장음표시 사용
511쪽
t 3 ticae prassectus, cum sorte in Turcicum naVigium, quod Com-α--- meatu onustum ad Aulonem iter intendebat , incidissee , ac κὰ , . nautae usu recepta consectudine vela, uti superiori, demiti ij- re noluissent, majori tormento excusso, disjectum, ac pers
πώ cicum ratum demersit . Ea re vehementer Commotus SuIei manus,
δε--- iracundia repressa, Ianusbejum, qui superiori anno Venetias prosectus fuerat , cum duabus triremibus ad Pesareum Comzo in tria cyrae Commorantem misit , qui unius trierarchi insolenti facto jura pacis abrupta conquereretur ; meritam illi poenam infligi ; damna illata, quae ad triginta aureorum millia accederent, sarciri peteret. Iam triremes, quibus IanuSbrius ve-εν. νιbis hebatur , in Conspectu Corcvrati litoris erant, cum quatuor' e. a nostrorum triremium praesecti, qui steto praeerant, Iustus Gra - -- donicus. Michael Grimanus, Iacobus Medius, Hieronymus dictaei . nulla a Turcis honoris causa de more salutatione accepta, repente indignabundi hostiliter aggressi , primo impetu in fugam Turcas vertere , qui perterrefacti in propinquum Acroceraunium litus sese decere , ex iis complures unae cum ipso Ianus jo ab effera gente , atque ipsis in primis, Turcis insensa , capti fuere. Pesareus imperator ea re mirum in modum perturbatus , ut qua posset fortunae malignitatem --nyis, prudentiae Corrigeret, Franciscum Zenum trierarchum ad Acro.
h. et . . ceraunios misit, ut Ianusbeji libertatem ab ea gente peteret, his,Mὼν in id haud parvae pecuniae vi tributa , quam facile ab agrestibus hominibus , Veneto nomini addictis, nulla mercede impetravit. Quae omnia XIIII halan sextilis datis literis ad Senatum signincavit . Ianusbejus cum diro infortunio elapsugad Sulei manum pervenisset, graviter de Venetis conquestus ,
Suseiman. multa in illos, praeteriti casus dolore, atque ira percitus , acer- ..ia cisa b effudit , ita ut taleimanus indignatione exaestuans, Iac u Διασεν. bum Canalem Reipublicae legatum ad se vocaret , atque in Venetos acriter inveheretur : an ea esset Reipublicie mens ,
exquireret , quam in pacem cum illo servandam adeo pro pensam significaverat ; an potius cuncta hostilia in illiuς ministros, aci triremes edita fuissent: mitteret statim Coryram qui rem , uti accidisset , diligenter referret ; ea intellecta , tum apertius, quid sibi videretur, enuntiaturum. Canalis d toto eventu ab eo , qui Corcyram missus , reversus fuerat s
512쪽
edoctus, Suleimanum adit ἱ quae acciderant, non maligno in illum Venetorum animo facta , sed fortuito evenisse commemorat . Quis enim talia Senatus voluntatis , aC mentis conis
stius in amicum, & praepotentem Regem de industria perpetrasset ob maritimas legeS importune neglectas malum illud erupisse s Constanter Venetos pacem Cum Ottomanis inviol tam omni tempore servaturos . At Sule anus nihil Canalis oratione permotus, antiquae pacis specie se deceptum, atque illusum dicens, Reipublicae gravissimum bellum minatur Fi ni damna statim sarcirentur , noxii poena assicerentur , atque classis imperator, in quem facinoris omnem Culpam Congerebat , plecteretur : ad haec explicanda, ut nuntium Venetias mitteret , petiit. Canalis Alexandrum Ursinum , ut de his omnibus Senatum doceret, poficisci jussit 3 ni aliqua animadversione in facti auctores uteretur , procul dubio irati Sulei-mani arma , quem implacabili animo in Rempublicam cerneret , expectaret . Nam reliquis illud quoque accesserat , ut Andreas Auria , viginti octo triremibus apprime instructis, azynthi, ac Cephaleniae litoribus adnavig ns , varii generis
Turrarum navigia , quae annonam , atque victui necessaria Aulonem ad exercitum convehebant , Capta diriperet 3 ru susque explorando maria Corcyram delatus , Ianustrii triremes a nostris nuper in fugam actas , vacuaS , ac desertas abduceret ; quae res acrius in Venetos Sulcimani animum imcendit . Per eos quoque dies Pesareus imperator Certior factus, Rheneobarbum Zacyntho digressum , cum octoginta triremibus Corcyram petere, ut omnes Congrediendi occasiones vitaret , cum classe Euripo egressus, iter in sinum Adriaticum, ut Viturio conjungeretur, arripuit. Verum , repente furente
noto , in oppositum Italiae litus delatus , cum haud procul
a terra abesset, ac nautae ob noctis tenebras sistendas in anchoris triremes censerent , ut sessi longo itinere remiges re-Crearentur , atque repentino turbine oborto, neque Praemitti ad speculandum celoces , neque ex triremium carchesiis,
tenebricosa nocte prospectum impediente . dispici maria a longe possent; sorte prima quindecim triremium acies, quae ab Alexandro Contareno legato ducebatur, improviso in regiam
513쪽
Ham triremem , Cui Bustanes trierarchus praeerat , incidit ;quam ipse piraticam arbitratus , incitatis remigibus , magno impetu aggreditur. Acri pugna oborta, acerrime utrinque di- miratur , cum Turcie, spe salutis abjecta, immani, ac desperato robore in prassiens letum ruerent et tandem , taede illo. rum ingenti edita , triremis in potestatem Contarent Conce sit, atque profundo mari demersa est ; pauci , qui se inter transtra abdiderant , e Turcis incolumes evasere e Bunanes ipse fortiter pugnans occubuit. Id Contarent factum aci privatas inimicitias nonnulli referebant , quod illius navis exoriente pretiosis onusta mercibus regrediens , a Turcis praedonibus intercepta esset 3 ut inde justam iram , ac dolorem publicae causae antetulisse videretur : cum alii ex adverso quae
acciderant, incertis rerum navalium casibus, nocturni 'tae erroribus tribuerent, Contarentque consilium memorarent, quo classem ad fortuitos incursus vitandos in Cretam abfiucenodam censuerat . Pesareus eadem tempestate compulsus, Apuliae propinquam oram Iegens, crebris, ignibuS tormentorumque fragore signa dari, ut incolae ob Turci e Classis metum in tu
in loca sese reciperent , suspicatus et mox Turcis ad suas tri remes evocandis ea signa edita fuisse cognitum est ; statim. que classis in altum provecta nostris sese obtulit. Magna intrepidatione tunc imperator versari , sese ex illius conspectu fuga proripere, indignum Veneto nomine videbatur e praeliod errare , atque horae momento in incertum pugnae exitum se Committere , ex sententia Senatus non erat. In ambiguo
discrimine tutius imperatori a congressu abstinere visum. Itaque amice classe consalutata, Cum de more alterna signa non redderentur , contorqueri proras orientem versus jussit , ut Corcyram appelleret . Tunc Aheneobarbus , veluti hostis, nostros insequitur , atque irrequieto cursu per sexaginta passuum millia insectatur, ardenti in vindictam animo, ut Bustani caedem, Ianusbeii fugam, atque alias injurias, quas sibi a Venetis stlatas alta mente retinebat, fortuna felicius adis spirante , ulcisceretur . Incolumis tamen cum classe Pesareus Corcyram se recepit et in recensenda classe quatuor triremes
desideratae, quae Vel quod graviores reliquis essent, Vel quod tardius proras obvertiisent , ab hostibus oppressae in illorum
514쪽
potestatem Concesserant ; duae Venetae, quibus praeerant Io- 1s3ranneu Maurocenus , & Aloysius Contarenus I e Zacyntho m una; e Corcyra altera. Cuncti earum praesecti , mox indicto Tis Dis.
bello , Chartadeni jussu , qui barbara crudelitate nostrorum sanguini inhiabat , securi percussi fuere 3 eodemque supplicii genere Baptista Gritus, qui in Contarena triremi captus fue-
rat, affectus est. Hoc eventu licet expiatae, quae a nostris Turcis illatae fuerant , injuriae viderentur, tamen vehementius Suleimani commotus animus, ad pacem cum Venetis abrumpendam incitabatur , facilesque iis praebebat aures, qui Venetis insensi, illi ad bellum statim inserendum faces admovebant; cum dicerent, classem Venetam ad eam oram navigasse, ut Turrasa suscepta Apuliae expeditione averteret , improvisoque Classem actorii, ignibus immissis concremarent. Eam suspicionem AisA. Andreae Auriae literae, quae in Suleimani manus perVenerant, auxere . quibus imperatorem Venetum de Turcarum itineri- ω- m. f., bus certiorem reddebat et opportunum adesse tempus , quos unctam illorum classem , ac nihil ejusmodi opinantem opprimerent . De literae, ut serebatur, ab Auria parvae celoci traditae fuerant, jussaque ejusmodi iter tenere. ut per hostium angustias in eorum potestatem incideret , atque Venetos ita suspectos redderet, ut consociare vires cum Caesareanis Wog rentur . Iis, quae nuper acciderant, Venetias allatis, vix dici potest quanta animorum Commotio Patrum non modo, verum totius civitatis ordinum extiterit : minime ferendum plerisque censentibus , paucorum temeritate Rempublicam ad
bellum cum potentissimo hoste rapi ; proinde de auctoribus Poenas sumendas esse , ne privata facinora in exemplum ad publicum exitium traherentur et aliis contra dictitantibus, sortes cives, qui pro Republica vitam innumeris periculis Objectarent, deterreri minime oportere et Venetam iuignitatem, ac decus a barbaris hostibus ludibrio habitum, egregie vindicatum fisisse ; miserrimam illorum civium vicem dolere , qui intrepidi sanguinem , atque vitam pro patria effundere par, ii , dum acerrime pro libertate cum hoste certarent , ipsis vincula, & immerita supplicia essent pertimescenda. Haec diu suspensos Senatorum animos, ne quid ea in re decernerent,
515쪽
tenuere: tandem, cum Ursinus Venetias delatus mentem Sualelmani Senatui aperuisset, iratum illius animum mitigandum, atque leniendum Patres Censuere . Itaque Senatus decreto, ut a Triumviris capitalibus de Alexandro Contareno legato, Nassio Iadertino trierarcho, ac Iusto Gradonico , qui triremibus iis praeerant, quae Ianusbejum in fugam verterant, atque de aliis , ad quos ea noxa pertineret, quaestio haberetur , Pesareo imperatori mandatum, ut Iadertinum, Gradonicum, atque alios, quos deliquisse arbitraretur, vinctos Venetias mitteret . Alexandro Contareno, ut Iaderam is reciperet , justum, relictaque triremi, Venetias statim se ad Triumviros capitales sisteret. Nec deerant, qui Pesareum se magistratu abdicare oportere arbitrarentur, quod Iadertini trierar-ehi impunitate Omnibus , quae postea acciderant, occasionem praebuisse videretur ; tantique pacem Cum Sulei mano aestimarent, ut nihil, quod ad illam serrandam spectaret, praeteris mittendum censerent . Attamen in Senatu imperatoriae dignitatis decus , ac mortalium ea de re judicium plus valuit. Alexander Ursinus Aulonem , Citato itinere , jussus contenderC , qui Sulei mano significaret , Senatum propediem ad illum legatum missurum, ex quo ea, quae acciderant, se invito eum nisse , inclinatamque Reipublicae mentem ad pacis jura , &conditiones servandas , intelligeret . Vincentius Grimanus, procuratoriae dignitatis, legatus est designatus. Verum antequam Ursinus Aulonem pervenisset , Suleima
nus adversus fidem, quam Canali dederat, se ad Ursini adventum omnia relaturum , Classem, Hydruntina oppugnati ne relicta , universam Aulonem ConVenire jussit, ut terrestrium, maritimarumque copiarum impetum in Corcyram verteret rad id praesertim Chartadent suasionibus impulsus , qui acem
rimo odio in Venetos invectus, Suleimanum ad bellum impellebat , recentemque cladem supra Cassiopaeum Corcyrae promontorium , ad Merieras, quas Vocant, insulas , duodecim Turcicis triremibus captis, aut demersis, ab Auria acceptam , in Venetos transferebat; quod illorum auxiliis fretos, ac prope in eorum sinu talia ausos Ottomanici imperii hostes, acerbe conquereretur. Classis igitur Hydrunto Aulonem coacta vj. kal. septembris ad fretum Corcyrae appulit et in ea, praeter
516쪽
magnum triremium numerum, Complures ad mille circiter equos transvehendos hippagogae erant. Insequenti die peditum, atque equitum exstensionem in terram Chartadenus molitur, ut undequaque ferro , atque igne agros vastaret, ac diriperet. Incolis cum valida Acro muniae gentis manu arcere a litoribus hostes adnitentibus , atrox pugna initur; utrinque multi cadunt e tandem numero potior hostis, exstensione facta, passura in cunctos mortales desaevit; agros, & villas diuturna pace ad luxum usque aedificatas , immissis ficibus , incendit; unuversum insulae adspectum, Cunctis evulsis arboribus , atque oluvetis , quae ingenti numero haud mediocres olei proventus edunt, incisis, deformavit. Ad Reipublicae magistratus Chartadenus literas mittit, quibus significat: Sulei manum cum toto exercitu propediem ad insulam oppugnandam venturum, adversus hyemis asperitatem, Ceteraque incommoda Certaturum, neque Prius quam urbe, ac tota insula potiretur, discessiirum : hortari proinde praefectos, ut suae, incolarumque saluti consulerent ; neque potentissimi Imperatoris supremos Conatus experiri vellent. Comirae tunc praeerant Simon Leonus , atque Aloysius Ripa; ille magistratus, quem Badum vocant, hic vero legati munere fungebatur, qui summa virtute , atque animi a dore ad insulam tutandam se comparaverant, Senatumque ad certam spem prosperi eventus erexerant. Namque oppido universa insula nitebatur, quod & loci natura, & incomparabili arte egregie ' instructum, ac munitum, ad ingentes impetus hostium excipiendos , & sustinendos inexpugnabile censebatur. In eo praesidiarii milites mille ac quingenti externi, totidemque oppidani aderant; ad haec quatuor triremium remiges atranstris in arcem vocati . Nam Pesareus imperator quatuor trierarchos, qui insulam tuerentur , reliquerat: ex iis Nicolaus SemiteCulus oppidi portae, tormentisque bellicis Al sus Sanutus praeficiuntur ; Zachariae Barbaro commeatuum Cura traditur ; triremes in Euripum demittuntur eo consilio, ut potius, quam in hostium potestatem concederent, demergerentur; annona in tres annos superesse in arce dicebatur. Universae militiae Iacobus Novellus rerum militarium usu praestans prae Fat ἰ qui cum per eos dies morbo correptus obiisset, in ejus
517쪽
ac rebus Italico bello gestis clarus, qui suam operam in Corcyra defendenda obtulerat, suffectus est 3, atque grati animi emgo Paulo filio viginti in singulos menses aurci nummi Senatusconsulto decreti. Is statim Corcyram delatus , magistratibus literas Senatus dedit, quibus illos ad rem praxiare gerendam , ac pro patria omne periculi genus sortiter subeundum hortabatur ; militum laboribus, Corcyraeorum fidei, & virtuti paria praemia pollicitus : magnum praeterea triremium numerum , ac milites in minime ambiguum subsidium parari ; cum nihiI Patribus magis curae, atque Cordi esset, quam insulae defensio, civiumque, & incolarum incolumitas. His magis erecti praesectorum, ac militum animi intrepide ad hostium impetus excipiendos se comparavcrant. Admonet hic locus, ut nonnulla de Corcyrae insula dicamus , quae inter Adriaticum , atque Ionium mare sita, non modo ad Epirum, & Graeciam, verum etiam ad Italiam vel propugnandam, vel invadendam valde est opportuna . Constat enim , Titum Quintium Flaminium, bellum Philippo Macedonum Regi illaturum, Corcyra trajecta , iter in Macedoniam intendisse . Maritimis renus olim potens est habita,
cum in magna illa expeditione Persarum adversus Graecos, triginta triremes pro Graeciae statu Conservando instruxisse vetusta monumenta testentur. De illius ambitu non eadem est auctorum sententia ; recentiores Centum , ac viginti circiter
passuum millibus definiunt; oblonga forma est, atque inter orientem, & notum protensa ; qua parte septentrionem respicit, ab Epiro non longe abest. Verum inaequali tractu dividitur ; nam ad occidentem, ubi Cassiopes portus situs est, duorum passium miIlium intervallo a continente sejungitur; ad Orientem ea pars, quae dicitur Leuchimum, viginti circiter millibus disterminatur . Sexaginta passuum millibus a Iapygio Italiae promontorio orientali Iongitudine distat. Interior insulae pars in continentem versa dimidiatae lunae sormam sere Conficit 3 medium promontorium, in quo arx sta est, sese in mare porrigit. Aeris salubritate, soli amoenitate vel priscis quoque ipsis ob Alcinoi hortos, atque delicias insignis, Cum
undique erumpentibus malorum medicorum , ac Citriorum Plan
tis abundet. Frumenti ferax, praesertim si ad glebae largitatem in-
518쪽
eolarum industria accederet. Universa , quae meridiem aspicit, montibus est aspera; a septentrione in planiciem extensa, ea parte excepta, qua in media insula, ut diximus, promontorium se mari insinuat, cujus infima, ac declivia suo circuitu civitas occupat; amplis laxisque suburbiis distincta, incolarum
numero ea tempestate multum referta. Duae arces in asperioribus jugis montis sitae , urbem ad omnes impetus arcendos opportune muniunt, longissimoque tractu circumquaque omnia despectant, ut bellicarum machinarum vi terra , marique ad copias . . classesque submoVendas mirum in modum valeant. In opposta ad meridiem regione Angelocastrum arduo, atque editiore loco situm est, ad quod dimcillimus accessus patet. Sponte Corcyraei ab hinc ducentos triginta ferme annos in Venetorum potestatem concessere ; qui insulam situs opportunitate , Portuum numero , aC maritimis rebus valde accommodatamsiimmo studio munire, ac tueri adnixi sunt. Cum igitur Suleimanus terrestribus , maritimisque copiis Corcyram adoriri statuissent, praemissa classe, ipse ab Aulone castra movens, Eante, quod modo Vagiusam vocant incolae, amne superato , ad Communitiam Buthroti regionis perspicuis, atque uberrimis sontibus notam, pridie nonas septembris pervenit. Buthroti Praesectus Corcyra ortuS, Vi non e pectata, sponte oblatis clavibus, oppidum Sulei mauo tradidit, quem aurea veste donatum dimisit. De expeditione Corcyraea a Sulei macio decreta nuntiis acceptis. bellum cum potentissumo hoste suscipere cum sibi necesse esse Senatus animadverteret ; licet ea tempestate centum triremium, aliorumque navigiorum numero classem instructam teneret; attamen cum adrantam molem diutius sustinendam Reipublicae 'vires minime sussicere viderentur , ad societatem cum reliquis Christianis Principibus ineundam animum adjecit . Set his ad eam rem Paulus Summus Pontifex, & Carolus Imperator Patrum animos imcitaverant ; Verum aegre adduci potuerant, ut diuturnam, quam Cum Turcis pacem habebant, abrumperent; vel ob ingentia negotia, quae mercatores Veneti in eorum ditionibus gerebant,
ex quibus divitiae non modo privatis, sed magni proventus, atque vectigalia Reipublicae extabant f vel quod primi belli Petus uno atque eodem tempore multis in locis; nempe in
519쪽
Dalmatia, Epiro , Peloponneso, atque in iis insulis, quae in Ionio, Aegeo , ac Cilico mari Reipublicae parebant, excipiendi essent : quae sicuti Venetos a foedere ineundo deterrebant , ita Cum a Pontifice , & Caesare minime improbaren
tur, saepius suadendo, si quo pacto sibi illos adjungere pos
sent, non destiterant. Caesar Ioanni Antonio Venerio legato classem Auriae ad nutum Reipublicae praesto futuram, pollicebatur; maritimis Rei-lublicae , suisque consociatis armis , ad praeclara peragenda aud dissicilem aditum parari poste et ademptas a barbaris superioribus tempestatibus Venetorum urbes victoriae decora rurissus illis accessura : nihil se apere, aut magis in votis habere , quam christianae religionis incrementum , Dei immortalis debitos honores, quae uti verae, ac solidae gloriae fundamenta reliquis omnibus anteferret. His Caesaris colloquiis in spem
adductus Senatus, quam tantopere expetiverant, occasionem nactos Principes non praetermisiuros, Marco Antonio Contareno , apud Paulum Pontificem legato, imperavit, ut de bello Reipublicae inserendo susceptam a Suleimano sententiam, terrestri , maritimoque apparatu Corcyrae invadendae Conatus exponeret e tempus illud advenisse ostenderet, quo adeo erapetitum foedus iniri adversus barbaros posset et peteret ita. que, ut ad Auriam literas daret, quibus illi sgnificaret, ut, oci ginta triremibus , ac quinquaginta navibus coactis, Brundusium peteret ; ibi Venetam classem, quae centum triremibus, decem majoribus, ac nothis, tribus galeonibus , decem ammatis navibus Constaret, opperiturum et junctis viribus ad Corcyrae opem ferendam se conserrent; quae si pessimo quodam fato in communium hostium potestatem venisset, ambigi non posset , quin gradum sibi ad Siciliam , atque Italiam oppugnandam struerent : ad hoc ut triginta peditum millia Pontificiis, Caesareis, ac Venetis stipendiis cogerentur, viginti Ge manorum peditum millia in Italiam accerserentur. Statim Senatus literis acceptis , Marcus Antonius Contarenus Pontificem adiit, iis, quae in mandatis habebat, expositis. Summa perfusus laetitia Pontifex ingentes Deo immortali, ac Ca litibus gratias egit , quod jamdiu opportunum Christianis Principibus in perpetuos , atque acerrimos hostes socia a
520쪽
ma jungendi tempus obtulissent s reservatum id illius pontus catui decus, ut toties a barbaris illatae christianis regnis clades egregio conatu Vindicari possent : neque Vero ambigere, quin Deus Optimus Maximus , res nostras miseratus , baris barorum fastum, arque arrrogantiam estringeret. Ceterum quod
ad Senatus postulata sigillatim attineret, ut triginta peditum millium delectus haberetur annuere I Auriae literis acceptis, decem , quae illi contingerent, millia conscribi jussurum. Quatuor triremes ad Centumcellas tenere, Hierosolymitanae religionis nonnullas Neapoli consistere; cunctas Brundusium misi surum. Ut noVem Hispanorum peditum millia, qui in regno Neapolitano erant, sub signis continendos curaret, CertΟS homines ad ProreVm Neapolitanum missurum. Atque , ut inde rerum Praeclare gerendarum initia sumeret, unde omnia divina , & humana bona mortalibus manant, proxima die ad Divini Flaminis auram supplicibus votis invocandam secra missarum solemnia in divae Mariae Majoris basilica concelebraturum. Quae Pontifici Senatus de Turcarum conatibus inalcarat, eadem Carolo Imperatori per Ioannem Antonium Venerium,
Francisco Galliarum Regi per Christophorum Capellium orat
res exponit et addit ad pacem ineundam suasiones. ne potentissimorum Principum dillidiis acrior hostis vehementius in christianae reipublicae Compages ferrum adigeret. Andreas Auria , qui ut obvius Gallis fieret, Massiliam versius navisaverat, de iis, quae acciderant, certior fit ; ad Caesaris classem cum
Veneta Coniungendam inflammatur ; illius auspiciis haud dubiam sibi victoriam de hoste polliceri Senatus declarat . Ad
Ferdinandum quoque Romanorum Regem, atque ad Imperii proceres datae literae, quibus hostem nuper Pannonicis victoriis exultantem terrei tribus , quibus plurimum possent, viribus arcendum , ac debellandum incitarentur. Aedilibus injunctum , ut quotquot Venetiis Turcae essent , eos custodiae traderent; bona in tabulas publicas reserrent ; neminem, nisi, datis Vadibus , se Venetiis non exiturum, liberum esse permitterent. Multa undique omnis generis navigia aere publico conducta; classis quoque imperatoribus mandatum , ut naves , quae in Epiouri portu essent, avehi curarent, ne Turrae, quorum ea