clades ligatae; quibus agitara , ac pene submersa fluctibus fuisset, neminem gnorare z sumpta non modo ad recuperandum imperium, sedaae Babae libertatem , ac decus tuendum generose aufu arma osm Disse; ut Insubres in Ducis potestate retinerentur , d

certatum ; Gauos bis υH ob Regis, vis ob filiorum i bertatem absque socia, o foederata Republica pacem cum Carolosam

xisse , ut eodem temporc terra , marique gravi mi se B pondus sustinere Veneti cogerentur e tandem nutus Laboribus comcussos s pace oblata potinus, quam quaesita, praeternis calamitatibus finem impositum : banc ne Dana spe latius dominandycorrumperem et cogitarent bellarum initia facilia admodum, exitus dessenes ; ilia in nostra voluntate, hos in arbitrio fortunae sitos esse : Retum ingenia, amicitias propria tantum utiluate emetiri folita : si Meiolane e imperium summis istis a Fram risco expetitum a Carolo objiceretur, an non omnia foederum jura, ut uti potiretur , ultro statim abjecturum quo casu quid Reipublicae durius, quid acerbius menire posset Neque vero quos spes non adiceret, eosdem Aleimani henum minantis thmctre percedi oportere, atque Caroli faedere abjecto, in nova

Galbrum societate satis praesidis ad pacem Hum esse existim re , quos enim sponsores, aut vades de Sutrimani an o Galli praestarent, quin, Caesare infenso, larissimum iter ad Reipublicae imperium invidendum si praemumret, ambiguitate pe

509쪽

Venetorum cum Caesare consociatis armis, neque ad certaminis aleam subeundam , neque ad obsistendum pares virer adhibere posset Haec gravi admodum, ac vehementi oratione a Marco Antonio Cornelio disceptabantur, ut Senatum a Gallis penitus avulsum in Caesareano foedere retineret. - Contra vero Leonardus Haimus, qui majorum Praeconsultorum numero erat , acerbo nimis senatus decreto amicum Reipublicae Regem lacessere, neque moris esse, neque a Respublicae detrimento sejunctum censere et non eas esse temporum rationes , ut foedera cum Galus sancirentur; attamen .minimentirum societatem spernendam et recondere inimicitiarum , --que odForum femina summos Principes consuesse, quae saepius in auctores erumperent : id vero summo consilio , prudentissimo S natus instituto, postquam praeter ceteros Principes Imperator , o Galbarum Rex eminerent, esserium fuisse, ut quantum in se esset, Agreum potentia, ac vires, aequabiis υeluti lance δε- bratae , consisserent, ne alter nimiis incrementis auctus, formidolosior ceteris fieret , adspirant que fortunae uiscebris corruptus, in reisquos insurgeret : his artibus Rempubiscam veluti e scopulosi maris aestibus ereptam fuisse : cur igitur modo υ iussae GHIorum gentis amicitiae ingui, ita Vari Desient a haerescere, ut Regem Reipisticae amantissimum, cujus dissic Llimis temporibus auxilia experti essent, omnino infensum sibi redderent ae semina Italici belv eo perniciosiora jacerent, quo eodem tempora 9 propinquae sedi faces in Galba CUM M. accenderentur, Θ communes cisistiani nominis bostes ob nostra aesidia vehementius saevire, maritimaque ditionis Venetae loca possent acrius invadere teque υero Galvarum Regis am. Bisitatem is Suis ani an mum placandum , ac periculosissimum dum a Republica aisnendum , parvi aestimandam, quem fatis constaret ingentis hujus ex Heuesponto emittendae Hassu a direm fuisse . Unum Caesarem utrosque communem hostem habere,n illam haec arma parata, ni immaturo considio in Rempublicam con carentur. Quocirra desicisi is in

rebus opportuna cunctatione utendum, saepius evenire, ut suae humanae prudentia opem effugiunt, mora, ac tractu temporis aescutiantur. Haec, orationis summa gravitate, atque auctori. tate ad mitigandos Patrum animos, ne nimio ardore concitati

510쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 439

tati extrema consilia amplectere niur, ab Haimo afferebantur is a Senatores in Cornelii sententiam frequentes ivere, Rangoniucque, uti ille censuerat, V. kalen. julii dimissus est. νω, a G. Dum haec gererentur , nuntii supervenere, classem Turci-cam Corcyraeum fretum Praetervectam , tribus bombardarum ictibus amice, lege militari arcem consalutasse; totidem tormentis displosis, nostros amicitiae signa reddidisse, classisque

praesectum, atque insigniores duces ab imperatore Pesareo de more varie donatos , sui Regis pacis cum Venetis servandae studium. testatos ; quod re ipsa praestitere, duobus Epibatis ad unius triremis malum appendi jussis, quod nonnullos Acroceraunios captivos secissent et edicto insuper cavere, ne quis Venetorum lubditis detrimenti aliquid inferret ; qui secus secicset capitali poena plecteretur. Quae cum Senatorum animos ad spem pacis erexissent, Classis imperatoribus injunctum est, ut

ab iis , quae Turcas in nostros elicere possent , abstinerent, με ιινοι.

congressus illorum devitarent , sin casu in ipsos inciderent, cuncta benevoli animi signa ederent; haud exigua spe freti,

Sule imanum bello regnum Neapolitanum petiturum. Iam enim Luphtibejum , & Chartadenum ad Salentinorum voluntates cxplorandas miserat ; qui cum Brundusium, & Hydruntem firmis munita praesidiis intellexissent , ab Hydruntino Promon conia istorio in sinum Tarentinum flectentes , Castrium oppidum, Turcino Mercurini , Catinariae Ducis, deditione receptum , adversus pactam fidem scede diripuerant, homines, aC pecora toto Salentino litore Turcis intercipientibus , ut universa ora a Tarento Brundusium usque magno timore concuteretur. Hippagogis equites in terram descenderant; aditum, Cuncta Vathantes , Sulcimano praemuniverant . Ipse morae impatiens in Italiam , quae ob oculos Versabatur , iter moliebatur , ut tandem . . rui diu suspensas mortalium mentes detinuerat, expeditionis disj.ι-nis conspiceretur. At vel nostrorum temeritate, vel fortunae malignitate, vel certe irato, quod negari non potest, inmortalium errata Divino Numine, vehemens, ac immanis illa procella in Venetos delata est : cum ex parvis initiis pau- Iatim surgentia maximarum rerum momenta eam pestem Reu publicae intulerint.

Nam Simeon Nassius, urbe Iadera ortus, triremi Dalmaticae Disiti os by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION